Quid agitis?

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
Litteras Ucrainas disco, quae etiam sunt litterae Russicae, quamquam sonitūs quandoque differunt. Aliae litterae faciles sunt, ut A, Б, Г, Д, П, И; aliae difficiliores, ut Ж, З, Ш, Щ, Ч. Spero ut Володимир Олександрович Зеленський et cetera nomina rectius loqui et legere possim.
 

Benedictus Aureus

New Member

Location:
Montréal, Québec, Canada
Hōdiē pedifollium (vel pedilūdium mōre Americānō) spectāvī, atque magnō cum gaudiō exitum certāminis novissimī accēpī, quia turma mihi cārissima, quæ in Sānctō Franciscō sita est, vīcit. Nōnne aliī fautōrēs pedifolliī in hōc forō sunt?
 
 

CSGD

Active Member

Location:
Amsterdam
salvete!

modo huc adveni ... mihi hoc forum maxime placet quod salus Ucrainae eius sodalibus cordi videtur esse. nihil habeo quod scribam, sed gaudeo quod vobiscum colloqui possum!
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Credo te uerum dicere, sodalis.
 
Top