If anyone fancies some 1001 Nights in Latin...

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hoc sermone reges delectati sunt, sed Dandano veziro non placuit; huius in vultu apparebat abnuendi cupiditas. Anus ‘Timeo,’ inquit, ‘ne patricius, cum accesserit, istas in prato copias conspicatus ad cellam ire non audeat.’ Davalmacanus ‘Volo,’ inquit, ‘exercitu Constantinopolim tendere iusso nos cum centum equitibus et multis mulis illam cellam petamus et divitias quae in ea sunt reportemus.’ Et statim cubiculario maximo et ducibus et Turcis et Dailamitis arcessitis imperavit ut mane Constantinopolim versus abscederent, cubicularius sibi vicarius in consiliis capiendis administrandisque esset, Rustamus fratri in proelio sufficeretur, neve quem reges abesse certiorem facerent; triduo se exercitum consecuturos. Dein centum equites fortissimos delegit, et ipse et frater et Dandanus vezirus et illi centum cum mulis et arcis, quibus divitiae veherentur, discesserunt.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et septima decima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Mane milites a cubiculario iussi proficiscuntur, Sircanum et Davalmacanum et Dandanum vezirum secum esse credentes. Illi vero vesperam opperiuntur. Anus autem, cum comites ipsius eam adissent et terram ante eam et ipsos pedes osculati, venia abscedendi impetrata, clam abscessissent, postquam nox erat, Davalmacano huiusque comitibus praecepit ut paucis militibus assumptis ad montem secum venirent. Fecerunt ut dixerat. Quinque equitibus ad imum montem relictis, ceteris anui praeeuntibus, cum haec gaudio roboraretur, Davalmacanus ‘Gloria,’ inquit, ‘illi qui hunc religiosum, qualem alium non vidimus, roboravit.’ Verum femina divina litteras ad regem Constantinopolitanum alis volucrum miserat, quibus certiori earum rerum quae evenerant facto in ultimis praeceperat ut decem ad se milia equitum fortium mitteret, qui iuxta imum montem clam, ne ab exercitu Islamico conspicerentur, irent indeque cellam peterent in eaque occulti opperirentur dum ipsa cum rege Muslimorum et fratre eius adveniret. Hos enim a se deceptos adduci; vezirum cum iis et centum tantum equites esse; se iis cruces quae in cella essent tradituram; Metrohenam monachum occisuram, quod id ad complendum dolum necesse esset; qui si esset completus, nullum Muslimorum in patriam reversurum; Metrohenae iactura servatum iri populum crucis Christianaeque religionis; primum vero ultimumque gratias Christo agendas.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Quae epistula cum Constantinopolim pervenisset et a columbario Fredoni regi esset delata, hic statim exercitu confecto, milites singulis equis et camelis et mulis instructos ad illam cellam ire iusserat. Davalmacanus autem et Sircanus et Dandanus vezirus et milites qui cum iis erant, cum ad cellam pervenissent et Metrohena monachus ad videndum qui essent accederet, anus ‘Occidite,’ inquit, ‘hunc maledictum.’ Et gladiis confossum interfecerunt. Tum maledicta mulier duxit eos in locum quo munera sacra reposita erant; ex quo divitias plures quam illa narraverat elatas, collectas, arcis inclusas iumentis imposuerunt. Temathila autem et pater eius metu Muslimorum aberant. Quos exspectans Davalmacanus cum diem, biduum, triduum denique in eo loco mansisset, Sircanus ‘Ego,’ inquit, ‘per Deum, de exercitu Islamico, ignarus quo se modo habeat, sollicitor.’ Cui frater ‘Potiti sumus,’ inquit, ‘his divitiis, nec puto Temathilam nec quemquam alium, postquam tanto casu exercitus Romanus affectus est, venturum. Oportet igitur contentos iis quae Deus dedit discedere; fortasse Deo placebit ut Constantinopolim capiamus.’ Tum de monte descenderunt neque anus, timens ne dolus suus intellegeretur, obsistere ausa est. Cumque ad fauces venissent, decem illa equitum milia quae iussu anus in insidiis erant, hastas vibrantia, gladiis evaginatis eos undique circumveniunt. Infideles verbum suae infidelitatis conclamant, sagittas suae malitiae intendunt. Quem exercitum Davalmacanus et Sircanus et Dandanus vezirus aspicientes cum magnum esse viderent, quis se prodidisset quaerunt. At Sircanus ‘Non sunt nunc, frater, sermones conferendi,’ inquit, ‘sed gladio feriendum telaque mittenda. Firmate igitur animos. His enim faucibus duo ora sunt et, per Arabum Persarumque Magistrum, nisi hic locus angustus esset, iam istos, etsi centum milia equitum essent, delevissem.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Davalmacanus ‘Si scissemus,’ inquit, ‘quinque milia equitum assumpsissemus.’ Dandanus vezirus contra ‘Etsi decem milia,’ inquit, ‘hoc in loco nobiscum essent, nihil nobis prodessent; sed Deus nos adversus hos adiuvabit. Novi ego has fauces et angustias earum. Scio iis multa inesse effugia. In eas enim excursiones feci cum Omaro Annumano rege, cum is Constantinopolim obsideret; et mansimus in iis. Insunt iis aquae nive frigidiores. Agite, exeamus antequam infideles in summum montem praecedant indeque in nos saxa deiciant neque nos in eos quicquam possimus.’ Post haec dicta cum e faucibus exire properarent, anus ‘Qui iste metus est,’ inquit, ‘cum vos alto Deo pro causa ipsius dedideritis? Ego, per Deum, in carcere subterraneo quindecim annos mansi, neque Deo sum adversatus in eo quod de me faciebat. Pugnate igitur Dei causa. Qui enim e vobis ceciderit, refugium ei Paradisus erit et labor eius in claritatem evadet.’ Haec ut audierunt, amissa sollicitudine roborati sunt. Et impetu ab infidelibus undique facto, dum gladiis cervices secantur et mors circumit acies, Muslimi ad Dei obsequium acerrime pugnantes ferrum hostibus ingerunt. Davalmacanus viros ferire, fortes percellere, capita quina denaque abscidere. Innumerabilibus peremptis cum anum scelestam aspiceret, vidit eam gladio signa dantem atque hortantem et, quicumque timerent, ad eam confugere. Verum illa significabat hostibus ut Sircanum interficerent.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Itaque turmatim ad interficiendum veniebant sed ille, ut quaeque turma ingruebat, impetu contra facto eam fundebat; credebatque, quod hostes se timere et quotiens agressi essent mox terga vertere videbat, victoriam sibi benedictione viri religiosi contingere. Postquam toto die pugnatum est, Muslimi in specu consederunt, quinque et quadraginta ex suis amissis. Cumque congregati virum religiosum quaererent neque reperirent, contristati ‘Fortasse,’ inquiunt, ‘martyrio functus est.’ Sircanus ‘Ego vidi eum,’ inquit, ‘equites divinis versibus hortantem et Dei praesidio commendantem.’ Cum maxime haec diceret, ecce anus scelesta accedit ferens caput ducis decem milium equitum, viri potentis et obstinati et mali. Hunc unus e Turcis sagitta interfecerat, et protinus Deus animam eius in Ignem miserat. Infideles autem, qui ducem suum sic a Muslimo peremptum viderant, universi irruentes hunc gladiis ceciderant; quem protinus Deus in Paradisum intromiserat. Anus caput ducis Romani amputaverat allatumque ad pedes Sircani et Davalmacani regis et Dandani veziri proiecit. Sircanus e sede prosiliens ‘Laus Deo,’ inquit, ‘quod te, vir religiose, miles pie, videmus.’ Et illa ‘Petivi ego,’ inquit, ‘fili, hodie martyrium, meque in medias infidelium copias immisi; illi vero me timuerunt. Cum autem vos discessissetis, studio vestri commotus, ducem illorum, qui vel mille equitibus par esset, aggressus caput ei abscidi. Nec quisquam infidelium ad me accedere potuit, et caput vobis attuli.