"Noctes Atticae" nostrae

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Fortasse, ut puto, "propero" ("to hurry") et "propinquo" ("to approach") in mente mea invicem confudi, ut "propino" ("to hurry over to", ut cogitabam) quodam miro modo fit. :D
Hahahae! "Fieret" autem, aut "factum sit".
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Narratio hoc in libro legi, sed non ad verbum vertere conata sum; multas res mutavi, multas addidi, nonnullas omisi, ut volui.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Vel "minaci aspectu in caelum surgentes".
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

carmen, sed tamen... ex libro primo Aeneidos (162-3):

Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli,
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
carmen, sed tamen... ex libro primo Aeneidos (162-3):

Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli,
I've read that bit, and I'm pretty sure that's what was in the back of my mind.
 

Joel Derfner

Member

Location:
New York, New York
Nēsciō num fīlum hoc jam "vīvum" sit; spē frētus hoc fābellam hīc pōnō quam jūdicētur ac (quæsō) ēmendētur.

Dē Xtabay Fātālī

Sirenēs nīmīrum accēpistī quondam ā Græcīs antīquīs habitās esse fēminās pulcherrimās vōcibus præditās adeō illecebrantibus ut nautæ prætervectī, cursō ad eās versus flexō, prōrsus in cautēs scopulōsque fātālēs illīsī submergerentur.

Nōn autem tantum apud Græcōs est tālēs fēminās cavendum, vērum etiam apud Majōs, in quōrum terrā æstuōsā quæ Yucatán vocātur, juxtā viās vetustās, friantēs, diū memoriā oblitterātās, sub arbore sedēns comam longam nigram nitentem pectet Xtabay, puella formossisima, cujus nōmen “dæmonium quod illaqueat” sibi vult, virōs opperta quibus īnsidiās paret. Aliī eam virīs scelestīs vēscī referunt, aliī ēbriīs, aliī prūrientibus, aliī quibus puellās superbē dēposuerint respuerintque. Sunt etiam quī eam nōn hīs omnīnō vēscī quidem autumant, vērum ad sortem reservāre . . . nēfāriōrem. Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vīdī—saltem nōn inter vīvōs.

Sed Xtabay misella nōn semper fuit dæmonium, nec semper fātālis, vērum puella pūra puta exstitit quæ Utz-Colēl vocābātur, pulchritūdine maxima—perinde ac soror, nōmine Xkeban.

Ex hīs duābus, hanc nunc fōrmōsitāte illa præstāre dīxissēs, nunc ē contrā illam hāc.

Siquidem fōrmæ præcellentiā sunt simillimæ, cēterum altera ab alterā nōn magis differre potest, nam Utz-Colēl adeō est verēcunda ut etiam dē verēcundiā loquī ērubēscat, adeō pudīca ut cōram eā dē impudīcitiā nēmō mentiōnem quidem facere audeat. Xkeban autem est scortum, quæ sē ad quemvīs frictī ciceris ēmptōrem eam cōnspicātum offerendī nōn pudet, vērum gestit. Quam ob rem oppidānī bonī optimātīque tam Utz-Colēlem laudārunt quam Xkebanem dēspexērunt. Etiam ipsa nōmina indicant quātenus alia ab aliā distet, quōrum hujus sibi “bonam fēminam” vult, illæ “malam fēminam.”

Sed nōn tantum rēbus corporālibus distulērunt sorōrēs, vērum etiam nātūrā et ingeniō. Nam cor Utz-Colēlis virginis frīget, quæ, cum deōs cōlat, egentēs, exsulēs, ægrōtōs—nempe omnēs quī fortūnā malā sunt ūsī—adeō dēspernit ut nē salūtet quidem. Ē contrā Xkebanem, mulierem largissimam ac benignissimam, omnibus ad pauperōs, mendīcābula datīs quæ ā virīs prō coitubus offeruntur, ægrōtōrum miseret, contemptōs excipit, famēlicōs pāscit.

