Very short and very basic stories in Latin

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem Undecimum Kalendas Martias
Lev 21-22
21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, 3 et sorore virgine quæ non est nupta viro : 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur. 5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. 6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. 7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo, 8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. 9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. 10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet : 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem : 14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo : 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 17 Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, 18 nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, 19 si fracto pede, si manu, 20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo : 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, 23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
22 1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. 3 Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. 4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, 5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, 6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua, 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. 8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. 9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. 10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. 13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino : 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos. 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, 19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris : 20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. 21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo. 22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. 24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. 29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, 30 eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. 31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, 33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

cod. Barb. Gr. 372, f.249r. Myriam exsultat cum fidicinis.
Ps 50
50 1 In finem. Psalmus David, 2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ;
et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti ;
incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor ;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,
et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne projicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi lætitiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,
et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;
holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut ædificentur muri Jerusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;
tunc imponent super altare tuum vitulos.
Mc 1,23-45
1
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, 24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes : 33 et erat omnis civitas congregata ad januam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni. 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare. 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. 45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

Lavacrum arianorum apud Ravennam, V sec. p.Ch.n.: Baptisma Domini Jesu
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante Diem Decimum Kalendas Martias
Lev 23-24
23
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. 3 Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. 4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est : 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem : 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. 13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin. 14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino 17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. 18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. 19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. 21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. 22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24 Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum : 25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. 29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis : 30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 34 Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo. 36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo. 37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei : 38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. 39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. 44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
24 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, 3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas : 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues : 7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno : 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen, 14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ; 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei : 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. 22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester. 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.
Psalmus 51
51
1 In finem. Intellectus David, 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Mc 2
2
1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis : 7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? 9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum. 16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? 17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. 18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? 19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. 24 Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? 25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ? 26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ? 27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. 28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem nonum Kalendas Martias - Lunae Dies
Lev 25-27
25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus : 4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis. 5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est : 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te : 7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem : 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam : 11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. 14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, 15 et juxta supputationem frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ? 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum : 22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera. 23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis : 24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. 26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. 32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi : 33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. 34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, 36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, 40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te, 41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum : 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt : 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos : 46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. 47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus : 48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. 51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium : 52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. 55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
26 1 Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. 3 Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, 4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. 6 Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. 7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. 8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. 9 Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. 10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. 11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. 12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. 13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, 15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum : 16 ego quoque hæc faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente. 18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, 19 et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. 20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. 21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra : 22 immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. 23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi : 24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, 25 inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, 26 postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me : 28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra : 29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. 30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. 32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. 33 Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. 34 Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ : quando fueritis 35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea. 36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente, 37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. 38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. 39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur : 40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi. 41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.
42 Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero : 43 quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. 44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, 45 et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus.
Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii : 4 si mulier, triginta. 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos : femina, decem. 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli : pro femina, tres. 7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos : femina, decem. 8 Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote : et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono : quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem : 12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.
14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur : 15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. 16 Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium : si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. 17 Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur. 18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum. 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. 21 Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. 22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, 23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino. 24 In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. 25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. 27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. 28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino : 29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. 31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. 32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. 33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
Ps 52
52
1 In finem, pro Maëleth intelligentiæ David.
Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;
non est qui faciat bonum.
3 Deus de cælo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
6 Deum non invocaverunt ;
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent :
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ?
cum converterit Deus captivitatem plebis suæ,
exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Mc 3,1-19
3
1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. 4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum : 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare. 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus : 17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui : 18 et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris



Avarus, pecuniae hians inter fluctus hujus saeculi, jam similis est pisci, habenti in ore staterem, et in mari viventi, ex Origene [Myst. Orig. S. Matth. IV]. Itemque avari inter curas continuo viventes assimilantur piscibus, in maris amaritudinibus vitam degenteibus; ex Hugone Cardinali [Hug. Card. s. Ezec. 38]. Item, quia dum vult praedam captare de parvo, quae in hamo ponitur, ipse fit praeda magno; ut habet D. Augustinus [D. Aug. s. Ps. 64]; Pisci comparandus est:

Christus, igne Charitatis pro nobis crucifixus, designatur in pisce, super prunas posito; ex eodem D. Augustino [Idem S. Jo. tr. 123]

Christiani, utpote qui in Baptismi aqua nascuntur, et in aqua lacrymarum per paenitentiam vivunt a Tertulliano similes piscibus dicuntur.

