@Tiberis, tua in versificando peritia me adduxit ut versibus et ipse conarer exprimere quod alii de his rebus prosa oratione iam dixerunt. Si leges haec, nec omnino hoc forum valere iussisti, aequo animo quaeso accipias, neu in peius interpretatus sis si quid metri difficultate incomptius severiusve dictum est — non id ago ut iurgia iurgiis continuem, modo ut eodem stylo quo tu scripsisti sententias aliorum vertam.
num, "tristi mediocritate" pulsus,
nobis hendecasyllabos trecentos
acres scribere vis, forumque, Tybri,
tam dulce omne relinquere et benignos
cives, Pacificam atque Avunculum et qui
defunctis iterum necem paravit,
nec non, cui dat Apollini probata
laurus nomina, simiamque nostram,
et (quod non pote dicier Latina
lingua,) quattuor esse litterarum
nomen qui iubet, omnium absonarum,
ipsum denique Dantium, poema
hoc qui scribere temptat impolitum —
qui cuncti varios serunt Latinos
sermones, avidique te salutant?
causa nulla alia haec facis, nisi et quod
vitant iurgia contumeliasque
multi, et quod iam alios tua poesi,
fundens verba animosa, provocasti?
tu culpas "inimica" nostra facta,
cum tu iam prior aggredi volebas
nos, dicens "mediocritatem" inesse
tot tantisque virisque feminisque?
Si tu vis tamen interesse nobis,
laete ignoscere cuncta sum paratus:
nobis foedera pange sempiterna
ac iuncti placide forum colamus.