INIMICVS MAXIMVS..

 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Maximae clades Romanorum hae fuerunt:
a Gallis Senonibus, Brenno duce, apud flumen Alliam (390 BC; quod proelium mox urbis captivitas secuta est);
a Samnitibus, Pontio duce, apud furculas Caudinas (321 BC) et Lautulas (315 BC; non pro certo scio an Pontius apud Lautulas quoque dux fuerit);
a Poenis, Hannibale duce, apud Ticinum et Trebiam flumina (218 BC), lacum Trasimenum (217 BC), Cannas (216 BC);
a Cimbris et Teutonibus, Boiorige et Teutobodo ducibus, apud Noreiam (113 BC, si recte memini) et Arausionem (105 BC);
a Parthis, Surena et rege Pacoro (vel Orode? non satis certe memini uter fuerit), apud Carrhas (53 BC);
a Cheruscis, Arminio duce, apud saltum Teutoburgiensem (9 AD);
ab Icenis et aliis Britannis, Boudicca duce (dux femina facti), apud Londinium, Verulamium, Camulodunum, etiam aliis locis (ca. 58-61 AD; non satis certe memini);
a Dacis, Decebalo duce, nonnullis locis Domitiano regnante (siquidem dux Moesiae Oppius Sabinus et praefectus praetorio Cornelius Fuscus in proelio adversus eum ceciderunt);
a Gothis, Cniva duce, apud Abrittum (251 AD; quo proelio imperator Decius cum filio Herennio Etrusco interfectus);
a Parthis, Sapore primo duce, apud Edessam (260 AD; si Parthicis auctoribus credimus, etiam apud Barbalissum paulo ante Parthi vicerunt);
a Zenobia nonnullis locis Claudio Gothico regnante (sed haud difficulter ab Aureliano victa est);
a Parthis, Sapore secundo duce, apud Ctesiphontem (363 AD; quo proelio Iulianus qui Christianae religioni restitit interfectus est, dubium an ab hostibus an suis; etiam multis proeliis Constantio II regnante Parthi vicerant, sed haec obscuriora sunt);
a Gothis, Fritigerno duce, apud Hadrianopolin (379 AD; quo proelio Valens interfectus est);
a Gothis, Alarico duce, cum Roma iterum capta est (410 AD);
a compluribus barbaris, inter quos Gaeserico (qui Romam iterum cepit, 456 AD), Attila (qui multos per annos Romanis et occidentalibus et orientalibus terrorem iniecit), et aliis obscurioribus.

Sed nescio an Romani ipsi nonnumquam sibi maximi inimici fuerint. De civili proelio apud Mursam (353 AD, puto), Eutropius scribit "Ingentes Romani imperii vires ea dimicatione consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre." Etiam Marii Sullaeque, Caesaris Pompeique, Antonii Augustique, Galbae Othonisque Viteliique Vespasianique, plurimorumque aliorum bellis multi interfecti sunt.
 

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
'Inīmicus māximus' duōbus modīs dīcī potest. Fortasse (i) Hannibal erat vir quī māximum odium contrā Rōmānōs habuit, (ii) nōn autem māximam iniūriam fēcit.
 

puer brasilianus

Civis

  • Civis

Location:
Alicubi ex America
Censeo Carthaginem magnam hostem vel potius Persiam fuisse.. Romani numquam persicis funditus potiti sunt.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
estne illud idem proelium in quo Clades variana et lolliana fiebant
clades Variana idem est quod proelium Teutoburgiense ("battle of Teutoburg Forest"); nomen loci (saltus Teutoburgiensis) solum in Taciti Annalium libro primo invenitur, si recte memini. clades Lolliana paucis annis ante accidit.
 
Top