Credens, et fidem confitens, demonstratur per piscem, qui habet staterem in ore, ex D. Hilario [D. Hil. S. Matth. c. 71]

Curiosi hujus saeculi, qui in rerum hujusmodi perquisitionibus, quasi in fluctibus sese abdunt, manifestantur per pisces maris; ex D. Gregorio Magno. [II m. 2]

Doctores boni, quibus dominatur Christus, repraesentantur in piscibus, ut ait Beda. [Bed. S. Gen. I]

Donorum Spiritus Sancti diversitas significatur in piscibus, qui sunt sine certo numero; ex D. Hilario [D. Hil. S. Matth, c. V]

Fides, quae inter hujus saeculi tempestates vivit, in piscibus exhibetur, qui inter fluctuum agitationes non franguntur, ut notat D. Aug. [D Aug, de Ver. Dom. Ser. 29]

Homines tàm boni, quàm mali, qui in sagena Ecclesiae colliguntur, in piscibus generaliter demonstrantur; ex eodem [Idem 13 Conf. 23]

Luxuria, quae deficit in jejunio, aliquando notatur per piscem; juxta Albertum Magnum. [Alb. M. Ser. Dom. prim. quadr.]

Mortis, deglutiens Christum, typus est piscis, deglutiens Jonam; ut scribit D. Hieronymus [D. Hier. S. Jon. II]

Peccatores in mundo pisces sunt in mari; ut refert Beda [Bed. S. Gen. I]

Penetrantes profunda indicantur in piscibus maris; ex Arnobio [Arnob. S. Ps. 8]

Religiosi, qui viventes in monasterii vivario pinnulas habent, quibus se sublevant ad contemplationem, figurantur in piscibus; ut habet D. Petrus Damianus. [D. Petr. Dam. I. 2 ep. 18]

Scientia practica dicitur à D. Hieronymo, quòd repraesentatur per pisces. [D. Hier. S. gen. I]

Sequentes errores Philosophorum, et haereticorum, symbolizantur in piscibus mortuis fluminis, ex D. Cyrillo. [D. Cyril. 12, s. Jo. 62]

Sermo propheticus, et sermo in affectibus positus, qui veluti obsonium sunt rerum sensibilium, adumbrantur in duobus piscibus, qui divisi sunt turbis, ex D. Ambrosio [D. Ambr. Luc. 9]

Spirituales, qui in rebus terrenis non pereunt, delineantur in piscibus, qui in diluvio, et inter aquas non pereunt; ex eodem. [Ibidem de Sacram.]
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem octavum Kalendas Martias - Martis Dies
Dilectissimi Amici, ut videtis ex imagine praevio gradu per Sacram Scripturam procedimus.


Num 1-2

Raphaellus Santius (1512-1518), In Vaticano, apud Apostolica: "miraculum acquae".
1 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens : 2 Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini 3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. 4 Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, 5 quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ; 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ; 7 de Juda, Nahasson filius Aminadab ; 8 de Issachar, Nathanaël filius Suar ; 9 de Zabulon, Eliab filius Helon ; 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ; 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ; 13 de Aser, Phegiel filius Ochran ; 14 de Gad, Eliasaph filius Duel ; 15 de Nephthali, Ahira filius Enan. 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, 17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine : 18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, 19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 21 quadraginta sex millia quingenti. 22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 23 quinquaginta novem millia trecenti. 24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, 25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31 quinquaginta septem millia quadringenti. 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33 quadraginta millia quingenti. 34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 35 triginta duo millia ducenti. 36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 37 triginta quinque millia quadringenti. 38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 39 sexaginta duo millia septingenti. 40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 41 quadraginta millia et mille quingenti. 42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 43 quinquaginta tria millia quadringenti.
44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. 45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël : 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.
2 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur. 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi. 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Ps 53
53 1 In finem, in carminibus. Intellectus David, 2 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac,
et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam ;
auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quæsierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me,
et Dominus susceptor est animæ meæ.
7 Averte mala inimicis meis ;
et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.
Mc 3,20-35
3
20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint : 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.
31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. 33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ? 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Fratres, annuntio vobis me esse profecturum ab Italia. Diebus venturis est in meis votis ire Germaniam ad medendam salutem meam apud Medicum amico animo. dum iter agens, si potero excerpta mittere more solito, mittam. Parcite mihi quandocumque nonnullorum dierum excerpta defecerint.
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

