D
Deleted member 13757
Guest
Terentii Andria - Simpliciter Illustrata (Actus I, Scaena I)
SIMO (dominus) et SOSIA (servus) prope domum, nuptias praeparantes.
SIMO:
Vos, abite! Sed tu Sosia, ades dum! Puacis te volo.
* ades dum! = mane; noli discedere;
* paucis te volo = tibi volo aliquid dicere; tecum loqui volo;
SOSIA:
Quid est?
SIMO:
Hae nuptiae verae non sunt.
SOSIA:
Cur simulas igitur?
* Cur igitur facis has nuptias?
SIMO:
Omnia tibi a principio narrabo: de ephebo meo, de eius vita,
et quid velim te facere.
* ephebus = puer; iuvenis;
SOSIA:
Bene. Tibi ausculto.
* tibi ausculto = te ausculto
SIMO:
Puer iste, mediocriter vitam agebat. Semper probus erat. Tamen, abhinc tres annos, mulier quaedam ex Andro huc commigravit. Pulchra erat illa.
* puer iste = de filio suo loquitur
SOSIA:
teneo.
SIMO:
In viculo nostro Appellabant eam Chrysidem. Primo, ista pudice ac probe vitam suam agebat. Tunc, unus amoris plenus accessit ad eam, deinde alter. Et hoc modo, invitans pecuniosos amatores, gradatim gradatim puella coepit impudenter pecuniam facere, corpore suo.
Quodam die, isti amatores, filium meum, Pamphilum, secum perduxerunt illuc. Nam erant amici Pamphili.
* corpore pecuniam facere = meretricem esse
* illuc = ubi habitabat Chrysis
SOSIA:
Quid dein?
SIMO:
Deinde, puer una cum istis, coepit domum Chrysidis frequenter visitare. Sed probus erat, modo illic cenabat, nihil aliud. Saltim hoc putabam, et propter hoc, gaudebam.
* probus erat = non erat inter Chrysidis amatores;
SOSIA:
Perge!
SIMO:
Uno die, visitatum venit ad me Chremes quidam vicinus. Voluit enim filiam suam, unicam, Pamphilo uxorem dare. Dotemque summam secum adtulit.
Hoc mihi valde placuit et libenter despondi. Hic dies, dictus est nuptiis.
SOSIA:
Capio, sed dixisti mihi antea, has nuptias non esse veras. Cur?
SIMO:
Scies! Pro dolor, paucos post dies, Chrysis moritur. ita, istae, quam visitabat filius meus una cum suis amicis.
SOSIA:
Tibi placuit?
SIMO:
Certe pol placuit! Sed, scisne quid accidit? Filius meus, una cum istis, fecit ei funus, et valde tristabar. Hoc haud intellegebam. Rogabam me ipsum, quid si ipsemet eam amavisset? Sed nihil etiam mali suspicans ad funus ivi.
* ipsemet = Pamphilus
SOSIA:
Perge!
SIMO:
Illic, aspicio unam adulescentulam. Quam pulchra erat haec, voltu ac sua forma. Tam venusta ut nihil supra.
Pedisequas rogavi quae esset. Dixerunt mihi eam esse sororem Chrysidis.
Tum conspicio miseram eam lacrimare, tam perdite ut, adimpleat totum mare.
Pergimus ad sepulchrum. Coprus Chrysidis inpositum est in ignem. Ritus enim noster est. Subito, puella ad flammam accessit, sicut sese inicere morique vellet.
Pamphilus meus hoc videns, salvatum cucurrit, eamque complexus est. "Mea Glycerium" inquit, "quid facis?". Tum illa, audiens filum meum, reiecit se in istum, pergens flere. Tam familiariter se in eum reiecit, ut certe scires amorem esse inter eos.
Tunc post funus, reveni domum. Meme rogavi, quid si Chremes hoc vidisset? Et certe, venit ille postridie, clamitans.
Et negavit filiam suam Pamphilo in uxorem dare. Non placuit mihi.
Nunc scis cur faciam has falsas nuptias. Filium meum obiurgandi causa. Nunc, Chremi mi persuadendum est, ut
vertat animum. Tibique, Sosia, has nuptias adsimulare est officium.
* Meme = me
Voice Recording is attached. [I'm not a performer so voice recording feels weird for me, But it's good to listen instead of reading ]
Attachments
-
2.4 MB Views: 761