LITTERÆ DIURNÆ

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

Turicī sum hodiē. hīc πράγματα nōnnūlla habēbam quia Heluetiae habent mīrī generis cuspidēs catēnārum ēlectricārum, litterā ī appellātās, aliēnās ab omnibus aliīs terrīs Eurōpae. quā dē rē nōn potuī computātōriō ūtī anteā. iam tamen invēnī interpretem ut ita dīcam catēnārum et pāscō computātōrium in mānsiōne trāminum. mihi in animō est hīc manēre dum calōrēs aliquantulum dēminuantur, posteā ambulāre per oppidum. vesperī discēdam.

audīveram hīc linguam anglicam ūtiliōrem esse quam Gallicam, sed adhūc falsum hoc mihi vidētur. plērumque videntur Turicēnsēs mālle Gallicē quam Anglicē loquī. vellem loquī Germanicē sed didicī tantummodo ad legendum; numquam locūtus sum. permultum signa et tābulās intellegō et nōnnūlla quae dīcunt hominēs, sed ipse paene nūllum verbum dīcere possum.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Nimirum suas fortasse linguas Americanorum sermoni anteponunt. Si licet.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

iam Thessalonīcae versor. vēnī plūrēs per terrās Eurōpae ut advenīrem hūc - Tūricō Viennam, Viennā Budapestīnum, Budapestīnō Bucarestam, Bucarestā Sofiam, Sofiā in Graeciam. difficilius autem fuit Budapestīnī et Sofiae, quia nōn multī vidēbantur aliter quam Hungaricē/Bulgaricē scīre, nec ipse potuī verbum quoddam hārum linguārum intelligere. lingua tamen Rōmāniāna similior est Latīnae, etsī verba cottidiāna praecipuē videntur difficiliōra intellēctū.

pervēnī ad ultimum oppidum Bulgariae nōmine Kulata, etsī nūllō modō possum rēctē prōnuntiārī. nōn tam multum distat ab Graeciā (mīlle passuum vel minus) sed linguam graecam vidēbantur ignōrāre. erant multī canēs in illō oppidō, quī magnā vōce arroganter lātrantēs suādēbant ut quam celerrimē relinquerem terram suam.

Thessalonīca mihi placet sed rēte in locō quō maneō pessimum est!
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

ita, fortasse difficultās est quia ipse numquam didicī linguam Russicam. sed ante quam Bulgariam vēnī, illī Bulgaricī quōs cognōveram omnēs bene sciēbant et anglicē et latīne quidem et multīs aliīs linguīs, ut ineptē expectāvī quōdam modō mē inventūrum tālēs ubique per illam terram!
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

iam Thessalonīcae versor. vēnī plūrēs per terrās Eurōpae ut advenīrem hūc - Tūricō Viennam, Viennā Budapestīnum, Budapestīnō Bucarestam, Bucarestā Sofiam, Sofiā in Graeciam. difficilius autem fuit Budapestīnī et Sofiae, quia nōn multī vidēbantur aliter quam Hungaricē/Bulgaricē scīre, nec ipse potuī verbum quoddam hārum linguārum intelligere. lingua tamen Rōmāniāna similior est Latīnae, etsī verba cottidiāna praecipuē videntur difficiliōra intellēctū.

pervēnī ad ultimum oppidum Bulgariae nōmine Kulata, etsī nūllō modō possum rēctē prōnuntiārī. nōn tam multum distat ab Graeciā (mīlle passuum vel minus) sed linguam graecam vidēbantur ignōrāre. erant multī canēs in illō oppidō, quī magnā vōce arroganter lātrantēs suādēbant ut quam celerrimē relinquerem terram suam.

Thessalonīca mihi placet sed rēte in locō quō maneō pessimum est!
Lingua "Romaniana" plerumque Dacoromanica vocatur :)
 
Last edited:

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

māne tōtum cōnsumpsī in inveniendīs exemplīs ob disputātiōnem dē grammaticīs graecīs cum amīcō quōdam. ille enim crēdit ἵσταται posse statum rērum significāre, ipse autem affīrmō praesēns tempus significāre actum et mōtum, statum tamen ab ἕστηκε indīcārī.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

etiam vīvō.
iam perfectō cursū cuiius causā in Graeciā docēbam, reveniō ad Heluetiam. iter tamen fit difficile ob moram in Bulgariā, quam ob rem nōn potuī īre per trāmen reservātum ex Bucharestā.
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Miror edepol qui tantum iter terrestre fecerīs, Iáson magnanime! Egomet similem φαντασίαν habebam, terrarum istarunc Balcanarum ambulandarum. Mea praecipue refert illa lingua cui nomen dant Τσακώνικα.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Salvete omnes!

