Random quotes on Cicero and other authors

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras ipsius arbitratu dabo.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
eae te ne moverint. has scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego--nihil dico amplius. is hinc vii Idus. ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
16.2
Scr. in Puteolano v Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO SAL.


vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram <a> Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hordeonio et Oviae, quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hordeonius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit Idibus.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris


Pecuniae imperare, haud servire addecet.
Edward Matthew Ward, 1847, A scene of the 1720 South Sea Bubble in Exchange Alley (Tate, London)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
 
Top