Hoc sermone reges delectati sunt, sed Dandano veziro non placuit; huius in vultu apparebat abnuendi cupiditas. Anus ‘Timeo,’ inquit, ‘ne patricius, cum accesserit, istas in prato copias conspicatus ad cellam ire non audeat.’ Davalmacanus ‘Volo,’ inquit, ‘exercitu Constantinopolim tendere iusso nos cum centum equitibus et multis mulis illam cellam petamus et divitias quae in ea sunt reportemus.’ Et statim cubiculario maximo et ducibus et Turcis et Dailamitis arcessitis imperavit ut mane Constantinopolim versus abscederent, cubicularius sibi vicarius in consiliis capiendis administrandisque esset, Rustamus fratri in proelio sufficeretur, neve quem reges abesse certiorem facerent; triduo se exercitum consecuturos. Dein centum equites fortissimos delegit, et ipse et frater et Dandanus vezirus et illi centum cum mulis et arcis, quibus divitiae veherentur, discesserunt.
Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.