Curis negotiisque oppressus, ferme nunquam huc venire valeo. Sæpenumero tamen recordor hanc sedem retialem et, cum possum, statim eam aggredior ita ut videam quid fiat.

Utinam tamen possim mox non solum huc sæpius venire, sed etiam tempus terere haud modo in operis dandis, sed etiam in libris delectationis gratia legendis Latinitateque (proh dolor tabescente) exercenda.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Mirabar ego cur abesses. At, ut verum fatear, multi his diebus absunt. Gaudeo tamen te quamvis breviter videre.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

iam ueniō Francfurtam ut melius linguam Germanicam discam. hīc uidētis cōnspectum ab altā ecclēsiā ('Kaiserdom St. Bartholomäus') in quō imperātōrēs sacrī imperī "Rōmānī" Germanicī suam auctōritātem accipiēbant. Francfurta fuit urbs antiqua et pulchra, sed paene omnīnō ab Britannīs dēlēta est in istō bellō miserrimō. uetustiōra aedificia quanta cōnspicī possunt sunt refecta post hanc clādem.
IMG_8437.JPG
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

habitō hīc in locō subterrāneō, ad quod nōn multum lūcis intrāre potest. etsī drācōnēs solent in cauernīs dormīre, nōn assuētus sum vīvere in tenebrīs. praeteritā autem septimānā, fuit maximus imber, et nōnnihil aquae per mūrum inuāsit. hoc certē nōn mihi placuit!
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

iam septimāna septima est, ex quō francfurtam uēnī. magis assuētus sum germāniā. placet mē dare studiīs linguae, sed minus placet semper loquī dē negotiīs, dē pecūniā, dē argentāriīs. multa uocābula didīcī, quae omnīnō inūtilia uidentur, aut sūmpta sunt ab linguā anglicā. ut semper est in linguīs hodiernīs discendīs, per grammatica lentissimē prōgredīmur - sed cēterī discipulī uidentur maximē labōrāre etiam in simplicissimīs rēbus. gaudeō tamen mē posse ab magistrīs germānicīs germānicē docērī. nam etsī rēs inānae sunt, licet tamen linguam audīre et aurēs exercēre. mox autem fīnis erit scholārum, et haidelbergam ueniam per ūnum annum habitātum.

crās autem berolinam iter faciam. nesciō an sapienter! nam iter est longissimum et maximī pretiī. sed audīuī museum pergamōrum, dē quō saepe audīuī, et quod continet portās ipsās babylōnis, mox clausum fore, et quattordecim annōs nōn aperī! ergo ueniam.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

Berolinam uēnī, sed cum aduenissem inuēnī in mūseō pergamōrum tabellam: 'ignōscite, sed nimiī hodiē ueniunt et omnēs tesserae ad introitum sunt emptae.' eī mihi! reueniendum igitur post quattuordecim annōs. uīdī igitur mūseum uetus quod uocātur. ibi sunt quoque multa uerbī digna, praesertim illae imāginēs nōtissimae Rōmānae ex Aegyptō.
IMG_8855.JPG


multa uāsa quoque quōrum ducentās imāginēs fecī. exemplī causā:
IMG_8687.JPG
IMG_8821.JPG
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

et haec - alius pulcherrimus drācō, etsī timeō hominem laeuā, quī fortasse cadmus est, et gladium habet.
IMG_8680.JPG

similiter hīc perseus mōnstrum occīsūrus est.
IMG_8679.JPG

sed haec pulchra est quod litterae facile leguntur, etsī corinthiācae sunt.
KBTOM = ΚΗΤΟΣ, κῆτος
ΠBPMBVM = ΠΕΡΣΕΥΣ (sinistrōrsum), Περσεύς
ANΔΡΟ[M]BDA = ΑΝΔΡΟΜΕΔΑ (sinistrōrsum), Ἀνδρομέδα
Corinthiī scrībēbant B prō Ε et M prō Σ.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

iam sum haedelbergae! est pulcherrima urbs, antiquissima et inter siluestrēs collēs sita.
IMG_8982.JPG


habitō in mediā antiquiōre parte urbis; facillimum est accēdere ad bibliothēcās et alia aedificia ūniuersitātis. cotīdiē audiō sonantia tintinnābula ecclēsiārum. sed, ut poēta dīcit, δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείαται ἐν Διὸς οὔδει. cubiculum enim mihi est super tabernam foedissimam et mūribus frequentātam. quī tamen nōn solent meum cubiculum inuādere, sed nōnnumquam in lātrīnā cōnspiciuntur. nōn uidētur eīs placēre, ad imāginem uōbīs faciendam satis diū manēre, sed semper inamīcissimō in modō mē appropinquante fugiunt.
 
Top