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et duodevicesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Anus scelesta ‘Caput vobis attuli,’ inquit, ‘quo animis ad bellum sacrum firmatis vos gladiis vestris Domino placeretis. Ego vero, vobis bello sacro occupatis, exercitum vestrum, etsi iam ad portam Constantinopolis sit, adibo et ex iis viginti milia equitum reducam, qui istos infideles deleant.’ Ad haec Sircanus ‘Quo pacto ad illos,’ inquit, ‘vir religiosissime, pervenies, cum vallis sit undique obsessa infidelibus?’ Scelesta ‘Deus me,’ inquit, ‘ab oculis eorum teget. Nemo me videbit aut, si quis viderit, accedere non audebit. Nam eo tempore dissolvar in Deum,* et is a me suos hostes arcebit.’ Sircanus ‘Recte dicis,’ inquit, ‘vir religiosissime. Me enim teste istud factum est. Si adhuc incipiente nocte abire potes, id erit nobis optimum.’ Scelesta ‘Statim abibo,’ inquit; ‘verum si tu mecum ita venire vis ut nemo te videat, veni; assumamus etiam, si ipse vult, fratrem tuum, sed nullum alium; non enim plures duobus umbra sancti tegit.’


*De eo dicit quod in Sufismo فناء /fa.naːʔ/ vocatur, id est actus pereundi, quo vocabulo illi mystici ecstasin quandam notant qua quis pereat animo neque iam ipse sit, sed quasi in Deum redeat et, ut pars eorum ait, unum cum eo fiat.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
At illi ‘Immo tecum ibimus, salutem nostram Deo committentes.’ Anus ‘Istud si vobis concessero, non me, sed vos ipsos culpate. Ego enim suadeo ut exspectetis dum comperiam quid agant.’ Tum Sircanus ‘I,’ inquit, ‘et propera; exspectabimus enim.’ Et postquam illa discessit, Sircanus fratri ‘Hic religiosus,’ inquit, ‘nisi Deus ei miracula faciendi potestatem dedisset, hunc potentem ducem non occidisset, cuius morte infidelium animus fractus est.’ Cum fratres de sanctitate viri colloquerentur, ecce scelesta redit et victoriam Muslimis promittit; qui dolum esse ignari ei gratias agunt. Deinde anus 'Vbi est,' inquit, 'Davalmacanus, rex maximus?' Davalmacanus 'Hic,' inquit, 'adsum.' Tum illa ei praecepit ut veziro assumpto se sequeretur Constantinopolim. Verum infideles doli sui certiores fecerat; quo illi magnopere gavisi ita dixerant, animum sibi non ante fore contentum quam Muslimorum rex in ultionem ducis ipsorum, quo nemo apud ipsos fortior fuisset, interfectus esset. Cum illa eum ad se perduxisset, se eum ad Fredonem regem ducturos. Itaque anus et cum ea Davalmacanus et Dandanus vezirus discesserunt. Anus praecedens ‘Ambulate,’ inquit, ‘cum alti Dei benedictione.’ Illi obsecuti sunt; nam fati sagitta in iis defixa erat.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Cum anus eos in medium Romanorum exercitum duxisset, infideles, qui in regionem eorum aspicerent, neque obstabant neque nocebant; nam id eos scelesta iusserat. Davalmacanus et Dandanus vezirus, cum viderent infidelium oculos in se versos nec tamen obstare illos, Dandanus Davalmacano ‘Hoc,’ inquit, ‘per Deum, huius religiosi miraculum est, nec dubium est quin sit unus e sanctissimis.’ Davalmacanus ‘Per Deum,’ inquit, ‘infideles caecos puto, cum nos eos videamus, illi nos non videant.’ Dum religiosum laudant et eius miracula, abstinentiam, religiositatem recensent, ecce subito infideles impetu facto eos circumventos apprehendunt quaeruntque num quis alius cum iis esset, ut eum apprehenderent. Dandanus vezirus ‘Hunc alium virum nonne videtis,’ inquit, ‘qui ante nos est?’ Infideles vero ‘Per Christum,’ inquiunt, ‘perque monachos et patriarcham et metropolitanum, neminem praeter vos videmus.’ Tum Davalmacanus ‘Per Deum, hoc quod nobis evenit Dei alti in nos animadversio est.