Avtvmnvs Est.

AndrewEarthrise

Member

Location:
New Orleans, Louisiana
Hanc tempestatem non amo, tantvm mvtat, tantvmqve moritvr... Mvndvs colores perdit. Tempvs laboris, studiique est. Iam ego aestatem revenire volo...

Amatisne hanc tempestatem?
 

Attachments

Brunus Hispanicus

New Member

Location:
Lutetia Parisiorum
Salve,

Autumni initium amo, at ex Novembri mense maestitia afficior. Hiems etiam mihi difficilis est. Secundum loca, tamen dulcis esse potest. Ubi incolis ?
 

AndrewEarthrise

Member

Location:
New Orleans, Louisiana
Ehv! Odio hiemem propterea qvod frigida est (de sangvine calido svm, haha!); Hic tam terribilis non est, sed plvit. Qvamqvam possibilis est nivare, commvnis non est.

Volo de feriis ire, sed cvm pecvnia mea oeconomias non feci.

Iam, in America Septentrione habito.
Et tv? Vnde es?
 

Brunus Hispanicus

New Member

Location:
Lutetia Parisiorum
In loco tuo tempestas eadem quam in meo videtur. Raro nivit, sed saepe pluit. Lutetia Parisiorum incolo, in Gallia septentrionali.

Iucundum locum tamen est, res multae ad delectandum sunt!

Tu, quam civitatem incolis?
 
Cur vos omnes non amatis hiemem? Me et hiemps delectat, quando magno cum frigore venit et cum nive. Certe hiemps sine nive est saepe tristis.
 
Certe id dicere possum, quod hiemps mihi placet, quia mihi est "tectum super capite", ut dicimus in Germania. Domi hiemali tempore commodum est, sed qui locum non habet, "ubi caput reclinet", hiemem et frigus atque nivem non amabit.
 

Mik. Rex Mutuniatus

New Member

Location:
Silva Ducis (Germania Inferior)
Frigorem hiemis non tam terribilem esse puto. Nives etiam amo. Si autem pluit mens mea flet et despondeo animum!
 
Top