Sermo Plebeius/Vulgaris/Rusticus

puer brasilianus

Civis

  • Civis

Location:
Alicubi ex America
Here's an example of a Tiberian Soldier's letter using a non-classical Latin..

..dico illi, da mi, dico, a(e)s paucum; ibo, dico, ad amicos patris mei. Item acu lentiaminaque mi mandavit; nullum assem mi dedit. Ego tamen inc ebinde collexi paucum aes ed ibi ad Varoclum et G(.)ivan et emi pauca que e(x)pedivi. Si aequm tempus esset se exiturum Alexandrie s(i)lui(t). Item non mi d(e)dit aes quam (quam) aureum matri mee in vestimenta (dedit). Hoc est, inquid, quod pater tus mi mandavit. Quo tempus autem veni omnia praefuerunt et lana et (linum)? Matrem meam aute praegnatam inveni. Nil poterat facere. De(i)nde pos paucos dies parit et non poterat mihi succurrere. Item litem abuit Ptolomes pater meu sopera vestimenta mea, et factum est illi venire Alexandrie con tirones et me reliquid con matrem meam. Soli nihil poteramus facere, absentia (illius) illim abit(u)ri. Mater mea (dicit): Spec(t)emus illum dum venit et ven(i)o tequm Alexandrie et deduco te usque ad nave. Saturninus iam paratus erat exire illa die qu(a)ndo tam magna lites factam est. Dico illi: veni interpone te si potes aiutare Ptolemaeo patri meo. Non magis quravit me pro xylesphongium sed sum negotium et circa res suas. Attonitus exiendo dico illi: da m(i) paucum aes, ut possim venire con rebus meis Alexandrie, im inpendiam. Negabit se (h)abiturum. Veni, dicet, Alexandrie et dabo t(i)bi. Ego non abivi. Mater m(e)a no(n haben)s assem, vendedi(t) lentiamina (u)t veniam Alexandrie.
 
Top