Cum autem Sircani facta vidisset, ‘Tali viro,’ inquit, ‘qualis tu es, equitatum gloriari licet. Deus te, Sircane, beet.’ Inde vocatos ostiarios vituperavit quod milites regis sine permissu suo introire sivissent. Illi ‘Non solet,’ inquiunt, ‘O regina, necesse esse veniam abs te peti ut ii quos rex misit, nedum tanti viri, intromittantur.’ Illa contra ‘Puto vos,’ inquit, ‘dedecus mihi, hospiti meo necem conflare voluisse.’ Et Sircanum iussit cervices iis secare. Secuit; et illa ceteris famulis ‘Plus quam hoc,’ inquit, ‘meruere.’ Rursusque Sircano ‘Iam apparuit,’ inquit, ‘quod occultum erat. Itaque iam plura tibi de me dicam. Ego sum filia Hardubi Romani regis. Nomen mihi Abriza. Illa autem anus, quacum sum luctata, avia mea est, mater patris mei, eaque nuntium de te ad patrem detulit; quam credo aliquem dolum quo me perdat meditaturam, praesertim cum tu patris milites interfeceris et vulgatum sit me cum Muslimis consociatam. Quocirca oportet hoc me domicilium relinquere. Sed abs te peto ut tam bene mecum agas quam ego tecum egi. Cum iam inter me ac patrem inimicitiae sint, atque haec omnia propter te solum acciderint, noli quicquam horum quae dicam neglegere.’ His verbis Sircanus valdissime gaudens, ‘Nemo te,’ inquit, ‘per Deum, quamdiu anima mihi in corpore manebit, attinget. At tamen potesne ferre a patre tuisque discessum?’ Cum illa se posse affirmasset, foedus inierunt. Puella ‘Iam contentus mihi,’ inquit, ‘animus est. At aliam tibi adhuc condicionem imponam.’ Sircanus ‘Quam?’ Illa ‘Vt in patriam cum exercitu redeas.’ Sircanus ‘Pater me meus, domina, Omarus Annumanus bellum cum patre tuo gestum misit propter istius furta, in quibus tres illae magnis virtutibus gemmae fuerunt.’
Illa contra ‘Bono animo es. Exponam tibi cur regi Constantinopolitano simus inimici. Quoddam apud nos festum est quod Festum Monasterii dicitur, quo quotannis reges ex omnibus regionibus et filiae procerum mercatorumque conveniunt in monasterium ibique septem dies manent. Ego harum in numero sum. Evenit autem ut, cum filiae procerum e sua quaeque regione ad id festum de more venissent, et inter eas filia regis Constantinopolitani esset, cui nomen Safiae, ea septimo die, cum discederetur, negaverit se Constantinopolim nisi mari repetituram. Parata est igitur ei navis; quam postquam ipsa cum suis conscendit et soluta navis est, ecce ventus vehemens eos a cursu avertit, et fato decretoque Dei factum est ut navem obviam haberent in qua quingenti Franci armati erant iam diu navigantes. Qui velum navis Safiae conspicati, ad eam propere tetenderunt, brevique consecuti, manibus ferreis iniectis eam secum trahentes, datis velis insulam suam, quae haud longe aberat, repetere coeperunt. Sed ventus adversus eos discerptis velis prope nostra litora adegit. Nostri praedam datam rati exierunt et nave potiti, viris occisis, omnia bona ceperunt. Erant autem in navi quadraginta puellae, in quibus filia Fredonis regis Constantinopolitani. Ex his pater meus decem delectis, in quibus illa erat, ceteras aulicis distribuit. Ex decem rursus quinque, in quibus filiam regis, secrevit et ad Omarum Annumanum patrem tuum dono, cum aliquibus vestibus pretiosis, misit.