Quōdam autem diē, Xkeban cum diū nōn vīsa erat, obstupendus oppidum tōtum perfūdit odor, tam suāvis quam dēlicātus, cujus fōns oppidānōs eō magis opstupefēcit ad domum vestīgātus Xkebanis. In domū jacet scortum mortuum, ē cujus corpore frāgrantia mīrifica ēmānābat. Eā perpaucīs adstantibus sepultā, flōrēs ē tumulō sunt pullulātī suāvifragrantēs, quōs oppidānī nōmināvērunt Xtabentun. Utz-Colēl indignāta, quæ mīrāculum vix crēdere poterat, tandem id signum habuit sepulchrum suum, ipsa cum vītā dēfūncta esset, propter pudīcitiam multō suāvifragrantius flōritūrum.

Hæc autem post annōs, laudibus prō virginitāte verēcundiāque cumulāta, superōs relīquit. Īnspērātus necopīnātus ē cadāvere suō ēmānābat, odōris vice suāvis, mōnstruōsus fētor quī, per āera, sepulchrō flōrītō, diffūsus, omnēs tantō fastīdiō affēcit ut ad nauseam movērentur. Hōs flōrēs spīnōsōs oppidānī Tzacam nōmināvērunt.

Utz-Colēl, quamquam mortua, rem in mentem diū volūtāvit. Tandem in animum indūxit sē tōtō cælō errāsse: Xkebanis flōris odōrem vidēlicet propter lascīviam tam suāviter olēre! Illicō igitur cōnstituit sorōris impudīcitiam æmulāre. Īnfēlīx, intellegere nequībat frāgrantiam dīvīnam ē benignitāte sorōris hūmānitāteque ortam esse. Ergō sedet jam Utz-Colēl misera, jam prīdem Xtabay facta, comam longam nitentem flōre spīnōsō Tzacamī pectēns, virōs usque adeō dōnec flōs suāvius ac ille sorōris olētur dēprehēnsūra.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Placet equidem fabula! Quid enim de rebus veneriis tantopere indignantur homines? Sunt enim alia quae ad bonitatem cuiusque malitiamve longe magis pertineant.

Quod autem petis ut verba tua emendentur, errasti nonnullis locis, sed ignosce, quaeso, si non universa simul correxero. Nonnulla nunc monstrabo, cetera posterius.
Nēsciō num fīlum hoc jam"vīvum" sit
Credo "adhuc" te dicere voluisse.
hoc fābellam
"Hanc fabellam."
quam jūdicētur ac (quæsō) ēmendētur.
"Quae."
vōcibus præditās adeō illecebrantibus
Forsitan adiectivo uti melius sit "illecebrosis".
cursō ad eās versus flexō
"Cursu."
est tālēs fēminās cavendum
Ista constructio, in Graeca lingua usitata, in Latina rarissima est. Latinius dixeris "sunt tales feminae cavendae".
viās... friantēs
Istud pravum, quod "frio" verbum transitivum est.
Credo, "pectit" praesenti tempore voluisti dicere.
virōs opperta
"Opperiens", ut puto, scribere oportuit; non enim postquam viros opperta est, sed dum viros opperitur comam pectit.
aliī quibus puellās superbē dēposuerint respuerintque.
"Iis qui."
nēfāriōrem
Ista forma non extat. Extare posset si esset adiectivum "nefarus", sed non est; est autem "nefarius", quod comparativum gradum non habet, nisi duobus verbis "magis nefarium" dicas.
Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vīdī
"Videri."
 

Joel Derfner

Member

Location:
New York, New York
Benignissimē fēcistī ēmendāns! Quod tam errāvī in tot facilia ērubēscō. Fortasse, vice relictī ēmendandī, fac mē accūrātius recognōscere. Posteā versiōnem pauciōribus mendīs maculātam in indicem repōnam.
 

Joel Derfner

Member

Location:
New York, New York
Fābellam dēnuō in indicem pōnō, omnibus mendīs rēmōtīs quæ callidior fuī ut reperīrem. Nīmirum scatent menda præter calliditātem ac perspicuitātem meam, prō quibus mendīs veniam ōrō et obsecrō, spē frētus illum/am quī/quæ mē callidior perspicuior sit ea esse ēmendātūrum/am.