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et undevicesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Davalmacanus et Dandanus vezirus inditis compedibus cum in noctem mandati custodiae essent, dolentes inter se dicunt maiorem adhuc in poenam perduci posse qui iustis viris contradiceret; puniri se illis angustiis. Interea Sircanus rex illa nocte exacta, mane cum surrexisset et orationem matutinam fecisset, ad pugnam se cum suis parat animosque eorum fausta promittendo confirmat. Deinde profecti venerunt ad infideles; qui eos ubi eminus conspexerunt, sic allocuti sunt: ‘Vestrum, Muslimi, regem eiusque vezirum, quem penes rerum vestrarum administratio est, cepimus. Nisi a pugna destiteritis, vos omnis ad unum interficiemus. Sin vos nobis dedideritis, ad regem nostrum vos perducemus, qui pacem vobiscum faciet ea condicione ut e nostris finibus in vestros egrediamini nihil nobis nocentes; quod si facietis, ne nos quidem vobis nocebimus. Hoc vobis si placuerit, bene vertet; si abnueritis, necesse erit vos interfici. Diximus.’ Haec Sircanus ubi audivit scivitque fratrem vezirumque captos, aegre ferens, flens, debilitato animo certusque ruinae miratur qua de causa illi capti essent, num quam contumeliam viro religioso intulissent, num quid ei contra dixissent vel quid aliud perperam fecissent. Deinde Muslimi impetu in infideles facto magnum eorum numerum peremerunt. Distinctus est eo die fortis a timido, infectus est gladius et hasta. Infideles undique agminibus irruunt ut muscae in vinum. Sircanus et qui cum eo erant usque pugnarunt quemadmodum pugnant qui mortem non timent, dum vallis cruore manans occisis repleta est. Postquam advesperavit, digressi exercitus suum uterque locum repetiverunt. Muslimi in specum praedictam redeunt. Pauci tantum ex iis supererant, solo Deo gladioque confisi. Occisi ex iis erant eo die quinque et triginta equites ex ducibus et proceribus. Eorum autem ferro perierant ex infidelibus milia peditum atque equitum.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Sircanus notata deminutione suorum dolens comites interrogat quid faciendum censerent; qui responderunt id futurum esse quod alto Deo placuisset. Postero autem die reliquias militum alloquens ‘Si ad pugnam prodieritis,’ inquit, ‘nullus ex vobis supererit. Nec multum est nobis aquae cibique reliquum. Mihi optimum factu videtur ut strictis gladiis ad ostium specus consistatis, quisquis aggredietur repulsuri. Fortasse vir ille religiosus infidelibus non sentientibus ad Muslimorum exercitum pervenit et decem milia equitum ad nos reducet qui nos in pugna adversus infideles adiuvent.’ Comites responderunt non esse dubium quin id rectissimum consilium esset; et egressi ad ostium steterunt. Exinde quicumque infidelis introire temptabat, interficiebant et infideles ab ostio arcebant; proelio tamen se abstinuere. Sic fecere usque ad noctem.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima vicesima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Vesperi quinque et viginti tantum viri Sircano regi remanebant. Infideles autem inter se ‘Quando,’ inquiunt, ‘hi dies praeteribunt? Iam pertaesum est pugnare cum Muslimis.’ Et unus ex eis, ‘Agite,’ inquit, ‘aggrediamur hos, qui quinque et viginti tantum remaneant. Quod si eos elicere non possumus, ignem in eos accendamus. Si sese dediderint, captivos ducemus. Sin resistent, consumendos igni relinquemus, ut documento sint prudentibus. Christus patres eorum ne miseretur, neve faciat sedes Christianorum iis domicilium!’ Haec cum dixissent, lignis ostio specus astructis ignem iniecerunt. Iam Sircanus et comites eius perituros se credebant, cum ecce patricius qui Christianis praeerat conversus ad illum qui necem Muslimorum suaserat ‘Istos,’ inquit, ‘interfici non oportet nisi a Fredone rege, ut is ulciscetur. Captos itaque oportet a nobis custodiri, cras autem Constantinopolim deduci et Fredoni regi tradi, ut iis faciat quod velit.