Fratres, annuntio vobis me esse profecturum ab Italia. Diebus venturis est in meis votis ire Germaniam ad medendam salutem meam apud Medicum amico animo. dum iter agens, si potero excerpta mittere more solito, mittam. Parcite mihi quandocumque nonnullorum dierum excerpta defecerint.
Bonam fortunam tibi exopto!
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem septimum Kalendas Martias – Mercurii Dies – MM XX II

Num 3-4

3
1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9 Dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. 13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens : 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18 Filii Gerson : Lebni et Semei. 19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20 Filii Merari : Moholi et Musi. 21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica : 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24 sub principe Eliasaph filio Laël. 25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel : 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua : 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur. 36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent : 37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. 42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël : 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) : 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii : 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. 4 Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum 5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, 6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. 7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt : 8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. 9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt : 10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. 11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, 14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. 15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis : 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. 17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum : 19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. 20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. 21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, 23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis. 24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum, 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, 26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, 27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, 30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii. 31 Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. 33 Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, 35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis : 36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. 37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. 38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, 39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis : 40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. 41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. 42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, 43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis : 44 et inventi sunt tria millia ducenti. 45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. 46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, 47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, 48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. 49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.



Ps 54

54
1 In finem, in carminibus. Intellectus David.

2 Exaudi, Deus, orationem meam,
et ne despexeris deprecationem meam :
3 intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea,
et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates,
et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me,
et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me,
et contexerunt me tenebræ.
7 Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,
et volabo, et requiescam ?
8 Ecce elongavi fugiens,
et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit
a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Præcipita, Domine ; divide linguas eorum :
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ;
et labor in medio ejus,
12 et injustitia :
et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,
sustinuissem utique.
Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,
abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis,
dux meus, et notus meus :
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos ;
in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos,
et descendant in infernum viventes :
quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi,
et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;
et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :
quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,
qui est ante sæcula.
Non enim est illis commutatio,
et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo ;
contaminaverunt testamentum ejus :
22 divisi sunt ab ira vultus ejus,
et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones ejus super oleum ;
et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;
non dabit in æternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;
ego autem sperabo in te, Domine.



Mc 4,1-20

4
1 Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat : 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : 3 Audite : ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ : 6 et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. 9 Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. 11 Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : 12 ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

13 Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. 16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud : 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt, 19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem sextum Kalendas Martias – Jovis Dies – MM XX II

Num 5-6

5
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 6 Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. 8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent : 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : 14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19 Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro : 21 his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. 23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius : 26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt : 31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

6 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare : 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent 4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. 5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. 6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. 8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. 9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. 10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. 11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo : 12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. 13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, 14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, 15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum : 16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. 17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. 18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum : 19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. 20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. 21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis : 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.



Ps 55

55
1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;
tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo :
ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos ;
in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent ;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos ;
in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua :
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum ;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi :
13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.



Mc 4, 21-41

4
21 Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? 22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat. 24 Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra : 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire : 34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra. 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo. 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ? 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem quintum Kalendas Martias – Veneris Dies – MM XX II

Num 7-8

7
1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus : 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. 4 Ait autem Dominus ad Moysen : 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. 11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda : 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso : 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 16 hircumque pro peccato : 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso : 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 22 hircumque pro peccato : 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 28 hircumque pro peccato : 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 34 hircumque pro peccato : 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 40 hircumque pro peccato : 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 46 hircumque pro peccato : 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 52 hircumque pro peccato : 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 58 hircumque pro peccato : 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 64 hircumque pro peccato : 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 70 hircumque pro peccato : 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 76 hircumque pro peccato : 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificium : 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 82 hircumque pro peccato : 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.

