What gives me pause is that stress and vowel length are not totally coupled. You can have a stressed syllable without a long vowel, and unstressed syllables with long vowels.
prōrsus nōn intellegō quid dīcās. sānē nōn ita est rēgula, ut accentus dētur syllabīs quibus uōcālis longa sit. sed est rēgula, quā accentus dētur secundum longitūdinēs syllabārum (pēnultimae, sī longa sit; sīn aliter, antepēnultimae).
uel fortasse displicet hoc, quod rēgula dēfīnītur dē longitūdine syllabārum nec vōcālium. uērum est nōn modo uōcālēs accentum regere, sed etiam cōnsonantēs. sed ex eīs quae dīcis, etiam clārior est rēs: longitūdinēs uōcālium et cōnsonantēs regunt accentum, nec accentus longitūdinēs.