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Illi ‘Recte suades,’ inquiunt. Et Muslimos vinciri iussos custodiae mandant. Postquam tenebrae erant, infideles ludunt, edunt tantumque bibunt ut ebrii iacerent. Interea Sircanus et Davalmacanus et comites eorum una in compedibus erant. Sircanus fratri ‘Quo modo,’ inquit, ‘huic calamitati eripiamur?’ Davalmacanus ‘Per Deum,’ inquit, ‘nescio; facti sumus quales aves caveis inclusae.’ Sircanus vero dum irascitur et suspirat, rupta sunt vincula eius. Solutus it ad principem custodum et eius e sinu clavibus compedum extractis Davalmacanum et Dandanum vezirum ceterosque solvit; et ad fratrem vezirumque conversus ait se tris e custodibus interfecturum ut eorum vestibus ipsi induti Romanum exercitum nullo agnoscente transgressi ad suum exercitum pergerent. Davalmacanus male eum suadere ait; nam si eos occiderent, periculum fore ne gemitu audito infideles excitati se occiderent. Praestare ut sicut essent e faucibus exirent. Id consilium placuit. Paullum extra fauces progressi cum equos ligatos dominis dormientibus conspexissent, Sircanus fratri dixit oportere singulos se sibi equos capere. Viginti quinque viri erant; ergo viginti quinque equos cepere. Cumque Deus arcano suo decreto, quod ipse novit, infideles somno gravaret, Sircanus eos armis spoliat.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Deinde equis quos surripuerant insidentes discesserunt. Et postquam ii, quos solvi ac fugere posse infideles non crediderant, soluti omnes captivitate in tutum pervenere, Sircanus ‘Nolite timere,’ inquit, ‘quoniam Deus fugam nostram texit. Ego autem consilium fortasse bonum habeo.’ Quod id consilium esset quaerentibus ‘Suadeo,’ inquit, ‘ut monte ascenso universi semel Deum maximum esse clamemus, deinde sic dicamus: ‘Ecce copiae Islamicae ad vos advenerunt’ et uno clamore Deum maximum repetamus. Discurrent illi ebrii nescientes quid faciant; se undique exercitu Muslimorum circumdatos, quin etiam Muslimos sibi immixtos rati, vino somnoque confusi, se ipsi petent gladio; sic nos eos ipsorum gladiis caedemus, et caedentur usque in lucem.’ Haec ille cum dixisset, Davalmacanus ‘Male suades,’ inquit; ‘nos ad nostrum exercitum ire oportet neque verbum efferre; nam si nimis fuerimus audaces, illi animadvertent assequenturque nos omnesque peribimus.’ Sircanus contra ‘Per Deum,’ inquit, ‘si animadverterint, nihil ex hoc nobis mali eveniet; et etiam atque etiam rogo ut huic meo consilio accedatis.’ Quod ceteri cum concessissent, monte ascenso Deum maximum esse clamaverunt; et simul cum iis montes et arbores et saxa metu alti Dei Deum maximum praedicavere. Quo audito infideles trepidum clamorem sustulere.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et vicesima prima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Infideles armis indutis, hostes in se impetum fecisse dicentes Christumque testantes, ex semet ipsis interfecerunt quot solus Deus scit. Mane autem cum captivos quaesissent neque vestigium eorum repperissent, principes quae nocte evenerant a captivis facta dixerunt; irent igitur celeres atque intrepidi, eosque adsecuti occiderent. Ad haec equos conscendunt, celeriter equitant, mox fugitivos adsecuti circumveniunt. Quod ubi vidit Davalmacanus, territus fratri ait accidisse quod metuisset; nihil iam se posse nisi proelium committere. Sircano tacente summo de monte descendit. Viri cum eo Deum maximum clamant et pugnam intendunt semet in obsequium Domini impensuri, cum ecce voces audiuntur non esse Deum praeter Deum, Deum maximum esse clamantium, et illi qui bona nuntiavit malosque praemonuit* benedictionem precantium. Ad eum sonum conversi exercitum Muslimorum, copias unitatem Dei credentium advenientes vident. Qua specie animi eis confirmati sunt, et Sircanus et Muslimi qui cum eo erant non esse deum praeter Deum Deumque maximum esse clamantes tanto impetu in infideles invehuntur ut terra tremeret; terrae motum esse putares.


