Quid agitis?

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Incepi nunc Suetonii Vitam Gai (Caligulae) legere - diu enim id mihi in animo fuit - et postea Annales Taciti aggrediar. Intellego eos libros ex Annalibus in quibus Caligula tractatur perditos esse, itaque Suetonii librum de eo legere volo. Et, nescio vero qua causa, Caligulae pravitate amentiaque morbido modo* captus sum. Gaudeamus quod nostris temporibus tam amentes duces non sunt...
Mihi quoque Caligula quodam modo placet. Venit etiam in mentem vitam eius versibus scribere, sed non possum. :D
*Nescio an hoc recte sic dicatur. Fortasse morbide aut alio verbo vel verbis melius utar. Quid censetis?
Nescio... Dubito verba quae sunt morbidus et morbide sic usurpari posse.

De hoc autem "incepi legere": "incepi" rarissimum est; "coepi" melius.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Vitae Caligulae Neronisque mihi maxime omnium Suetonii librorum placent.
 

Araneus

Umbraticus Lector

  • Civis Illustris

Location:
Norvegia
Venit etiam in mentem vitam eius versibus scribere, sed non possum. :D
Periucundum istud carmen fuisset!

De hoc autem "incepi legere": "incepi" rarissimum est; "coepi" melius.
Ita profecto. Gratias.

Vitae Caligulae Neronisque mihi maxime omnium Suetonii librorum placent.
Propter materiam? Aut sunt illi duo libri eius aliquanto sollertius scripti quam ceteri? Vita Gai videtur mihi iam blandior quam Vita Iuli et Augusti. Forsan tantum quia ego studiosior nunc sum.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Propter materiam. Exempli gratia, Suetonius dicit Neronem pecuniae ita prodigum fuisse, ut nullam vestem bis induerit. Dubito an hoc verum sit, sed fabula mi placet.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Mihi sextus maxime placuit.

(Menda autem nulla video, praeterquam quod fortasse "potui" melius quam "poteram" dixisses.)
Fortasse "ac" ante uocalem scriptum.
Propter materiam. Exempli gratia, Suetonius dicit Neronem pecuniae ita prodigum fuisse, ut nullam vestem bis induerit. Dubito an hoc verum sit, sed fabula mi placet.
Hahae, nonne Suetonius tonstrice garrulior est?
Ceterum et Caligula et Nero in urbe mea nati sunt. :D
 

Lincleus

New Member

  • Patronus

Location:
Western Australia
Quid nunc agō? In ephēmeridem latīnam meam scribere cōnor. Relātus parvus, autem, quod difficile esse potest!
 

Wilahelmaz

Member

Desidero hanc linguam uulgari, quia quasi pulcerrima est! Hic uiuo hoc nescio sermone uulgari Latino...nullus meorum scit melius... Meliorem hac solam illam Indo-Europaeam puto.
 
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Knightfall specto.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
"So next time you encounter a hideous death-trap dungeon device, remember: it could be an olive press"

Lol!
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Eating gooseberries. :bliss:
 
Top