Psallite sapienter - Sacred music

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris


Photisma Clodoveis (La Vie de Saint Denise)


Hymnus poenitentialis. Poenitentiam agimus.

Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam, / servemus hoc jejunium
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima / vitemus autem noxia
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido / nullumque demus callidi
hosti locum tyránnidis. /Hostis locum tyrannidi

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

Precémur omnes cérnui, / flectamus iram vindicem
clamémus atque sínguli, / ploremus ante judicem
plorémus ante iúdicem, / clamemus ore supplici
flectámus iram víndicem: / dicamus omnes cernui

Nostris malis offéndimus
tuam, Deus, cleméntiam;
effúnde nobis désuper,
remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
licet cadúci, plásmatis;
ne des honórem nóminis
tui, precámur, álteri.

Laxa malum quod fécimus,
auge bonum quod póscimus,
placére quo tandem tibi
possímus hic et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
jejuniorum múnera. / Haec parcitatis munera. Amen.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Homines per sacra immutari fas est, non sacra per homines [Aegidius Canisius de Viterbo]

Catholicus non est, qui a Romana Ecclesia in fidei doctrina discordat [Epitaph in Sancta Maria Transtiberina ad Cardinalem Hosium - (Stanisław Hozjusz)]

Petri dignitas etiam in indigno herede non deficit [Leo I]

Fluctuabit Petri navis, sed non mergetur, ac licet tot tantisque Ecclesia turbinibus agitetur, portae inferi adversus eam non praevalebunt [Clemens XI]

Ubi Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia ibi nulla mors sed vita aeterna [Beatus Ambrosius in Psalmum XL]

Fluctuare potest, demergi nequaquam [Pius IV scripsit ad Hieronymum Cardinalem Priuli (Girolamo Priuli)]

Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat, Christus ab omni malo plebem suam defendit (Verba Sixti V in platea Sancti Petri, Romae)

