If anyone fancies some 1001 Nights in Latin...

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima quarta Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Dandanus vezirus Davalmacano sic narravit: ‘Luce postera rex cibo potuque abstinuit, anus autem discessit. Post ieiunium decem dierum rex urceum aperuit ex eoque bibit, et in pectore pulchrum quiddam sensit. Postea anus ferens cuppedia involuta foliis viridibus quae foliis arborum erant similia patrem tuum adit salutatque. Quam ut ille vidit, adsurrexit et ‘Salve,’ inquit, ‘pia femina.’ Anus ‘Homines rerum invisibilium te,’ inquit, ‘O rex, salutant. Nam cum de te apud eos locuta essem, placuisti iis, et haec mecum ad te cuppedia miserunt, quae mundi proximi sunt. His hodie ad vesperum ieiunium solve.’ Pater tuus valde gaudens ‘Laus Deo,’ inquit, ‘qui mihi fratres dedit ex hominibus rerum invisibilium.’ Anui gratias egit, manus eius osculatus est, ipsamque et ancillas beneficiis maximis affecit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Postquam autem viginti dies cibo potuque abstinuit, venit ad eum anus et ‘Hominibus rerum invisibilium,’ inquit, ‘narravi, O rex, quanta inter me atque te caritas esset, dixique ancillas a me apud te relictas. Quas illi apud talem regem esse gavisi sunt; namque pro iis, quotiens eas viderant, orare impensius solebant. Velim itaque cum iis homines rerum invisibilium adire ut horum illis parem munera. Potest autem fieri ut ad te cum aliquo de thesauris terrae redeant tuque post completum ieiunium divitiis quas attulerint ad arbitrium fruaris.’ Ad haec pater tuus ‘Nisi timerem ne te,’ inquit, ‘offenderem, nollem accipere nec thesaurum nec quicquam aliud. Sed quando cum illis abibis?’ Illa ‘Nocte vicesima septima,’ inquit; ‘reducam autem eas ad te fine mensis, cum tu ieiunium compleveris, illae autem purae factae erunt. Tum tuae et in potestate tua erunt quae, per Deum, singulae multo pluris sunt quam regnum tuum.’ Rex ‘Istud ego,’ inquit, ‘O pia domina, scio.’ Illa rursus ‘Porro oportet,’ inquit, ‘aliquem tibi carum e regia cum illis mittas, ut solacium inveniat et ab hominibus rerum invisibilium benedictionem accipiat.’ Rex ‘Ancillam,’ inquit, ‘Romanam habeo nomine Safiam, ex qua filium et filiam suscepi, sed hi biennium non comparent. Hanc assume ut benedictionem accipiat.’’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima quinta Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Dandanus vezirus Davalmacano ita narravit: ‘Rex ‘Ancillam,’ inquit, ‘Romanam habeo nomine Safiam, ex qua filium et filiam suscepi, sed hi biennium non comparent. Hanc assume ut benedictionem accipiat. Fortasse illi pro hac Deum orabunt ut liberos ei reddat et rursus omnes una simus.’ Anus ‘Sic faciam,’ inquit, ‘ut dixisti.’ Id enim ipsum maxime speraverat. Cum autem pater tuus extremam ieiunii partem inisset, illa ‘Ego iam,’ inquit, ‘fili, ad homines rerum invisibilium itura sum. Arcesse igitur ad me Safiam.’ Rex arcessitam tradidit anui, quae eam ancillis iunxit. Deinde anus cubiculum suum petivit indeque ad regem poculum obturatum attulit, quod ei porrigens praecepit ut tricesimo die in balneas iret ex iisque egressus aliquod e secretis regiae cubiculis intraret et illud poculum biberet. ‘Tum,’ inquit, ‘habebis quod quaeris. Vale!’ Ad haec regi gaudenti, sibi gratias agenti manumque osculanti ‘Deo te,’ inquit, ‘commendo.’ At ille ‘Quando te,’ inquit, ‘pia domina, videbo? Nolo enim a te separari.’ Anus ei bene precata cum ancillis et Safia regina abiit.

