For example: (I like to list words even if already known, just to make it neat.
APVLEI DE DOGMATE PLATONIS
I. Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit, maternus derivatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in eius gremio residisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. Cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: "Hic ille erat, amici" inquit, "de Academia Cupidinis cygnus".
Codrus was the last king of Athens, ultimus rex Atheniensis fuit Codrus;
Prosero, proserere, prosevi, prosatus · beget · bring forth, beget, produce by sowing.
Figuratio, figurationis = forming, shaping
Mensis, mensis = month
Latona = Her basic role is the same: mother of Apollo and Diana by Jupiter.
Pridie = the day before
Cygnus, cygni [m.] = swan.
Apollo, Apollinis = god of prophecy, music, poetry, archery, medicine)
Pullus, pulli, = chicken, sprout, young twig.
Altare, altaris = altar, offering
Olor, oloris = swan
Volo, volare, = to fly
Prosequor, prosequi, prosecutus = escort, pursue
Conspicor, conspicari, conspicatus = catch sight of, see, observe, notice