If anyone fancies some 1001 Nights in Latin...

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Sarcanus vero ‘Laus Deo,’ inquit, ‘quod salus mihi reddita est; iam enim bene habeo. Ille vero scelestus me fefellit, et nisi ego me cito avertissem, pectus mihi transfixum esset. Laus itaque Deo, qui me servavit. Muslimi autem quid agunt?’ Davalmacanus ‘Maerent,’ inquit, ‘tua causa.’ Sarcanus ‘Optime equidem valeo. Vir sanctus ubi est?’ Ille vero ad caput eius sedebat et ‘Ad caput,’ inquit, ‘tuum.’ Tum Sarcanus surrexit et manus eius osculatus est. Anus ‘Patiens esto,’ inquit, ‘fili, ut Deus tibi praemium augeat. Tantum enim praemium quantus labor est.’ Sircanus ‘Ora pro me.’ Et illa oravit. Muslimi autem postquam lux erat, in campum prodierunt; ad infideles se parantes accedunt eosque provocant. Stringitur ferrum, volebantque Davalmacanus et Fredo impetum in se facere. Davalmacanus in medium cum Dindano veziro et cubiculario et Bahramo processit, et hi illi ‘Nos,’ inquit, ‘animam ponemus ut te servemus.’ At ille ‘Per Domum Sacram,’(1) inquit, ‘perque Puteum Zamzam(2) perque Stationem,(3) non ego cessabo quin istos infideles aggrediar.’


(1) Meschitam Meccae qua Caaba continetur. Id quippe templum Muslimis omnium sanctissimum est. Masjid al-Haram - Wikipedia
(2) Puteum, in eadem meschita situm, qui angeli opera emanaverit ad aquam Agar et Ismaeli praebendam cum errarent in solitudine. Zamzam Well - Wikipedia
(3) Id est Stationem Abraham; sic vocatur lapis in illa item meschita situs, quo signari dicitur locus in quo ille steterit. Maqam Ibrahim - Wikipedia
 
Last edited:

Avunculus H

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Germania
So he had been lying there wounded the whole day and no one had thought of calling a doctor? Weird.
That's our modern thinking - according to what I read about pre-modern medicine, doctors weren't very effective, and frequently calling a doctor was an expensive way to achieve nothing or to even kill a patient faster. So calling one was often a desperate last-ditch option when injuries or sickness wouldn't heal by themselves with the application of folk treatments.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Muslim doctors are reputed to have been better (but I don't know how much better).
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Haec cum dixisset, sic gladio hastaque lusit ut uterque exercitus miraretur. Impetum fecit ad dextram et duos patricios occidit; ad sinistram et alteros duos peremit; in medioque clamavit ‘Vbi Fredo est, ut eum deprimam?’ Ille scelestus abibat; sed Davalmacanus hortatus ne campo decederet ‘O rex,’ inquit, ‘heri frater meus pugnavit; hodie ego pugnabo, nec quicquam moror fortitudinem tuam.’ Et ferrum acutum vibrans processit. Ferebat eum equus nocticolor, hinnitu terribili, velocitate fulminea. Vterque facit impetum, alter alterum petit et ictum alterius cavet. Virtutem ostendunt; accedunt recedunt, donec impatientes sunt facti. Tum Davalmacanus exclamans in Fredonem regem Constantinopolitanum irruit et uno ictu caput deiecit. Quod infideles ut viderunt, universi Davalmacanum petunt, qui eos in tumultu proelii excepit et tanta caedes facta est ut rivi sanguinis fluerent. Muslimi Deum maximum nec deum praeter eum esse conclamant, benedictionem Muhammado invocant, acriterque pugnant; et Deus ad credentes auxilium, dedecus ad infideles demisit. Dindanus vezirus clamare ut Omarum Annumanum regem et Sarcanum filium eius ulciscerentur et revelato capite ‘Agite,’ inquit, ‘Turcae!’ Erant ad eius latus equitum plus viginti milia, qui cum eo unum impetum fecerunt. Nihil aliud infideles quam fugere potuerunt. Terga vertentes caeduntur. Interfecti sunt ex eis ad quinquaginta milia, plures etiam capti, multi autem portam intrantes propter turbam perempti. Reliqui obserata porta in moenia ascenderunt trepidi. Muslimorum legiones victrices in castra redierunt. Ibi Davalmacanus tabernaculum fratris ingressus, cum eum bene habentem invenisset, procumbens Nobili Altissimo gratias egit, deinde fratri de salute gratulatus est; qui ‘Nos,’ inquit, ‘omnes in benedictione huius sancti sumus; propter huius preces acceptas vicimus; non enim Muslimis victoriam precari desiit.'