Rex autem quadriduo post petit balneas, ex iisque egressus in cubiculum se secretum confert, imperat ne quis introeat, ostium obserat, haustoque poculo obdormivit. Nos autem, postquam usque ad vesperum eum exspectavimus, cum e cubiculo non exiret, balneo nocturinisque vigiliis diurnoque ieiunio fessum obdormisse rati, per alterum diem exspectavimus. Cum necdum exiret, ad ostium stantes vocem sustulimus, ut ille excitatus quaereret quid esset. Postquam vero nulla ab eo vox reddebatur, ostio effracto ingressi sumus. Invenimus eum carne lacerata, comminutis ossibus. Talem ubi vidimus, dolentes poculum in manus sumpsimus invenimusque in operculo chartulam in qua erat scriptum: ‘Qui male fecit non desideratur. Haec poena est eius qui filias regum deceptas stupravit. Haec autem sciat quicumque hanc chartam invenerit: Sircanus fines nostros ingressus reginam nostram Abrizam corrupit neque eo contentus eam nobis ereptam deduxit ad vos, deinde cum servo Aethiope dimisit, qui eam occidit. Occisam in solitudine, humi proiectam invenimus. Non sunt ista regum facta. Hanc poenam meruit qui talia fecit. Vos nolite quemquam huius necis suspectum habere; non interfecit eum nisi dolosa illa atque callida cui nomen est Adversa. Ecce ego cepi Safiam regis uxorem et ad patrem suum Fredonem regem Constantinopolitanum duxi. Necesse est autem bellum vobis inferamus vosque occidamus, domos vestras capiamus, neque ullus remaneat vestrum nisi qui crucem zonamque colit.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Do you mean the similar sounds in the verb and the nouns? No, that isn't in the original and wasn't intentional, though I did notice it and suspected it might be an issue.
 

Inak

Member

Do you mean the similar sounds in the verb and the nouns? No, that isn't in the original and wasn't intentional, though I did notice it and suspected it might be an issue.
Yes, but I don't see it as an issue. It's sententia after all.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Haec nos ubi legimus, scivimus nos ab anu deceptos et coepimus clamare, facies nostras percutere, irrito fletu plorare. Milites autem inter se dissidebant quem sibi regem facerent; alii te, alii Sircanum fratrem tuum postulabant. Quae dissensio per mensem tracta est. Deinde nos congregati, ad Sircanum fratrem tuum profecti, te invenimus. Habes causam mortis Omari Annumani regis.’

Hunc sermonem cum vezirus finisset, Davalmacanus et Nuzhatalzamana soror eius fleverunt. Flevit cubicularius quoque sed Davalmacano ‘Nihil tibi,’ inquit, ‘O rex, fletus proderit. Hoc tantum proderit, forti esse animo regnumque confirmare. Ille vero mortuus non est qui talem filium reliquit.’ Tum Davalmacanus omisso fletu solium pro tabernaculo poni et exercitum sibi ostendi iussit. Deinde cum cubicularius iuxta eum, armigeri post eum, Dandanus vezirus et omnes duces civitatisque primores pro suo quisque gradu ante eum constitissent, Dandano veziro imperavit ut sibi diceret quae patris thesauri continerent. Qui cum omnes divitias gemmasque memoravisset et quae secum haberet ostendisset, Davalmacanus in exercitum largitionem fecit, Dandano autem veziro vestem honorificam magnae pulchritudinis dedit ac veziratum confirmavit; qui terram ante eum osculatus et vitam ei longam precatus est. Deinde rex cum et ducibus vestes honorificas contulisset, cubiculario imperavit ut tributum sibi Damasci ostenderet. Qui cum arcas pecunia gemmisque et aliis pretiosis rebus plenas praebuisset, rex ea militibus distribuit.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima sexta Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Davalmacanus cubiculario imperavit ut tributum sibi Damasci, quod attulerat, ostenderet. Qui cum arcas pecunia gemmisque et aliis pretiosis rebus plenas praebuisset, rex ea militibus distribuit usque dum nihil remansit. Tum duces terram ante Davalmacanum osculati eique longam vitam precati, ‘Numquam,’ inquiunt, ‘regem tantum largiri vidimus.’ Et tabernacula sua petierunt. Postridie mane rex imperat ut proficiscantur. Triduum itinere facto prospiciunt Bagdatum, ingressique urbem inveniunt exornatam. Davalmacanus rex in regiam patris ascendit solioque considit. Duces exercitus et Dandanus vezirus et cubicularius Damascenus ante eum consistunt. Iubet rex scribam litteras ad Sircanum fratrem scribere. In his omnia enarrat quae facta erant, et in extrema parte praecipit ut, cum primum litteras legisset, collecto exercitu ad se veniret ut una bellum inferrent infidelibus eosque ulti dedecus a se removerent. Rex plicatam epistulam obsignavit et Dandano veziro ‘Tu,’ inquit, ‘hanc epistulam ad fratrem meum feres. Sed oportet eum comiter alloquaris dicasque, si ille regnum patris obtinere velit, obtenturum, meque vicarium ei Damasci futurum.’ Cum Dandanus vezirus discessisset ut ad proficiscendum se pararet, Davalmacanus fornacatori locum pulchrum optima supellectile instrui iussit.

Quodam autem die cum Davalmacanus venatum isset, commodum Bagdatum reverso dux quidam dono obtulit equos et ancillas tanta pulchritudine ut lingua exprimi non posset. Harum una illi placuit, quam cum ea nocte adisset, illa statim concepit. Paulo post redit Dandanus vezirus nuntiatque venire Sircanum; oportere Davalmacanum ei obviam procedere. Davalmacanus adnuit, et cum proceribus iter diei ab urbe progressus tabernacula posuit ut fratrem opperiretur.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Postridie mane Sircanus rex appropinquat cum exercitu Syriae forti et intrepido; et ubi phalanges et turmae cum vexillis apparuerunt, Davalmacanus cum suis obviam prodiit. Cumque ab equo desilire vellet ut ad Sircanum ambularet, ille rogavit ne id faceret, ipseque desiluit et ad fratrem ambulavit. Vbi ad eum pervenit, Davalmacanus se ad Sircanum proripit, Sircanus Davalmacanum amplectitur, amboque fleverunt et dolorem communicaverunt. Deinde Bagdatum versus cum exercitu equitaverunt. Postquam urbem in conspectu habebant, desiluerunt et in regiam se contulerunt ibique pernoctaverunt. Mane Davalmacanus exercitum undique colligi et ad bellum sacrum vocari iussit. Exspectatum est dum ex omnibus regionibus conveniret exercitus et, ut quique venerant, larga dona et omnium bonorum promissa acceperunt. Frequentes per mensem accurrerunt. Sircanus autem fratrem rogavit ut casus suos narraret. Tum ille omnia exposuit, cumque memorasset quam bene sibi fornacator fecisset, Sircanus ‘Remuneratusne es istum?’ inquit. Et Davalmacanus ‘Nondum illum,’ inquit, ‘O frater, remuneratus sum; sed remunerabor, Deo volente, cum a bello rediero.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima septima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: A Sircano interrogatus Davalmacanus num fornacatorem esset pro beneficiis remuneratus, respondit se nondum id fecisse sed facturum, Deo volente, cum a bello redisset. Postquam igitur Davalmacanus narravit quae facta essent, scivit Sircanus Nuzhatalzamanam sororem suam omnia sibi vera dixisse, ipseque rem suam sororisque silens salutem ad eam per cubicularium virum ipsius misit. Illa per eundem misit rursus salutem ac bene ei precata quaesiit quomodo se filia haberet. Respondit eam optime valere; qua de re Nuzhatalzamana Deo alto laudes et gratias egit. Sircanus autem fratrem interrogat quando sint porfecturi; qui respondit cum exercitus completus esset et Arabes undique convenissent; iussitque omnia in profectionem parari. Deinde uxorem suam quinque menses praegnatem adiit eique mathematicos et astrologos servituros assignavit, quibus salaria constituit. Denique, tertio mense postquam exercitus Syrius advenerat, cum Arabes et omnes milites undique convenissent, profectus est.