*Id est Muhammado. Ceterum id quod multis verbis Latine reddidi, brevius ac melius Arabice dicitur: البشير النذير /al-ba.ʃiːr al-na.ðiːr/. البشير est rerum bonarum nuntius; النذير qui mali praemonet. Scilicet Muhammadus futura bona bonis Muslimis nuntiavit, eos ingressuros esse Paradisum; iis autem qui Deo non oboedirent instare Gehennae tormenta monuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Infidelium exercitus se per montes diffundit. Muslimi insequuntur, instant gladiis capitaque e truncis deiciunt. Davalmacanus cum suis cervices infidelium usque ad noctem percussit. Tum digressi noctem in laetitia egerunt. Vbi autem illuxit, Bahramus Turcarum et Rustamus Dailamitarum duces cum viginti milibus equitum ferocitate leonina—ii enim pridie auxilio fuerant—Davalmacanum adierunt. Desiluerunt, salutaverunt, terramque ante eum osculati sunt. Davalmacanus eis ‘Gaudete,’ inquit, ‘victoria Muslimorum infideliumque clade.’ Et inter se de salute deque futuro in Resurrectione praemio gratulati sunt. Bahramo autem Rustamoque ducibus causa adveniendi haec erat. Cum ipsi et cubicularius maximus vexillis explicatis ad Constantinopolim venissent, muros turresque repletas invenerant infidelibus armatis, quippe qui anus perfidia doloque de Muslimorum adventu praemoniti essent. Tum dux Turcarum duci Dailamitarum dixerat maximo se periculo obnoxios esse; aspiceret in turribus populum infidelium innumerum, centiens tot quam ipsi essent; non posse se tanto numero resistere, praesertim Davalmacano et fratre eius et Dandano veziro praeclarissimo absentibus; quos abesse si hostes rescissent, confidenter aggressuros, sese autem ad unum gladiis eorum perituros. Censere se ut denis uterque milibus equitum assumptis ad cellam et pratum socios quaesitum redirent. Cui consilio si oboediretur, fore ipsos sociis auxilio, si ii ab infidelibus premerentur; sin consilium non probaretur, nullam suam culpam futuram. Alter dux consilio accesserat, et viginti milibus equitum assumptis ad pratum et cellam properaverant.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Interim anus, scortum illud, cum Davalmacanum regem et Sircanum fratrem eius et Dandanum vezirum in manus infidelium perduxisset, equum conscenderat; infidelibus dixerat se exercitum Muslimorum apud Constantinopolim consecuturam iisque exitium machinaturam; nuntiaturam perisse socios eorum; quod ubi a se accepissent, perturbata mente, amisso ordine sese passim dissipaturos. Deinde se Fredonem regem Constantinopolitanum et Hardubum regem filium suum adituram certioresque eius rei facturam, ut Muslimis cum exercitu obviam prodirent illosque ad internecionem delerent. Exinde velociter tota nocte equitarat. Cum autem illuxisset, exercitum Bahrami Rustamique procul conspicata, silvam quandam ingressa, equo in ea occultato rursus egressa propius accesserat inspectura an exercitus Muslimorum a bello Constantinopolitano victus rediret. Cum autem vexilla haud demissa vidisset, intellecto non esse victos neque pro rege suo neque pro sociis sollicitos, magno cursu ad eos ierat ac sic erat allocuta: ‘Properate, milites Misericordis, ad bellum sacrum adversus legiones Satanae gerendum!’ Quam Bahramus ut viderat, accesserat, equo desiluerat, terramque ante eam osculatus dixerat: ‘Quid est, vir sancte?’ Illa tremorem terroremque mentita sic responderat: ‘Calamitas maxima, res atrocissima. Namque socios nostros, cum spoliata Matrohenae cella Constantinopolim peterent, exercitus ingens ac ferox infidelium aggressus est. Periere plerique; supersunt soli viri viginti quinque.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Bahramus ‘Quando ab illis discessisti, vir religiosissime?’ Anus ‘Hac ipsa nocte.’ Bahramus ‘Gloria illi qui terram tibi longinquam explicuit dum tu pedibus is virga palmae nitens! Verum tu homo sanctus volas instinctus praecepto divino.’ Haec locutus equum conscenderat perturbatus iis quae a muliere mendaci audierat, dicensque ‘Nulla potentia, nullae vires sunt nisi ab alto magnoque Deo! In cassum laboravimus, animus nobis angitur, rex noster et eius comites capti sunt!’ Sic dixerat; et per totum diem insequentemque noctem sine intermissione celeriter cum suis iter fecerat. Denique cum non longe diluculum abesset et faucibus montium appropinquarent, Davalmacanum et Sircanum et Dandanum hostesque oppositos conspexerant. Deinde pugna, ut narravimus, facta erat; et postridie cum Berhamus et Rustamus Davalmacanum Sircanumque adissent ac terram ante eos osculati essent, ab his certiores facti quae in specu evenissent, mirati sunt; deinde ‘Agite,’ inquiunt, ‘properemus Constantinopolim; comites enim ibi reliquimus, de quibus sumus solliciti.’ Exinde profecti, Benigno Omniscio fidentes properant iter. Davalmacanus hortatur Muslimos ad firmitatem atque ‘Te laudo merito,’ inquit, ‘te laudo tibique gratias ago. Nam iuvare me non desisti, Domine. Cum puer per terras peregrinus essem, tu mihi tutor fuisti. Nunc autem mihi victoriam statuisti, Domine, opes regnumque felicitatemque dedisti; accinxisti me gladio fortitudinis ac victoriae. Gratia me tua cumulasti. Romanos aggressi sumus, qui ictu debili responderunt. Redii ad eos ut leo atque afflixi. Naves omnes nobis in manus venere, et terra marique praevaluimus. Et venit ad nos vir sanctus cuius miracula apud rusticos atque urbanos claruerunt. Ex omnibus infidelibus ultionem exactum ivimus. Qui autem e nobis ab illis sunt interfecti, adepti sunt habitacula aeterna super fluvios posita.’ Haec Davalmacanus cum dixisset, Sircanus frater ei gratulatus est et gratias pro omnibus quae fecerat egit, et magnis itineribus iere.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima et vicesima secunda Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Dum Davalmacanus et Sircanus cum Bahramo et Rustamo ceterisque festinant ad reliquum exercitum, qui Constantinopolim obsidebat, anus, post conventas Bahrami Rustamique copias equo e silva recepto, properato itinere ad obsessores praecessit et tentorium cubicularii adiit. Hic ubi illam vidit, adsurgens ‘Salve,’ inquit, ‘vir sancte;’ et quid novi esset interrogavit. Illa pernicioso mendacio ‘Ego Rustamo,’ inquit, ‘Bahramoque ducibus timeo. Nam hos obviam cum ipsorum copiis habitos ad regem misi; erant eorum copiae viginti equitum milia; infideles autem qui regem impugnant numero superiores sunt. Quocirca velim tu aliquos ex tuis mittas qui illos, ne cuncti pereant, cito consequantur. Properato est opus.’ Haec cubicularius et Muslimi ut audierunt, cadentibus animis flere coeperunt. At illa ‘A Deo opem petite,’ inquit, ‘et hanc calamitatem fortiter ferte. Habetis enim exemplar eorum qui in populo Muhammadano praecesserunt, et Deus Paradisum cum suis splendidis aedibus praeparavit iis qui martyres moriuntur. Neque vero quisquam mortem vitare potest, sed mors in bello sacro laude dignissima est.’ Tum cubicularius fratrem Bahrami ducis, equitem cui nomen Tarcasus erat, advocavit, delectisque ei decem milibus equitum fortium proficisci iussit; qui eo die profecti tota etiam nocte iter fecerunt.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Mane cum appropinquarent, Sircanus conspicatus pulverem ab iis excitatum, ‘Hi si Muslimi sunt,’ inquit, ‘certa est victoria; sin infideles, fato resisti non potest.’ Tum fratrem adiit et ‘Nihil timueris,’ inquit; ‘ego enim te vita mea a morte redimam. Hi si ex exercitu Islamico sunt, gratia in nos Dei amplior est; sin hostes nostri sunt, pugnare necesse est. Sed sanctum virum, antequam morior, convenire velim cum ea petitione, ut Deum oret ne moriar nisi martyr.’ Dum haec loquuntur, ecce vexilla apparent his verbis inscripta: ‘Non est deus praeter Deum, Muhammadus est apostolus Dei.’ Inclamat Sircanus ‘Vt valent Muslimi?’ Illi ‘Optime,’ inquiunt; ‘ideo tantum venimus quod vobis timebamus.’ Deinde dux ab equo desilit et terram ante Sircanum osculatus ‘Quid agunt,’ inquit, ‘domine, rex et Dandanus vezirus et Rustamus fraterque meus Bahramus? Suntne salvi omnes?’ Sircanus ‘Bene habent. Quis autem de nobis ad vos nuntium detulit?’ Dux ‘Vir sanctus ait Bahramum fratrem meum et Rustamum a se obviam habitos atque ad vos missos, quod magna vos infidelium multitudine circumventi essetis neque ipse repperisset quid aliud ad vos iuvandos faceret.’ Sircanus ‘Quomodo vir religiosus ad vos pervenit?’ Tum plures ei respondent illum pedibus venisse, et uno die unaque nocte tantum itineris emensum quantum eques properans decem diebus emetiretur. Sircanus ‘Non est dubium,’ inquit, ‘quin ille amicus Dei sit. Vbi est autem?’ Illi ‘Apud exercitum nostrum,’ inquiunt, ‘populum fidei, reliquimus eum, hortantem eos ad pugnam adversus populum infidelitatis atque tyrannidis.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Id gaudens Sircanus gratias Deo de illorum et viri sancti salute egit. Occisis misericordia Dei invocata, ‘Haec,’ inquiunt, ‘in libro Dei scripta erant.’ Deinde profecti sunt. Cumque iter festinantes agerent, ecce multus pulvis aerem implens caliginem effecit. Quem aspiciens Sircanus ‘Timeo,’ inquit, ‘ne illi infideles sint, fusis copiis Islamicis venientes.’ Tum sub nube pulveris apparuit columna tenebrarum nocte nigriorum, quae propius propiusque venit Die Resurrectionis terribilior. Ad hanc cum equitatus peditatusque properarent causam malae rei cognituri, virum sanctum conspiciunt. Exinde eius manus osculaturi densi pergunt. Ille vero ita clamat: ‘O popule optimi hominum, qui tenebras ut lampas illuminavit, ab infidelibus Muslimi decepti sunt! Consequimini ergo copias unitatem Dei credentium et e vilium infidelium manibus eripite, qui impetu in tentoria facto necopinantibus atque securis cruciatum et dedecus intulerunt.’ Haec Sircanus cum audisset, conturbatus ex equo desilit et manum et pedes viri sancti osculatus est. Idem Davalmacanus et reliquus exercitus, qua pedites qua equites, fecerunt praeter Dandanum vezirum; qui non desiliens ‘Meus animus,’ inquit, ‘per Deum, istum religiosum aversatur. Nimis enim religiose agitantes nullos novi nisi perniciosos. Itaque relinquite istum et socios vestros Muslimos consequimini; nam iste in eorum est numero qui a ianua misericordiae Domini mundorum arcebuntur. Ego autem quotiens cum Omaro Annumano rege militans has terras calcavi!’
 
Last edited:
Top