84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim : 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii : 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti : 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato. 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. 4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos 7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, 8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato : 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. 10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. 11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. 12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. 15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. 16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi : 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, 19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi : 21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24 Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. 25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.



Ps 56

56
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

2 Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum,
Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de cælo, et liberavit me ;
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.
Dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,
et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super cælos, Deus,
et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam,
et inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;
cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea ;
exsurge, psalterium et cithara :
exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in gentibus :
11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.

Mc 5,1-20
5
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : 4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare : 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum : 7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. 9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum : 15 et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19 et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem quartum Kalendas Martias – Saturni Dies – MM XX II

Num 9-10

9
1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens : 2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo, 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. 4 Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. 5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. 6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7 dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ? 8 Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 10 Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino 11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud : 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt. 13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit. 14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.

15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. 16 Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17 Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco : 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra. 23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

10 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. 5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. 6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis : 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. 30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. 31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. 36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.



Ps 57

57
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

2 Si vere utique justitiam loquimini,
recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini ;
in terra injustitias manus vestræ concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva ;
erraverunt ab utero :
locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
6 quæ non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;
molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;
intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quæ fluit auferentur ;
supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Lætabitur justus cum viderit vindictam ;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo,
utique est Deus judicans eos in terra.



Mc 5,21-43

5
21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, 23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat : 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus : 28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ? 31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ? 32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ? 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede. 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit. 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41 Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge. 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno. 43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante diem tertium Kalendas Martias – Dominicus Dies – MM XX II
Num 11-12
11
1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? 5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cepe, et allia. 6 Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ? 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ? 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus. 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
16 Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, 17 ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis : 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex Ægypto ? 21 Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ? 22 numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ? 23 Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. 25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. 26 Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. 27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris. 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos. 29 At ille : Quid, inquit æmularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ? 30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra.
31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
12 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, 2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus 3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), 4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, 5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, 6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : 8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
9 Iratusque contra eos, abiit : 10 nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, 11 ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, 12 ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. 13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam. 14 Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.