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Eunt exercitus. Duci exercitus Dailamitarum nomen erat Rustamus, Turcarum autem Bahramus. Davalmacanus in medio ibat; ad dextram Sircanum fratrem, ad laevam cubicularium affinem suum habebat. Iter per mensem fecerunt considentes feriis sextis ut tanta multitudo ternos dies quiesceret. Cum autem in fines Romanorum pervenissent, incolae vicorum Constantinopolim confugerunt; a quibus Fredo rex ipsorum certior rei factus est. Anus autem quae machinata dolos Bagdatum venerat et Omarum Annumanum regem interfecerat, postquam assumptis ancillis suis et Safia regina patriam repetivit et ad filium suum regem reversa secura fuit, filio ‘Bono es animo,’ inquit; ‘namque ego pro te ulta sum Abrizam filiam tuam; Annumanum regem interfeci Safiamque reduxi. I nunc ad regem Constantinopolitanum. Muslimos enim cessaturos non puto quin bellum nobis inferant.’ Filius ‘Expecta,’ inquit, ‘dum appropinquent; nos interim parabimus.’ Exercitus collectus est et, ubi nuntius advenit, parati erant. Tum profecti sunt; anus in primo ibat agmine; cumque Constantinopolim pervenissent, Fredo rex maximus audito adventare Hardubum regem exit obviam quaeritque quomodo se ille habeat quaeve sit causa adveniendi. Narrat ille quos dolos mater sua peregisset: ab ea regem Muslimorum interfectum, Safiam reginam abductam. Muslimos autem exercitus collegisse.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima octava Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Hardubus rex Fredoni ‘Muslimi,’ inquit, ‘exercitus collegerunt, volumusque ut nos omnes una iis obviam eamus.’ Fredo rex adventu filiae et nece Omari Annumani laetatus in omnis provincias misit qui auxilia peterent et necem Omari Annumani regis nuntiarent. Concurrerunt ad eum Christiani ex suis terris omnibus, Franci et Austrienses et Veneti et Genuenses universique exercitus pallentium, et minus tribus mensibus completae sunt Romanorum copiae. Quae postquam confectae sunt et eas tantas vix terra capiebat, Fredo rex maximus imperavit ut Constantinopolim relinquerent. Profectas copias rex sequitur. Cum autem decem dies iter fecissent, constiterunt in valle quadam lata marique propinqua; ubi triduum morati cum rursus profecturi essent, nuntius ad eos pervenit adventare Islamicos exercitus defensoresque religionis optimi hominum, cui summa pax et benedictio sit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Itaque alterum triduum morati sunt; et quarto die conspexerunt pulverem qui surgens omnia obscuravit, mox autem dilapsus in aera est et caligo eius acuminibus hastarum fulgureque cassidum deleta. Apparuere vexilla Islamica et signa Muhammadana; processit equitatus velut maris impetus. Tum alteri obviam alteris venerunt; conflixere duo maria; oculus in oculum incidit. Primus in pugnam prodit Dandanus vezirus cum copiis Syriis, quae erant ad viginti milia equitum. Et cum eo erant duces Turcarum et Dailamitarum, Rustamus et Bahramus, cum alteris viginti milibus equitum. Post hos venerunt viri ab ora maris gerentes loricas circulis ferreis contextas, euntes ut lunae per noctes nubilas. Tum Christianae copiae, Iesu et Maria et cruce invocata, in Dandanum vezirum Syriosque impetum fecerunt. Haec omnia consilio anus fiebant. Namque ea, cum rex ante quam profectus erat eam adisset rogassetque quid in illa difficultate, cuius ipsa in causa esset, faciendum censeret, sic responderat: ‘Ego tibi, rex magne ac venerande sacerdos, aliquid suadebo quod nec Satanas ipse, si sequaces suos miseros in auxilium vocarit, efficere possit.’

