Nocte duodecentesima, Sic, inquit, beate rex, accepi: Dandanus vezirus Davalmacano regi ‘Vna earum,’ inquit, ‘processit et terram ante illum osculata ‘Eum,’ inquit, ‘O rex, qui humanitate est praeditus oportet curiositatem fugere, virtutibus autem ornari; oportet eum sacra officia praestare, magna peccata vitare, atque sic in eo labore perseverare ut perseverat ille qui, si destitit, periit. Fundamentum autem humanitatis sunt boni mores. Ideo praecipue vivit homo, ut quaerat vitam;(1) vita autem quaeritur Deum colendo. Quapropter oportet bene cum populo agas nec ab eo more discedas. Quo enim potentior quisque est, eo magis ei opus est moderatione. Hac regibus magis quam vulgo opus est. Vulgus enim ruit in res sine respectu salutis. Et oportet te ipsum et opes tuas Dei causa impendas. Scito inimicum posse argumentis vinci atque caveri, inter amicum autem atque te non esse iudicem nisi virtutem. Amicum igitur non nisi probatum assume. Si iste vir vitae proximae est, servet exteriora legis, interioraque, quam optime potest, norit; sin huius vitae est, sit ingenuus et verax, neque insipiens neque pravus. Insipiens enim dignus est quem vitent parentes sui; simulator autem non potest esse amicus, cum ‘sadiq’(2) sumptum sit a ‘sidq’.(3) Veritas autem ex intimo oritur animo; qui animus qualis est, si mendacium in linguam mittit!
(1) Vitam aeternam, credo, dicit.
(2) صديق /sˤa.diːq/ Arabice amicus dicitur.
(3) صدق /sˤidq/ veritas sive, ut ad sensum subtilius exprimendum verbo minus usitato utar, veracitas.
Looks like we're in for another rambling moral lesson... or maybe five lessons. We'll see.
(1) Vitam aeternam, credo, dicit.
(2) صديق /sˤa.diːq/ Arabice amicus dicitur.
(3) صدق /sˤidq/ veritas sive, ut ad sensum subtilius exprimendum verbo minus usitato utar, veracitas.
Looks like we're in for another rambling moral lesson... or maybe five lessons. We'll see.
Last edited: