Thank you for your patience

Here is a new transcription with the corrections we made. I must confess although there must be errors, I am struggling to find them!
Calistus episcopus servus servorum dei Venerabili fratri Ep(iscop)o Othauen(si?) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Roman(us) pontifex ad illorum provisione(m) ap(osto)lice [=apostolicae] liberalitatis dextram libenter extendere consuevit per que(m) in locis quibuslibet Christi fideles ab infidelium et piratarum incursibus valeant esse tutiores. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Consiliariorum et universitatis Civitatis Calaritan(ae) petitio continebat q(uo)d ip(s)i ut portus dicte [=dictae] Civitatis ab infidelibus et aliis piratis qui nonnumqua(m) per illa maria discurrere et fideles incolas earundem partium levare consueverunt tutior existat quandam turrim cum aliis muris iam fundari incohatis pro munimine dicti portus permaxime necessariis opere satis insigni construere intendunt. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat partes ipse lapidum ad murandum aptorum ualde penuriose sint autem diocensis Calaritan plures ecclesiae totaliter dirute earumque edificia penitus ad terram prostratam existunt de quibus reparandis et reedificandis nulla prorsus spes remanet nec earum materia dictis ecclesiis in aliquo utilis existit.
Quare pro parte Consiliariorum et universitatis predictorum nobis fuit humiliter supplicatum ut lapides eccl(es)iarum dirutarum huiusmodi eis pro fabrica turris et murorum predictorum concedere et donare de benignitate apostolica dignaremus. Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes huiusmodi supplicationibus]inclinati fraternitati tunc per apostolica scripta mandamus quatinus de premissis omnibus et singulis de eorum circumstantiis universis auctoritate nostra te diligenter informes et si per informatione huiusmodi ita esse inveneris super quo tuam consaentiam oneramus Consiliariis et universitati predictis lapides eccesiarum dirutarum huiusmodo de quarum reedifiaitione et reparatione spes non existat pro dicta fabrica sine quavis solutione levandi et capiendi illosque in fabricam huiusmodi poni et murari faciendi auctoritate nostra licentiam largiaris Non obstantibus Constitutionibus et ortinationibus apostolicis ceterisque quos contrariis quibuscumque. Datum Rome apud Sanctum petrum Anno incarnationis dominice Millesimo quadrigentesimo quinquagesimo quinto Undecimo Kal Februario Pontificatus nostri Anno Primo
I confess, to my shame, that I don't have that much experience with legal documents, but I am not happy that I have the translation of the sentence
Cum autem... correct. In particular, I can't figure out what
ipse refers to. Do you have any clues?