Prīmum dīcam mē Graecē adhūc nōn didicisse quamquam in mentem venit subinde atque quādam tenus semper mē parō. Cum prīmīs igitur suādendum censeō ecce hocc opus nōndum perfectum, ā sodālī quī conscrībitur:
Ἡ Ἑλληνικὴ γλῶσσα καθ᾿αὑτὴν φωτιζομένη vel Lingua Graeca Per Se Illustrata. Quid multa? Omnium enim vōtōrum potīmur sī id genus librum habēmus!
Tum etiam illud
A Greek Boy at Home, illō saeculō ineunte scrīptum ā magistrō nōn male clārō nōmine W.H.D. Rouse, nūper autem ā Mario Díaz Ávila nescioquid retractātum et rūrsus ēditum hāc īnscrīptiōne: Ἀλέξανδρος. Τὸ Ἑλληνικὸν παιδίον. Illum librum apud archive.org cito inveniētis lēge nōn repugnante, hunc autem, et sī paulō secus quod ad lēgem, tamen apud Library Genesis reperiētis sī "Alexandros. To Hellenikon Paidion" quaerētis.
Huic sunt etiam sēdēs didacticae dēdicātae, ā magistrīs Hispānīs confectae:
ecce vinculum ūnum,
ecce alterum. Ibi nīmīrum scientia Hispānōrum linguae aliquandō subvenit, at etiam sī nūlla vōbīs adest, nōn crēdō esse perinde difficile intellēctū. Recitātiōnēs tamen moneō nē imitēminī, plānē falsō prōnuntiantur omnia vōcālibus longīs sublātīs, dipthongīs spuriīs Erasmiānīs adjectīs, prosōdiā genuīnā nūllā.