Quid agitis?

 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
mihi quoque placet.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
errare metuo!
Noli metuere! Hoc forum "sermones tironum" ideo factum est, ut tirones in Latine scribendo exerceri possent sine metu. Mea sententia, Latine haud male scribis.
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

Salve, Danti; salvete, ceteri.
Tiro quidem sum, itaque venias mihi date (et monete), si lingua mea errat, ut fortasse iam!
Verba vestra nunc viso, ut discam.
Scio errare esse humanum, ac tamen errare metuo!
Salve, benigne te accepimus :)
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Salue, Nate B! Aduentu tuo gaudemus.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
hodie bene mane ante mihi in officio est eundum gaudebam me habuisse aliquantulum temporis non nullos versus Terentii legere :)
 
 

rothbard

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
London
Duabus abhinc septimanis a diario acceptam et a me rursus recognitam commentationem die dominico ad editorem misi. Primam conscriptionem iam uno abhinc anno ad diarium miseram. Hodie litteras ab editore accepi, in quibus poposcit ut ducenta vel trecenta verba tollerem. Nescio ubi ducenta verba inania in hac commentatiuncula invenire possim. Iam mille ex quinque fere milibus sustuli.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Heu! Molestum istuc mihi videtur. Qua de re autem est commentatio?
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Duabus abhinc septimanis a diario acceptam et a me rursus recognitam commentationem die dominico ad editorem misi. Primam conscriptionem iam uno abhinc anno ad diarium miseram. Hodie litteras ab editore accepi, in quibus poposcit ut ducenta vel trecenta verba tollerem. Nescio ubi ducenta verba inania in hac commentatiuncula invenire possim. Iam mille ex quinque fere milibus sustuli.
Mihi quoque dificillimum est brevius reddere quod scripsi, sed nonnumquam necesse est. Paucis abhinc mensibus magistra nobis edixit, quinque paginarum commentationem scriberemus. Primo sex paginas scripsi, sed ad ultimum unam tollere potui.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ego cum in schola eram, quotiens liber quispiam nobis erat legendus et summarium scribendum, longius fere bis tanto quam praeceptum erat scribebam. Omnia enim paene mihi momenti esse videbantur, neque satis omittere poteram...
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Nunc Taciti Germaniam lego. Puto me ex illis antiquis Germanis fortasse ortum, nam Tacitus dicit "...somno, quem plerumque in diem extrahunt...". Aestate nonnumquam ego paene ad meridiem dormio!
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Soleo et ego usque ad meridiem dormire, sed noctu uigilo. Eine Germani et noctu et mane dormiebant?
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Nescio.
 
 

rothbard

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
London
Heu! Molestum istuc mihi videtur. Qua de re autem est commentatio?
Tractat de ratione pretii pactionum quorundam computandi, quae derivativae vocantur, et generis periculi dimetiendi, quod oritur cum argentariae cuiusdam decoctione pecuniam amittere possint, quicum pactiones eius modi fecissent. Usque fere ad annum MMVIII magnae argentariae quasi immortales videbantur, sed hodie inter omnes constat eas adversis temporibus decoquere posse.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Post longam vacationem hodie tandem domum redibo.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Vbi est Aurifex? Spero eum quoque alicubi peregrinari et mox rediturum esse. Amisso iam Imbre Ranae si Aurificem amiserimus, id nimis erit. :(
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Matthaeum quidem scio adhuc vivere, nam eum nonnumquam in Facebook video. Num tibi notus fuit Matthaeus? Si fuit, non diu fuit, puto.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Quis est quin uemortuicidarum strenuissinum nouerit?
 
Top