Iſta tamen, amice, niſi totus fallor, minus ſunt urbana verba. Cum Luſitanice loquaris, eo melius intelligis quid dicam, nam haud ſolemus apertiſſimis verbis dicere "vou cagar/cagarei" aut aliquid hujus generis (niſi nugandi cauſa), nonne? Latine ſunt quædam locutiones elegantiores ad talia conſilia exprimenda, e.g.:
Spartian. Caracall. 6. a med. Ad requisita naturae [secedere]. h. e. ad ventrem, aut vesicam exonerandam et ita porro. Sunt etiam qui dicant, præſertim apud recentiores, "diſcedere ad/petere locum ſecretum". Utut eſt, hæ locutiones, quas tibi oſtendi, non tantummodo
cacare ſignificant, ſed etiam
mingere vel
mejere/mejare (unde dicimus noſtra lingua "mijar"), utrumque conſilium continentes.