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.

Nocte centesima et vicesima septima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Sarcanus Davalmacano ‘Roboratus sum,’ inquit, ‘ubi vos Deum maximum clamantes audivi scivique vincere. Narra mihi, frater, quid tu egeris.’ Cum ille narrasset regem scelestum Fredonem a se interfectum ad maledictionem Dei abisse, Sarcanus fratrem laudavit et ei pro opera gratias egit; anus autem, quae habitu viri sancti illic sedebat, expalluit et abunde lacrimavit; sed gaudio se flere finxit. Secum autem ita locuta est: ‘Per Christum, peream ni hunc tanto dolore de fratre affecero quanto hic me de columine Christianae religionis, Fredone rege, affecit.’ Dum illa talia occulte cogitat, Dindanus vezirus et Davalmacanus rex et cubicularius apud Sarcanum regem manserunt et ei cataplasmata fecerunt et medicamina dederunt dum optime habuit. Tum maximo cum gaudio id militibus nuntiaverunt, qui laetantes ‘Cras ille,’ inquiunt, ‘nobiscum equitabit et urbem oppugnabit.’ At Sarcanus iis ‘Vos,’ inquit, ‘hodierno proelio fessos oportet loca vestra petere et quietem capere neque vigilare.’ Illi oboedientes in suum quisque tentorium redierunt, solique apud Sarcanum remanserunt pauci servoli et anus, cum qua partem noctis collocutus cubuit dormiturus; itemque pueri cubuerunt.