Ps 58
58
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus,
et ab insurgentibus in me libera me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem,
et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce ceperunt animam meam ;
irruerunt in me fortes.
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;
sine iniquitate cucurri, et direxi.
6 Exsurge in occursum meum, et vide :
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,
intende ad visitandas omnes gentes :
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem.
8 Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
9 Et tu, Domine, deridebis eos ;
ad nihilum deduces omnes gentes.
10 Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia, Deus, susceptor meus es :
11 Deus meus misericordia ejus præveniet me.
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos :
ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua,
et depone eos, protector meus, Domine :
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;
et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14 in consummatione :
in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem. 16 Ipsi dispergentur ad manducandum ;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam,
et exsultabo mane misericordiam tuam :
quia factus es susceptor meus,
et refugium meum in die tribulationis meæ.
18 Adjutor meus, tibi psallam,
quia Deus susceptor meus es ;
Deus meus, misericordia mea.
Mc 6,1-29
6
1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ? 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent : 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. 15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Pridie Kalendas Martias – Lunae Dies – MM XX II
Num 13-14
13
1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. 5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri. 7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone. 8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph. 9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun. 10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. 11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. 12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. 14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël. 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. 16 De tribu Gad, Guel filium Machi. 17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, 19 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures : 20 ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris : 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. 22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ : 28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest : 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. 30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. 31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. 34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
14 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes : 3 Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ? 4 Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.
11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ? 12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. 13 Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14 et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem : 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant : 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ? 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens : 18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. 20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum. 21 Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra. 22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ, 23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi. 28 Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. 32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam : 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur. 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus. 41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ? 42 nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris. 43 Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum. 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
Ps 59
59
1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, 2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ;
iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam ;
sana contritiones ejus, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura ;
potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem,
ut fugiant a facie arcus ;
ut liberentur dilecti tui.
7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo :
lætabor, et partibor Sichimam ;
et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ;
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda rex meus ;
10 Moab olla spei meæ.
In Idumæam extendam calceamentum meum :
mihi alienigenæ subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam ?
quis deducet me usque in Idumæam ?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
13 Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem ;
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Mc 6,30-56
6
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos. 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere. 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : 52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum. 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : 55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Kalendis Martiis – Martis Dies – MM XX II
Num 15-16
15
1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus : 4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin : 5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6 et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin : 7 et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin : 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos. 13 Tam indigenæ quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia. 15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen, 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra, 24 oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato : 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo : 26 et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo : 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30 Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo : 31 verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini. 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35 Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen : 38 Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas : 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40 sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
16 1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, 2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ? 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem : 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei. 6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum : 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi. 8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi : 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ? 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?
12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus. 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ? 14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus. 15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. 17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum. 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron, 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait : 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ? 23 Et ait Dominus ad Moysen : 24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël, 26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. 28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim : 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus : 30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum : 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat. 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. 36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt 38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. 39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari : 40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini. 42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, 43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. 44 Dixitque Dominus ad Moysen : 45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, 46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama : 48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. 49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core. 50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
Ps 60
60
1 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam ;
intende orationi meæ.
3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;
in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4 quia factus es spes mea :
turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;
protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;
dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies ;
annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in æternum in conspectu Dei :
misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,
ut reddam vota mea de die in diem.
Mc 7, 1-13
7
1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum : 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum : 5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? 6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est :
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me :
7 in vanum autem me colunt,
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. 9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante Diem Sextum Nonas Martias – Mercurii Dies – MM XX II
Num 17-18
17
1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit : 4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas. 10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. 11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
18 1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël. 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.
8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. 9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. 13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit. 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, 16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt. 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis : 22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 26 Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus : 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias : 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
Ps 61
61
1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea ?
ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;
susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem ?
interficitis universi vos,
tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;
cucurri in siti :
ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea :
7 quia ipse Deus meus et salvator meus,
adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea ;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi ;
effundite coram illo corda vestra :
Deus adjutor noster in æternum.
10 Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris,
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitate,
et rapinas nolite concupiscere ;
divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus ;
duo hæc audivi :
quia potestas Dei est, 13 et tibi, Domine, misericordia :
quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
Mc 7, 14-37
7
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua. 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : 34 et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : 37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante Diem Quintum Nonas Martias – Jovis Dies – MM XX II
Num 19-20
19
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium : 4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, 5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. 6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. 8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. 10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.
11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos : 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
20 1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. 2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron : 3 et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ? 5 quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ? 6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.
7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 8 Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. 9 Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, 10 congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ? 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. 12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. 13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Hæc mandat frater tuus Israël : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, 15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros : 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. 18 Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. 19 Dixeruntque filii Israël : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. 20 At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, 21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom : 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen : 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi. 27 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
Ps 62
62
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ;
11 tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.