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima nona Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Haec omnia consilio anus fiebant. Namque ea, cum rex ante quam profectus erat eam adisset rogassetque quid in illa difficultate, cuius ipsa in causa esset, faciendum censeret, sic responderat: ‘Ego tibi, rex magne ac venerande sacerdos, aliquid suadebo quod nec Satanas ipse, si sequaces suos miseros in auxilium vocarit, efficere possit; id est ut quinquaginta virorum milia in navibus mittas qui navigent ad Montem Fumosum ibique maneant donec Islamica ad vos vexilla venerint; tum copiae de mari eos aggrediantur a tergo, dum nos a terra imus obviam. Sic nemo illorum evadet, et nos cura liberati diuturno gaudio fruemur.’ Hoc anus consilium Fredo rex probaverat ita dicens ‘Bene suades, anus omnium callidissima, digna quam sacerdotes in rebus adversis consulant.’ Cum ergo Islamicus exercitus illos in illa valle aggressus esset et sine mora tentoria ardere, gladii opus suum in corporibus facere coepissent, copiae Bagdatenses et Chorasanienses, quae ad centum et viginti milia equitum erant, primum agmen ducente Davalmacano accesserunt; quos ubi vidit exercitus infidelium qui in mari erat, e mari egressus eos insequi coepit. Davalmacanus hos conspicati ‘Redite,’ inquit, ‘popule electi Prophetae, ad infideles et contra eos pugnate qui Misericordi Miseratori non oboediunt!’ Sircanus quoque accessit cum alia parte copiarum Muslimarum ad centum et viginti milia. Infideles autem ad miliens millenos et sescenta milia erant. Muslimi ubi commixti sunt, confirmatis animis, conclamavere promisisse Deum se ipsis auxilium laturum, infideles autem deserturum; et gladiis hastisque conflixerunt. Sircanus penetratis ordinibus inter milia saevire tamque atrociter pugnare ut, si quis puer eum vidisset, futurum fuerit ut extemplo canesceret. Inter infideles ire, eos concidere, ‘Deus maximus est’ clamare; donec illos ad litus reppulit. Eorum mansere cadavera, vicit religio Islamica. Homines eo die pugnarunt ebrii sine vino. Ceciderunt e Christianis quadraginta quinque milia, e Muslimis vero tria milia et quingenti. Leo ille religionis, Sircanus rex, et Davalmacanus frater eius ea nocte non dormierunt sed suos gratulationibus et spe futuri in resurrectione praemii confirmaverunt, sauciosque curaverunt.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Dum haec apud Muslimos aguntur, Fredo rex et Hardubus rex et mater eius duces exercitus convocaverunt; cumque inter se dicerent potuisse se quod cuperent efficere, sed nimia numeri confidentia perisse, anus ‘Vnum vobis,’ inquit, ‘proderit, Christi favorem quaerere veramque fidem tenere. Nihil enim, per Christum, roboravit Muslimorum exercitum nisi daemon ille, Sircanus rex.’ Tum Fredo rex ‘Certum est mihi,’ inquit, ‘cras exercitum instruere et contra illos equitem illum qui Lucas Samaloti filius vocatur mittere. Is enim, si cum Sircano pugnabit, ipsum ceterosque fortis viros omnis ad unum occidet. Placet etiam mihi ut ego vos ture maximo consecrem.’ Haec illi ut audierunt, terram osculati sunt. Erat autem illud tus, quod maximum dicebatur, merda patriarchae maximi, quam omnes expetebant ac tanti faciebant ut textili serico involuta in omnis Romanorum provincias mitteretur et odoribus pretiosis misceretur, reges vero drachmam ex ea millenis denariis emerent et mitterent qui eam perquirerent ad novas nuptas odorandas. Ceteri patriarchae et suam merdam immiscebant; quippe merda patriarchae maximi provinciis decem non sufficiebat. Apud illos supremi regum aliquid ex ea medicamini addebant quo oculos fucabant, et ea aegroti torminosique curabantur. Mane igitur ubi illuxit, equites ad arma concurrerunt.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.