___________________

I'm in a bit of an annoying situation here. The English translation that I've been using when I've been unsure of something says that Dawalmakan killed king Hardub, the old woman's son, rather than king Fredo of Constantinople. Seeing the old woman's strong reaction, it would make sense for the slain man to be her son. Also, if the king of Constantinople had been slain, you'd expect this scheming witch to plot to have her son succeed him, rather than grieve for the dead king. The Arabic does call the slain man her son at a couple of points, but at the same time it clearly and repeatedly states that he's Fredo, the king of Constantinople—who's never been identified as the old woman's son before (I guess at a stretch, he could be her son in heart). I've seen a couple of other English translations and summaries, all of which say that Dawalmakan killed Hardub. But all the Arabic versions I've found say Fredo instead. So I really don't know if the English versions are based on an actual Arabic version that I didn't find, or if an English translator (or several of them) decided to change Fredo to Hardub because it made more sense to them that way. For now, I've decided to follow the only Arabic account that's attested to me.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Qui postquam obdormiverunt et tamquam mortui iacuerunt, anus sola in tentorio vigilans, cum Sarcanum intuita mersum somno vidisset, velut bestia ferox prosiluit et mucronem veneno infectum de zona deprompsit, qui saxo adhibitus id liquefaceret. Eo evaginato ad caput Sarcani accessit eumque iugulavit et caput a corpore abscidit. Inde surrexit rursus et ad pueros accessit atque hos etiam, ne se deprehenderent, decollavit. Deinde tentorio egressa ad tabernacula regis venit, ubi cum custodes vigilantes invenisset, ad tabernaculum Dindani veziri declinavit. Is Coranum legebat, illamque conspicatus ‘Salve,’ inquit, ‘vir religiose.’ Quibus illa auditis, tremescens corde ‘Ideo ego huc hoc noctis veni,’ inquit, ‘quod voce cuiusdam sancti audita ad eum eo.’ Sic locuta discessit. Didanus vero secum ‘Per Deum,’ inquit, ‘ego hunc religiosum hac nocte sequar.’ Sequi scelesta cum sensisset timeretque deprehensionem, dolo aliquo opus esse rata ne ille rem comperiret, ad eum accessit et ‘Illum,’ inquit, ‘sanctum, O vezire, investigo ut sciam quis homo sit. Quod ubi comperero, petita ab eo venia ut tu eum adeas redibo idque tibi nuntiabo. Timeo enim ne, si tu mecum ad sanctum sine venia veneris, ille me aversetur.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
His vezirus non ausus quicquam respondere discessit et tabernaculum suum repetiit. Cum autem dormire vellet nec posset, abiit ad Sarcanum ut cum eo ad lucem colloqueretur. Cuius tabernaculum ingressus cum rivos sanguinis e corpore ipsius fluentes, pueros iugulatos invenisset, tantum edidit clamorem ut omnes qui dormiebant expergefacti sint. Accurrunt et viso sanguine plorare ac lamentari coeperunt. Davalmacanus autem rex excitatus cum quaerens quid esset responsum accepisset fratrem suum et pueros interfectos, properat in tabernaculum fratris. Ibi Dindanum vezirum clamitantem, corpus fratris sine capite invenit et intermoritur. Omnis exercitus clamare, plorare, circum Davalmacanum cursare. Ille ubi sensus recepit, aspiciens Sarcanum ingentem fletum effudit, idem veziro et Rustamo et Bahramo facientibus. Cubicularius autem postquam multum eiulavit, rogavit propter timorem ut ab eo loco discederetur. Interea rex ‘Numquid scitis,’ inquit, ‘quis hoc meo fratri fecit? Cur autem illum religiosum, qui mundana contemnit, non video?’ Tum vezirus ‘Quis has miserias conflavit nisi iste religiosus diabolus? Meus, per Deum, animus eum ab initio aversabatur, quoniam ego scio, quisquis nimium religionis studium ostentet, malitiosum esse atque dolosum.’ Ad haec omnes plorare, lamentari, Propinquum Exauditorem orare ut illum religiosum, qui signa Dei abdicasset, sibi in manus traderet. Deinde Sarcanum paratum in monte praedicto sepelierunt et tam clara laude virum luxerunt.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et duodetricesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Anus maledicta postquam scelera patravit, atramento et charta sumptis sic scripsit: ‘Regina mater Hardubi regis Muslimis haec aio: ego terras vestras ingressa, deceptis nobilibus vestris dudum Omarum Annumanum regem vestrum in media ipsius regia interfeci, interfeci etiam in proelio quod in angustiis montium et specu factum est multos vestros, nuperrime autem dolo arte fraudeque mea interfeci Sarcanum et eius pueros. Quod si tempus me iuvisset Satanasque mihi paruisset, interfecissem Davalmacanum quoque regem et Dindanum vezirum. Ego ad vos habitu religiosi veni verbaque vobis dedi. Si salvi esse vultis, discedite; si perire, manete. Nam ne si annos quidem multos perseveraritis, quicquam in nos proficietis.’ Haec cum scripsisset, triduum in lugendo Fredone rege egit; quarto die epistulam sagittae alligari sagittamque ad Muslimos emitti iussit. Deinde ecclesiam ingressa Fredonis amissionem flet lamentaturque. Et affirmavit ei qui in regnum successerat se Davalmacanum universosque Islamicos duces interfecturam.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Interea Muslimi, triduo in maestitia exacto, quarto die coniectis in moenia oculis militem conspicati tenentem sagittam, qua in extrema libellus erat, exspectaverunt dum ille iacularetur. Postquam sagitta immissa est, rex Dindanum vezirum epistulam legere iussit, et ubi eam audivit atque intellexit, lacrimavit et dolum mulieris aegerrime tulit. Dindanus vezirus ‘Ego,’ inquit, ‘per Deum, istam aversabar animo.’ Rex ‘Scortum illud,’ inquit, ‘quo pacto nos bis decepit? Per Deum, ego me hinc non ante movebo quam ei cunnum plumbo liquefacto replevero et eam cavea velut aviculam inclusero, deinde per capillos de porta Constantinopolis suspendero.’ Sic locutus fratrem recordans flevit. Postea dum infideles, cum anus ad eos reversa rem eis uti gesta erat nuntiasset, nece Sarcani et anus incolumitate laetantur, Muslimi ad portam Constantinopolis rursus accedunt pollicito rege se, si urbem cepisset, spolia huius inter eos aequaliter divisurum. Ipse interim cum dolore amissi fratris flere non desinens ad extremam maciem reduceretur, Dindanus vezirus eum adiit et ‘Animo bono es,’ inquit; ‘sua enim hora frater tuus mortuus est; nihil in isto luctu utilitatis est. Optime dictum est: Quod non erit, non erit ulla umquam arte; quod autem futurum est, erit. Erit quod futurum est suo tempore, et insipiens semper falletur.'
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
At Davalmacanus ‘Animus mihi,’ inquit, ‘vezire, dolet morte patris et fratris et nostra a patria distantia, et de meis civibus mentem sollicitam habeo.’ Ad haec vezirus et ceteri qui aderant fleverunt. Aliquanto post, cum in obsidione Constantinopolis perseverarent, quidam dux Bagdato adveniens nuntiavit uxorem Davalmacani regis peperisse filium. Huic Nuzhatalzamanam regis sororem Canamacanum* nomen indidisse. Eum puerum portendi mirabilem fore. Porro Nuzhatalzamanam doctoribus religionis et praedicatoribus imperasse ut in pulpitis et fine omnis orationis pro exercitu precarentur. Domi bene habere. Imbres abundantes esse. Davalmacani sodalem fornacatorem rebus secundissimis uti, ei famulos multos servire, nescire tamen eum adhuc quid Davalmacano evenisset. Davalmacanus ‘Confirmor,’ inquit, ‘quod mihi natus est filius illo nomine.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.


