Nocte centesima et sexta decima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Anus ‘Ille patricius decem servolis et puella pulcherrima comitantibus cum venisset, a Metrohena monacho de me certior factus, praecepit ut ego e loco in quo inclusus eram extraherer; certe carnis meae non satis ad pascendas aves esse reliquum. Aperta illius cubiculi obscuri ianua, cum me contra Meccam stantem atque orantem, Coranum recitantem, Deum altum laudantem eique supplicantem invenissent, Decianus veneficum me esse dixit. Quod ceteri ut audierunt, universi irruunt meque Decianus cum suis satellitibus graviter pulsavit. Ego mortem concupiscens sic me ipse vituperabam: ‘Haec est poena eius qui superbivit et gloriatus est de dono Domini nostri quod ille ei supra vires ipsius dedit. Te enim invasit superbia et vana gloria. Numquid ignorabas vana gloria iram Domini moveri, animum hominis obdurari, hominem in Ignem perduci?’ Deinde me vinctum loco meo reddiderunt, quod erat hypogeum in illa domo situm. Tertio quoque die mihi frustum panis hordeacei et aliquid aquae obieciebatur. Vnoquoque aut altero quoque mense ille patricius veniebat. Temathila filia eius adolevit; erat enim, cum eam primum vidi, puella novem annorum; cumque quindecim annos in captivitate egerim, vicesimum quartum iam illa complevit aetatis annum. Neque est in nostris neque in Romanorum terris ulla pulchrior. Quapropter pater eius timebat ne rex eam sibi auferret. Illa autem se Christo dederat, et veste virili ac militari cum patre equitabat, ne quis se aspiciens puellam nosceret. Pater in illa cella divitias suas reponebat, in quibus ego varia genera auri et argenti et gemmarum multaque rara, quae numerare nemo nisi Deus potest, vidi. Quibus vos digniores estis quam illi infideles. Capite igitur ea et in Muslimos, eos praesertim qui Dei causa militant, largimini. Cum autem illi mercatores Constantinopolim venissent ibique merces vendidissent et illa imago quae in pariete picta est eos per gratiam Dei in me esset allocuta, ad cellam venerunt et Metrohenam gravi poena affectum barbaque tractum ut ubi essem indicaret, occiderunt, meque assumpto perniciem timentes aufugerunt. Cras noctu Temathila ad cellam, ut solet, veniet paterque ei timens cum famulis sequetur. Haec si videre vultis, me assumite; ego vobis divitias Deciani patricii, quae in illo monte sunt, tradam. Vidi ego eos vasa aurea et argentea depromentes ex iisque bibentes; vidi apud eos puellam eis Arabice canentem—quae tam pulchra vox utinam Coranum potius recitaret! Itaque, si vultis, illam cellam ingressi, in ea latentes opperimini dum veniat Decianus et Temathila. Hanc capite, quae soli Sircano, regi maximo, aut Davalmacano regi conveniat.’