Haec ab ancilla Canamacanus cum audisset, risu resupinatus ‘Mira ista sunt,’ inquit, ‘nutrix, neque talia ante audivi. Numquid aliud habes quod narres?’ Illa ‘Habeo,’ inquit; et multas fabulas frivolas raraque ioca narravit, dum ille somno oppressus est. Ancilla ad caput eius sedit; et postquam plurimum noctis praeteriit, occasionis arripiendae tempus adesse rata, surrexit, pugione prolato ad Canamacanum prosiluit; et interfectura erat, cum ecce mater Canamacani cubiculum intravit. Bacuna ut eam vidit, ad eam accessit et salvere iussit; dein timore correpta tremere coepit tamquam febricitaret. Id mirata mater Canamacani filium e somno excitavit. Exeperrectus videt ad caput suum sedentem matrem, cuius adventu servatus erat. Adventus autem causa haec erat, quod Cadafanaca, audito convenisse necem Canamacani, matrem eius monuerat ut ad filium properaret antequam a Bacuna meretrice interficeretur; et totam rem ei narraverat. Mater nihil morata cubiculum filii petierat et illuc eo ipso momento pervenerat quo Bacuna eum interfectura erat. Experrectus igitur Canamacanus matri ‘Advenis,’ inquit, ‘mater, tempore opportuno. Nutrix autem mea Bacuna apud me hac nocte adest.’ Et hanc respiciens ‘Per hunc spiritum,’ inquit, ‘rogo, nostin fabulam pulchriorem iis quas mihi narrasti?’ Tum illa ‘Enimvero nulla sunt,’ inquit, ‘quae ante narravi, in comparationem eius quod narrabo; est enim multo iucundius. Verum alio id tempore faciam.’ Haec cum dixisset, surrexit dubia salutis; nam, quae erat calliditas eius, senserat matrem Canamacani rescisse consilium suum. ‘Vale’ inquit Canamacanus; et Bacuna abiit.