*Id est ‘fuit quod fuit’, quod etiam generali sensu accipi potest ut 'semper fuit quod fuit, est quod est, erit quod erit.'
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et undetricesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Rex Dindano veziro, ‘Hunc maerorem,’ inquit, ‘relinquere volo et Coranum ad fratris sepulchrum recitandum curare et eleemosynas pro eo facere.’ Vezirus ‘Fiat,’ inquit, ‘quod vis.’ Inde positis ad sepulchrum tabernaculis, collecti sunt ex exercitu qui Coranum recitare scirent; ceteri vero usque ad posteram lucem recordati sunt Dei.* Mane omnibus in tabernacula digressis rex Dindanum vezirum adiit, et de bello consilium capere coeperunt. In quo cum plures dies noctesque consumpsissent, Davalmacanus autem cura et maerore vexaretur, is ‘Volo,’ inquit, ‘de populis et regibus et amantibus historias audire. Sic forsitan Deus tantam tristitiam mihi de pectore solvat et longus fletus a me discedat.’


*De eo ritu agi puto qui Arabice ذكر /ðikr/, id est recordatio sive memoratio sive mentio, dicitur, apud Sufistas frequentissimo, quo quis verba sacra iterat ut Dei recordetur. Dhikr - Wikipedia
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Cui vezirus ‘Si id,’ inquit, ‘curas tuas levabit, miras regum historias et amantum antiquorum taliaque audire, facile id fiet; nam ego vivo patre tuo fabulis et carminibus plurimam operam dedi. Itaque ego tibi aliqua de amantibus hac nocte narrabo, quibus animus tibi laxetur.’ Haec Davalmacanus postquam audivit, nihil aliud in reliquum diei quam id promissum cogitavit et noctem avide exspectavit. Vespere autem candelas et lampadas accendi, cibum, potum, tus afferri iussit; Dindanum vezirum et Bahramum et Rustamum et Tarcasum et cubicularium maximum arcessivit. Qui ubi cuncti adfuerunt, ad Dindanum vezirum conversus ‘Nox,’ inquit, ‘vezire, advenit et vestem suam super nos demisit. Narres nobis ea volumus quae pollicitus es.’ Dindanus vezirus ‘Perlibenter,’ inquit, ‘id faciam.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.