Dē Xtabaye Fatālī

Sirenēs nīmīrum accēpistī quondam ā Græcīs antīquīs habitās esse fēminās pulcherrimās vōcibus præditās adeō illecebrōsīs ut nautæ prætervectī, cursū ad eās versus flexō, prōrsus in cautēs scopulōsque fātālēs illīsī submergerentur.

Nōn autem tantum apud Græcōs sunt tālēs fēminās cavendum, vērum etiam apud Majōs, in quōrum terrā æstuōsā quæ Yucatán vocātur, juxtā viās vetustās, friātās, diū memoriā oblitterātās, sub arbore sedēns comam longam nigram nitentem pectit Xtabay, puella formōssisima, cujus nōmen “dæmonium quod illaqueat” sibi vult, dum virōs opperitur quibus īnsidiās paret. Aliī eam virīs scelestīs vēscī referunt, aliī ēbriīs, aliī prūrientibus, aliī iīs quī puellās superbē dēposuerint respuerintque. Sunt etiam quī eam nōn hīs omnīnō vēscī quidem autumant, vērum ad sortem reservāre . . . magis nēfandam. Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vidērī—saltem nōn inter vīvōs.

Sed Xtabay misella nōn semper fuit dæmonium, nec semper fātālis, vērum puella pūra puta exstitit quæ Utz-Colel vocābātur, fōrmōsitāte eximiā—æquē sorōre, nōmine Xkebāne. Ex hīs duābus, modo hanc speciē illā præstāre dīxissēs, modo ē contrāriō illam hāc.

Sīquidem hæ sorōrēs pulchritūdine præcellentī sunt simillimæ, cēterum altera ab alterā nōn magis differre potest, nam Utz-Colel adeō est verēcunda ut etiam dē verēcundiā loquī ērubēscat, adeō pudīca ut cōram eā dē impudīcitiā nēmō mentiōnem quidem facere audeat. Xkeban autem est scortum, quæ sē cuivīs frictī ciceris emptōrī eam cōnspicātō offerendī nōn sōlum nōn pudet, vērum etiam gestit. Quam ob rem oppidānī bonī optimātīque tam Utz-Colēlem laudārunt quam Xkebānem dēspexērunt. Etiam ipsa nōmina indicant quātenus alia ab aliā distet, quōrum hujus sibi “bonam fēminam” vult, illæ “malam fēminam.”

Sed nōn tantum rēbus corporālibus distulērunt sorōrēs, vērum etiam nātūrā et ingeniō. Nam cor Utz-Colēlis virginis frīget, quæ, cum deōs colat, egentēs, exsulēs, ægrōtōs—nempe omnēs quī fortūnā malā sunt ūsī—adeō dēspernit ut nē salūtet quidem. Xkebān autem, mulier largissima ac benignissima, omnibus ad pauperōs, mendīcābula datīs quæ ā virīs prō coitubus accēpit, ægrōtōs assidet, contemptōs excipit, famēlicōs pāscit.

Quōdam autem diē, Xkeban cum diū nōn vīsa erat, obstupendus oppidum tōtum perfūdit odor, tam suāvis quam dēlicātus, cujus orīgō oppidānōs eō magis opstupefēcit, quod eum ad domum vestīgārunt Xkebānis. In domū jacēbat scortum mortuum, ē cujus corpore frāgrantia ēmānābat mīrifica. Eā semel sepultā, paucīs adstantibus, flōrēs ē tumulō pullulārunt suāvifragrantēs, quōs oppidānī nōmināvērunt Xtabentun. Utz-Colelī indignāta, quæ mīrāculum vix crēdere poterat, tandem id signum habuit quod sepulchrum suum, ipsa cum vītā dēfūncta esset, propter pudīcitiam multō suāvifragrantius flōritūrum.

Hæc autem post annōs, laudibus prō virginitāte verēcundiāque cumulāta, superōs relīquit. Īnspērātus necopīnātus ē cadāvere suō ēmānābat, odōris vice suāvis, mōnstruōsus fētor quī, flōrēs cum ē sepultō pullulāssent, per āera diffūsus omnēs tantō fastīdiō affēcit ut ad nauseam movērentur. Hōs flōrēs spīnōsōs oppidānī Tzacam nōmināvērunt.