______________________________
Wow/lol. How they make fun of the Christians.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nocte centesima decima Sehrazada, Sic, inquit, beate rex, accepi: Mane Fredo rex primoribus civitatis vestes honorificas induit, crucem in frontibus descripsit, eosque ture praedicto, quae merda patriarchae maximi erat, odoravit. Deinde Lucam Samaloti filium, quem Gladium Christi vocabant, arcessitum stercore odoravit, idque ei gustandum olfaciendumque praebuit, genas eius eo inquinavit, barbam labii superioris unxit. Illo autem Luca, homine maledicto, nullus erat in terris Romanorum maior bellator, nemo qui plures sagittas iaceret aut crebrius gladio hastave feriret. Eratque foedus aspectu, ore asinino, forma simili simiae. Difficilius ad eum accederes quam ab amato discederes. Ei in vultu tenebrae noctis, in halitu fetor marini vaporis, in statura arcus curvatura, in toto homine signa incredulitatis. Postquam igitur illa peracta sunt, Fredonis regis pedes osculatus est; deinde ante eum stetit, et Fredo rex ‘Volo,’ inquit, ‘tu contra Sircanum regem Damascenum, Omari Annumani filium pugnaturus prodeas, ut nos hoc malo ac dedecore solvamur.’ Ille ‘Iussa,’ inquit, ‘efficiam.’ Tum rex cruce ei in fronte descripta, certus fit futurae proxime victoriae. Lucas autem ille maledictus discessit et equo flavo insidens, indutus veste rubra et galea aurea gemmisque distincta, hastam gerens trifurcam, similis Satanae prodiit cum suis, tamquam in Ignem agerentur. Et erat in iis praeco, qui sic proclamavit Arabice: ‘O popule Muhammadi, solus e vobis prodeat ille gladius Islamicae religionis, Sircanus dominus Damasci Syriaeque.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Vix ea dixerat, cum tumultus terribilis ab omni multitudine auditur, secat ordines equus, cuncti ad sonum cervices vertunt, videntque venientem Sircanum regem Annumani regis filium. Nam Davalmacanus frater eius, cum hominem illum maledictum in campo vidisset audissetque praeconem, conversus ad Sircanum fratrem ita dixerat: ‘Te volunt.’ Et ille responderat sibi valde placere si ita esset. Intellexerant enim maledictum illum esse fortissimum terrae Romanae propugnatorem. Ille Muslimos ab orbe se sublaturum iuraverat, quod nisi effecisset, se nullum futurum putabat. Pectora vexabat, eum exercitus Turcarum, Dailamitarum, Curdorum pavebant. Ad hunc Sircanus irato leoni similis accurrit equo qui dorcadis pernicitate currebat, hastamque vibrat aspectu anguino.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Lucas autem frontem sibi manu, ut crucem in ea descriptam honoraret, percussit manumque osculatus hastam in Sircanum direxit impetumque fecit; unaque manu iaculatus est; quod telum cum e conspectu spectantium abisset, altera id manu tamquam magus recepit, deinde in Sircanum iecit. Exit hasta manu quasi flamma acuta. Conclamatur timeturque Sircano. At ille venientem hastam excipit ex aere manu, quae res omnibus stupori fuit, eamque eadem qua ceperat manu tanta vi vibrat ut paene frangeret iacitque in altum ut iam non cerneretur, deinde altera manu recipit momento temporis. Tum ab imo pectore clamore edito ‘Per illum,’ inquit, ‘qui septem caelos creavit, huius maledicti hominis faciam per totum orbem fabula vulgetur.’ Et hastam iaculatus est. Lucas vero dum vult idem facere ac Sircanus fecerat extentaque manu telum excipit ex aere, Sircanus celeriter hastam alteram intorquet. Ea cruci, quae in fronte Lucae descripta erat, mediae incidit, animamque viri cito Deus in ignem misit miseramque sedem. Infideles ubi Lucam Samaloti filium cecidisse viderunt, facies percutientes et ‘Heu, heu’ clamantes, abbates monasteriorum invocaverunt.

Hic adventans aurora Sehrazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:
Top