_________
I'm not sure yet whether I'll share the vizier's story here.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et tricesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Davalmacanus rex postquam vezirus et cubicularius et Rustamus et Bahramus aderant, ad Dindanum vezirum conversus ‘Nox,’ inquit, ‘vezire, advenit et vestem suam super nos demisit. Narres nobis ea volumus quae pollicitus es.’ Dindanus vezirus ‘Perlibenter,’ inquit, ‘id faciam.’

[Dindanus vezirus fabulam narrat, quae et ipsa fabulam aliam continet.]

Haec cum Dindanus vezirus narrasset, Davalmacanus ‘Ne tu ex illorum nota es,’ inquit, ‘qui animos maestos hilarare, cum regibus conversari, res eorum optime expedire sciunt!’ Haec dum Constantinopolim obsident. Post quattuor autem annos cum patriam desiderarent et milites vigiliarum et obsidionis et belli noctes diesque gerendi taederet, Davalmacanus Bahramo, Rustamo Tarcasoque arcessitis ‘Hos annos,’ inquit, ‘hic manentes nihil profecimus, quin etiam nobis cura dolorque creverunt. Venimus ut Omarum Annumanum regem ulcisceremus; Sarcanus frater meus occisus est: ex uno damno duo damna, ex una calamitate duae calamitates factae. Quae mala omnia conflavit illa anus: illa enim regem in regno ipsius interfecit, uxorem eius Safiam reginam abduxit, neque his contenta nobis deceptis fratrem meum occidit. Ego vero memet obligavi iuravique ultionem exacturum. Quid dicitis? Intellegite haec verba et respondete.’ Illi capitibus demissis consilium penes Dindanum vezirum esse dixerunt.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum Dindanus vezirus accedens ad Davalmacanum regem ‘Nihil prodest,’ inquit, ‘maxime regum, nos hic ultra morari. Patriam repetendam censeo in eaque aliquamdiu manendum, posterius vero redeundum rursusque bellum cultoribus idolorum inferendum.’ Davalmacanus ‘Bonum est consilium,’ inquit; ‘nostri enim propinquos suos desiderant, et me quoque Canamacani filii mei videndi cupiditas sollicitat necnon et Cadafacanae fratris filiae, quae Damasci est nec scio quo in statu.’ Haec milites ut audierunt, gaudentes Dindano veziro bene precati sunt. Cum Davalmacanus rex iussisset proclamari exercitum post triduum profecturum, apparatus coeptus est. Quarto die sonantibus tympanis, vexillis explicitis, Dindano veziro priumum agmen ducente, rege autem cum cubiculario maximo medium tenente, exercitus profectus est et dies noctesque procedens Bagdatum tetendit, quam in urbem magno cum gaudio populi receptus est.

Tum duces suam quisque domum ierunt, rex in regiam ascendit filiumque Canamacanum adiit, qui annum septimum aetatis compleverat et pugnare et equitare sciebat. Rex postquam vires suas itinere fatigatas refecit, cum filio in balneum iit. Inde reversus in solio consedit, et cum Dindanus vezirus ducesque et proceres astitissent, petiit sodalem suum fornacatorem illum qui ei peregrinanti bene fecerat. Cui accersito adsurrexit in honorem eumque iuxta se sedere iussit. Narraverat autem rex veziro beneficia illius viri in se, quapropter duces omnes et vezirus magni eum faciebant. Fornacator cibo et quiete praepinguis erat factus: collum eius collum elephanti, faciem eius ventrem delphini putares. Mens etiam ei hebetata erat, qui nihil se ex loco suo movisset; itaque regem ex aspectu non agnovit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Rex ad eum accessit adridensque amicissime salutavit et ‘Quam cito,’ inquit, ‘mei oblitus es!’ Tum fornacator quasi expergefactus, illum scrutatus agnovit, surgensque ‘Quis te regem,’ inquit, ‘amice, fecit?’ Rege ridente vezirus ad fornacatorem accessit et re exposita ‘Hic,’ inquit, ‘qui frater tuus et sodalis erat, factus est rex huius terrae, a quo multa beneficia accipies. Suadeo tibi ut, si iusserit te a se petere quod velis, magnum aliquid petas, nam carum te habet.’ At fornacator ‘Timeo,’ inquit, ‘ne petam quod nolit aut nequeat dare.’ Vezirus ‘Quicquid petiveris,’ inquit, ‘dabit.’ Fornacator ‘Petam profecto, per Deum, id quod mihi in animo versatur, de quo noctu semper somnio, oroque altum Deum ut ille id mihi donet.’ Vezirus ‘Bonum animum habe. Provinciam Damascum, per Deum, si petieris ut fratris eius loco obtineas, det tibi teque praeficiat.’