Mc 8
8
1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscitis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. 26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? 28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. 39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante Diem Quartum Nonas Martias – Veneris Dies – MM XX II
Num 21-22
21
1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. 2 At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris : 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. 9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. 11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini :
Sicut fecit in mari Rubro,
sic faciet in torrentibus Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,
et recumberent in finibus Moabitarum.
16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam. 17 Tunc cecinit Israël carmen istud :
Ascendat puteus.
Concinebant :
18 Puteus, quem foderunt principes
et paraverunt duces multitudinis
in datore legis, et in baculis suis.
De solitudine, Matthana. 19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens : 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio :
Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :
28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,
et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos.
Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.
30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :
lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.
31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.
32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
22 1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, 3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, 4 dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8 ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : 9 Quid sibi volunt homines isti apud te ? 10 Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11 dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12 Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est. 13 Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14 Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me : 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. 28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? 29 Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! 30 Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
34 Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35 Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37 Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? 38 Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
Ps 63
62
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ;
11 tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.
Mc 9, 1-29
9
1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. 10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? 11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? 16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? 28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Ante Diem Tertium Nonas Martias – Saturni Dies – MM XX II
Num 23-24
23
1 Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. 3 Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. 4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. 5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris. 6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : 7 assumptaque parabola sua, dixit :
De Aram adduxit me Balac
rex Moabitarum, de montibus orientis :
Veni, inquit, et maledic Jacob ;
propera, et detestare Israël.
8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?
qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
9 De summis silicibus videbo eum,
et de collibus considerabo illum.
Populus solus habitabit,
et inter gentes non reputabitur.
10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob,
et nosse numerum stirpis Israël ?
Moriatur anima mea morte justorum,
et fiant novissima mea horum similia.
11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12 Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13 Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15 dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18 At ille, assumpta parabola sua, ait :
Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur,
nec ut filius hominis, ut mutetur.
Dixit ergo, et non faciet ?
locutus est, et non implebit ?
20 Ad benedicendum adductus sum :
benedictionem prohibere non valeo.
21 Non est idolum in Jacob,
nec videtur simulacrum in Israël.
Dominus Deus ejus cum eo est,
et clangor victoriæ regis in illo.
22 Deus eduxit illum de Ægypto,
cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
23 Non est augurium in Jacob,
nec divinatio in Israël :
temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
24 Ecce populus ut leæna consurget,
et quasi leo erigetur :
non accubabit donec devoret prædam,
et occisorum sanguinem bibat.
25 Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26 Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27 Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29 dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
24 1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret : sed dirigens contra desertum vultum suum, 2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta parabola, ait :
Dixit Balaam filius Beor :
dixit homo, cujus obturatus est oculus :
4 dixit auditor sermonum Dei,
qui visionem Omnipotentis intuitus est,
qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :
5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob,
et tentoria tua, Israël !
6 ut valles nemorosæ,
ut horti juxta fluvios irrigui,
ut tabernacula quæ fixit Dominus,
quasi cedri prope aquas.
7 Fluet aqua de situla ejus,
et semen illius erit in aquas multas.
Tolletur propter Agag, rex ejus,
et auferetur regnum illius.
8 Deus eduxit illum de Ægypto,
cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
Devorabunt gentes hostes illius,
ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
9 Accubans dormivit ut leo,
et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit.
Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus :
qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti : 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait :
Dixit Balaam filius Beor :
dixit homo, cujus obturatus est oculus :
16 dixit auditor sermonum Dei,
qui novit doctrinam Altissimi,
et visiones Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos :
17 Videbo eum, sed non modo :
intuebor illum, sed non prope.
Orietur stella ex Jacob,
et consurget virga de Israël :
et percutiet duces Moab,
vastabitque omnes filios Seth.
18 Et erit Idumæa possessio ejus :
hæreditas Seir cedet inimicis suis :
Israël vero fortiter aget.
19 De Jacob erit qui dominetur,
et perdat reliquias civitatis.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait :
Principium gentium Amalec,
cujus extrema perdentur.
21 Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait :
Robustum quidem est habitaculum tuum :
sed si in petra posueris nidum tuum,
22 et fueris electus de stirpe Cin,
quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.
23 Assumptaque parabola iterum locutus est :
Heu ! quis victurus est,
quando ista faciet Deus ?
24 Venient in trieribus de Italia :
superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.
25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.
Ps 64
64
1 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
3 Exaudi orationem meam ;
ad te omnis caro veniet.
4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos,
et impietatibus nostris tu propitiaberis.
5 Beatus quem elegisti et assumpsisti :
inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ ;
sanctum est templum tuum,
6 mirabile in æquitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster,
spes omnium finium terræ, et in mari longe.
7 Præparans montes in virtute tua,
accinctus potentia ;
8 qui conturbas profundum maris,
sonum fluctuum ejus.
Turbabuntur gentes,
9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;
exitus matutini et vespere delectabis.
10 Visitasti terram, et inebriasti eam ;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :
quoniam ita est præparatio ejus.
11 Rivos ejus inebria ;
multiplica genimina ejus :
in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
12 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,
et campi tui replebuntur ubertate.
13 Pinguescent speciosa deserti,
et exsultatione colles accingentur.
14 Induti sunt arietes ovium,
et valles abundabunt frumento ;
clamabunt, etenim hymnum dicent.
Mc 9, 30-50
9
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? 33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, 43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, 45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. 49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
 
Top