Utz-Colel, quamquam mortua, rem in mentem diū volūtāvit. Tandem aliquandō in animum indūxit sē tōtō cælō errāsse: Xkebānis flōris odōrem ideō scīlicet tam suāviter olēre, propter lascīviam! Illicō igitur cōnstituit Utz-Colel sorōris impudīcitiam æmulāre. Īnfēlīx, intellegere nequībat frāgrantiam dīvīnam ē benignitāte sorōris ac hūmānitāte ortam esse. Ergō sedet adhūc Utz-Colel misera, jam prīdem Xtabay facta, comam longam nitentem flōre spīnōsō Tzacāmī pectēns, virōs dum flōs suāviōrem ac ille sorōris oleat dēprehēnsūra.
 

Joel Derfner

Member

Location:
New York, New York
Et scilicet superiore nuntiola ponendum fuit non "recognoscere" sed "recognoscam."


Sent from my iPhone using Tapatalk
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Verum nonne potius voluisti dicere: "sine me recognoscere" vel "sine recognoscam"...? Non enim ego faciam ut recognoscas, sed sinere possum te recognoscere...

Etiam "in facilibus" scribere oportuit.
 

Joel Derfner

Member

Location:
New York, New York
Sīc, scīlicet, "Sine recognoscam."

Ō, utinam facere ut scrībam possīs! Vīta multō facilior expedītior fiat. :)

Ultimā līneā scrībendum fuit "dum flōs suāvior oleat," nōn "suaviōrem."
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Salvete omnes!

Toto in orbe terrarum fiunt quædam mira. Cum ipſe civis ſim tantummodo hujus patriæ, mihi non abs re videtur narrare paucis de eis quæ hic fiunt...

Mapinguari eſt nomen cuidam monſtro mythologiæ Braſilicæ. Quidam ſcriptores hoc monſtrum immane deſcripſerunt, ut vobis oſtendam ipſis verbis eorum. Exempli gratia, Ludovico da Câmara Caſcudo docente ſcimus "[exſtare hanc] beſtiam fabuloſam homini ſimilem, corpore autem piloſiſſimam; inſauciatamque eam poſſe evadere gladiorum, haſtarum, pillorum, manuballiſtarumque impetus". Franciſcum Peres de Lima dicentem probamus "in magnis ſilvis Amazoniæ, cum indigenæ fiunt ſenes, in beſtias mutari, nomine Mapinguari, quæ tamquam Cyclopes ſunt".

Ut ſæpe fit, poteſt fieri ut hi μῦθοι originem ducant a quadam veritate temporibus volventibus amiſſa. Sunt enim qui putent has fabulas nihil aliud narrare niſi veſtigia beſtiarum vetuſtiſſimarum, quæ complurimis annis ante in Braſilia (veriſimiliter per totam Americam Meridionalem) vixerunt, ut puta, illæ beſtiæ megatheriidæ quæ dicuntur (jam pridem exſtinctæ), quarum memoria, inde ab illis temporibus timore quodam conſervata, uſque ad noſtram ætatem pervenit. Utut eſt, digna quæ exponatur fabula.

mapinguari.png

Valete!
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Fabulam lepidam nuper audivi de Plotino philosopho, quam fortasse aliqui vestrum iam noverunt; mihi quidem ignota erat.

Plotinus, auctor scholae quae Neoplatonica dictur, suoque iam tempore philosophus praeclarissimus, cum Romae degeret, advenit sacerdos quidam Aegyptius qui potentiam suam ostendere cupiens rogavit Plotinum, ut se daemonem ipsius advocare sineret. Est autem daemon secundum veteres Graecos medium quiddam inter homines ac deos, et suum cuique daemonem esse credebant (quippe non de iis malis daemonibus loquor quos Christiani credunt). Adnuit Plotinus et in templo Isidis (quem solum in urbe locum satis purum sacerdos ducebat) ritum suum fecit sacerdos et ad effectum perduxit; ast ille qui ad eius advocationem advenit non fuit daemon, sed deus.
 
Top