Tum stanti fornacatori cum Davalmacanus significasset ut adsideret, abnuens ‘Praesidium Dei peto!’ inquit; ‘praeteriit tempus quo te praesente sederem.’ Cui rex ‘Immo tibi adhuc,’ inquit, ‘coram me sedere licet; tua enim opera ego vivo. Et, per Deum, si quid a me petieris, id ego tibi, quicquid erit, dabo. Prius tamen a Deo pete, deinde a me.’ Fornacator ‘Timeo,’ inquit, ‘domine.’ Rex: ‘Timere noli.’ Fornacator: ‘Timeo ne petam quod dare nolis.’ Rex: ‘Quidnam est?’ Ridensque ‘Dimidium regni mei si petieris,’ inquit, ‘dividam tecum. Pete igitur quod vis et parce sermoni.’ Fornacator iterum: ‘Timeo.’ Rursusque rex: ‘Timere noli.’ Fornacator: ‘Timeo ne petam quod dare nequeas.’ Tum vero rex iratus: ‘Pete quod vis!’ Fornacator tandem: ‘Peto prius a Deo, deinde a te, ut litteras mihi scribas quibus me omnibus Hierosolymorum fornacatoribus praeficias.’ Ad haec rex et omnes qui aderant riserunt, et rex ‘Aliud,’ inquit, ‘pete.’ Fornacator: ‘Nonne tibi dixi, domine, timere me ne peterem quod tu nolles aut nequires dare?’ Tum vezirus eum ter fodicando ursit ut peteret. Ter ille ‘Peto a te’ dixit conticuitque. Ter rex ‘Pete ocius’ ait. Ille ‘Peto ut me purgatoribus viarum Hierosolymorum aut Damasci praeficias.’ Ad haec omnes in cachinnos eruperunt. Vezirus fornacatorem percussit. Fornacator vezirum respiciens ‘Cur tu me percutis,’ inquit, ‘cum nulla sit mea culpa? Tu enim mihi praecepisti ut magnum aliquid peterem.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Deinde petivit ut sibi in patriam redire permitteretur. Tum rex intellexit eum ludere, idque paulisper passus ‘Pete a me,’ inquit, ‘aliquid magnum, quod diginitatem nostram deceat.’ Ille ‘Peto prius a Deo,’ inquit, ‘deinde a te, maxime regum, ut me urbi Damasco loco fratris tui praeficias.’ Ad haec rex ‘Deus id tibi,’ inquit, ‘dedit.’ Fornacator terram ante regem osculatus est. Rex ei sellam honoris propriam statui iussit, vestem qua vicarii regum vestiri solent indidit, litterasque quibus is honos ei conferretur scripsit et sigillo iis impresso Dindano veziro imperavit ut cum fornacatore Damascum proficisceretur et inde ad se cum Cadafacana fratris filia rediret. Cum vezirus et fornacator iter paraturi discessissent, iussit rex multos famulos et lecticam novam et apparatum regium fornacatori depromi, ducibusque ‘Qui me amat,’ inquit, ‘hunc honoret et donum magnificum ei offerat.’ Cum pro se quisque munera attulissent, Ziblacanum* regem eum nuncupavit et Fidei Propugnatorem cognominavit.


*Quasi ‘sterculini principem’.
 
Top