Alia ratio est rerum saecularium, alia divinarum, nec praeter illam Petram, quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio [Leo M, Epistula ad Marcianum Augustum]
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ethica Belli:
Bellum pro defensione rei publicae, et pro bono communi ab eo cui regionis administratio commissa est, indictum, si rectà intentione geratur, nullum peccatum est; secus autem bellare illicitum est.
Respondeo dicendum quòd aliquod bellum sit justum, tria requiruntur.
Primò quidem auctoritas principis, cujus mandato bellum est gerendum. Non enim pertinet ad personam privatam bellum movere, quia potest jus suum in judicio superioris prosequi. Similiter etiam convocare multitudinem, quod in bellis oportet fieri, non pertinet ad privatam personam. Cum autem cura reipublicae commissa sit principibus, ad eos pertinet rempublicam civitatis, vel regni, seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut licitè defendunt eam materiali gladio contra interiores perturbationes, dum malefactores puniunt, secundum illud Apostoli (Rom. XIII, 4): Non sine causa gladium portat; minister enim Dei est, vindex in iram ei qui mala agit; ita etiam gladio bellico ad eos pertinet rempublicam tueri ab exterioribus hostibus. Unde et principibus dicitur (Psalm. LXXXI, 4): Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Unde Augustinus dicit, contra Faustum (lib. XXII, cap. 75, in princ.): "Ordo naturalis mortalium paci accomodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque concilium penès principes sit."
II Requiritur causa justa; ut scìlicet illi qui impugnantur, propter aliquam culpam impugnationem mereantur. unde Augustinus dicit (in lib. LXXXIII. quaest. sicl. sup. Jos., quaest. 16): Justa bella solent definiri quae ulciscuntur injurias, si gens, vel civitas plectenda est, quae vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per injuriam ablatum est.
III Requiritur ut ist intentio bellantium recta; qua scìlicet intenditur vel ut bonum promoveatur, vel ut malum vitetur. Unde August. (in lib. de Verbis Domini, habetur cap. Apud, 23. quaest.1., sed ex August. non occurrit): "Apud veros Dei cultores etiam illa bella pacata sunt quae non cupiditate, aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur, et boni subleventur."
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Objectiones de bello
OBJ I: "Bellare semper est peccatum". Poena enim non infligitur nisi pro peccato. Sed bellantibus a Domino inducitur poena, secundum illud Matth XXVI. 32: "Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit" Ergo omne bellum est illicitum.
RESP: "Sicut Augustinus dicit (lib. XXII cont. Faust. c. LXX): "Ille accipit gladium, qui, nulla superiori aut legitima potestate, aut jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Qui vero ex auctoritate principis vel judicis (si sit persona privata), vel ex judicio justitiae, quasi ex auctoritate Dei (si sit persona publica), gladio utitur, non ipse accipit gladium, sed ab alio sibi commisso utitur: unde ei poena non debetur. Nec tamen illi etiam qui cum peccato gladio utuntur, semper gladio occiduntur; sed ipsi suo gladio semper pereunt, quia pro peccato gladii aeternaliter puniuntur, nisi poeniteant."
OBJ II: "Quidquid contrariatur divino praecepto, est peccatum. Sed bellare contrariatur divino praecepto; dicitur enim Matth. v. 39: Ego autem dico vobis non resistere malo. Et Rom. XII 19. Dicitur: Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Ergo bellare semper est peccatum"
RESP: "Hujusmodi praecepta, sicut Augustinus dicit (in lib. I, de Serm. Domini in monte, c. XIX), semper sunt servanda in praeparatione animi, ut scìlicet semper homo sit paratus non resistere, vel se non defendere, si opus fuerit. Sed quandoque est aliter agendum, propter commune bonum, vel etiam illorum cum quibus pugnatur. Unde Augustinus dicit in epist. ad Marcellinum: "Agenda multa sunt etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis". Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas, velut hostis interior, roboratur".
OBJ 3: "Nihil contrariatur actui virtutis nisi peccatum. Sed bellum contrariatur paci. Ergo bellum semper est peccatum".
Resp. "Etiam illi qui juste bella gerunt, pacem intendunt, et ita paci non contrariantur, nisi malae, quam Dominus non venit mittere in terram, ut dicitur Matth X. Unde Augustinus dicit ad Bonifacium epist. 189, al. 205: Non quaeritur pax ut bellum exerceatur; sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas". (2.2. q. 40. art. 1)
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas eIus: non timebis a timore nocturno;
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Dominica prima quadragesima: Psalmus XC ubicumque invenitur. In introito, in graduale, in offertorio, in communio.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris


PAENITENTIARIA APOSTOLICA
Paenitentiaria Apostolica, attentis precibus Em.mi Caroli Card. M. Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, ut indulgentia plenaria, adnexa piae recitatione pos Communionem Eucharisticam orationis "En ego o bone et dulcissime Jesu", ubi Ritus Ambrosianus viget, acquiri possit diebus dominicis Quadragesimae loco feriarum sextarum, quia nimirum hae feriae secundum dictum Ritum sunt aliturgicae, Auctoritate Apostolica petitam gratiam concedit; nam mens Legislatoris, prout patet ex Normis Enchiridii Indulgentiarum n.16 et n.27, favet hujusmodi translationibus, quando ipsae in Spiritalem fidelium profectum vertunt.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus Paenitentiariae Apostolicae die 29 maji 1992.
Aloisius De Magistris, Regens.

En ego, o bone et dulcíssime Iésu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo,
ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus,
atque veram peccatórum meórum paeniténtiam, eáque emendándi firmíssimam voluntátem,
velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero
ac mente contémplor, illud prae óculis habens quod iám in ore ponébat tuo David prophéta de te,
o bone Iésu: "Fodérunt manus meas et pedes meos, dinumeravérunt ómnia ossa mea".
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
I'm surprised Cardinal Martini was involved in something so pious; I always thought he was an atheist.
 
Top