If anyone fancies some 1001 Nights in Latin...

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum vestem exuit et medium corpus sudario cinxit. Sic daemon quidam aut draco videri coepta, et puellae ‘Fac,’ inquit, ‘sicut ego feci.’ Sircanus aspiciens anus deformitatem ridere coepit. Puella vero otiose sumptum sudarium bis circa se plicat bracasque succingit. Apparent crura marmorea, supraque colliculus crystallinus tenere tumens et venter pretiosos odores redolens coloremque rosarum aemulans et mammae malorum granatorum ferentes imaginem. Tum aggreditur anus et luctaturae inter se complectuntur. Sircanus capite ad caelum sublato Deum precatur ut puella anum superet. Puella anum subiens, manu laeva in eius interfeminio, dextra in collo posita, gutturem tenens eam tollit. Anus e manibus eluctata supina cadit, cuius cruribus sublatis pilosus in luce lunae cunnus apparuit. Tum duos ventris crepitus edidit, quorum alter terram afflavit, alter in caelum sicut fumus ascendit. Hos Sircanus risit usque dum corruit. Deinde surrexit et stricto gladio circumspiciens cum neminem praeter anum supinam videret, propius accessit quo melius sermones earum audiret.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Puella anui velum e textili serico exquisito factum iniecit eamque vestivit veniamque petens ‘Percellere tantum te,’ inquit, ‘domina, nec ut omnia ista patereris, volui; sed tu mihi e manibus eluctata es. Quocirca laus sit Deo quod incolumis es.’ Illa nihil respondens surrexit et cum pudore discessit. Quae cum e conspectu abisset, ceteris autem ancillis adhuc ligatis atque iacentibus sola puella staret, Sircanus ratus bono se suo sopitum et illuc equo delatum, fieri enim posse ut et puella et quicquid ipsa secum haberet praeda sibi esset, conscenso equo stimulatoque, gladium vibrans evaginatum, tamquam sagitta ex arcu emissa se proripuit clamavitque ‘Deus maximus est!’ Quem ubi vidit puella, in margine rivi, qui erat sex cubita latus, stetit et in ripam alteram transiluit. Quae postquam surrexit, magna voce ‘Quis tu es,’ inquit, ‘qui gaudia nostra interpellasti, et quidem stricto gladio, tamquam impetum in acie faceres? Quis es quemve locum petis? Vere responde; id enim magis tibi proderit.’ Tum Sircanus ‘Ego vir sum peregrinus atque Muslimus, qui praedam quaerens hac nocte solus iter feci, neque sub hac luna praedam ullam pulchriorem quam has decem puellas inveni. Cum his igitur captis ad comites redibo.’ Ad haec puella ‘Nullam,’ inquit, ‘praedam adeptus es; hae, per Deum, spolia tua non sunt. Et, per Christum, nisi me pigeret mortem tibi conflare, eum ederem clamorem qui equis tibi virisque hunc locum compleret. Verum ego peregrinorum misereri soleo. Qua re si praedam cupis, quaeso ut ab equo descendas et mihi per tuam religionem iures nihil te ad me armorum laturum; deinde ego et tu inter nos ea lege luctemur ut, si tu me afflixeris, equo me tuo imponas nosque universas praedam capias; sin ego te afflixero, in mea te potestate habeam. Iura, namque fraudem timeo; usu enim constat, cum sit fraus natura insita hominibus, infirmitatem esse cito credere.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Sircanus, capiendae puellae cupidus reputansque nescire eam validissimum se virum esse, clamans invicem ‘Per quidvis,’ inquit, ‘iurabo me ad te nihil armorum laturum neque ante accessurum quam tu parata me venire ad luctandum iubeas. Tum accedam, et si tu me afflixeris, pecuniae habeo quod ad me ipsum redimendum sufficiat; sin ego te afflixero, praeda potiar maxima.’ Puella ‘Placet,’ inquit. ‘Iura nunc per illum qui animas corporibus inseruit viasque nobis legis constituit.’ Iuravit Sircanus; et illa contenta in citeriorem rursus ripam transiluit Sircanumque tamquam leaena ferox aggressa mentum ei pugno tam vehementer percussit ut in capite cerebrum quateretur et oculi contorquerentur. At ille sese cito colligens eam arripit et affligere conatur; quae perniciter eum circumgressa tergum ei sic manibus pepulit ut pronus paene caderet.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Sed cito libratus manum puellae arripuit et post eam cessit una manu torquens ei bracchium, alteram vero manum collo iniecit. At illa velut aqua e manibus et inter crura elapsa summam ei cervicem tanta vi percussit ut ille sibi saxo percussus videretur ac paene linqueretur. Tamen celeriter conversus faciem puellae petit ictu; quo illa vitato, ipsa ei ventrem magna vi ferit ac sic eum perculit. Deinde eo relicto ad equum suum it et in hunc velut aura insilit ridensque ‘Piget me a te,’ inquit, ‘discedere, domine. Abi ante lucem ad comites, ne milites te deprehendant et spiculis confodiant. Nam, qui non possis pellere feminas, quomodo viros pellas fortes?’ Sircanus confusus illi iam aversae et monasterium petenti ‘O domina,’ inquit, ‘an abibis et amore captum peregrinum, miserum, fractum animo relinques?’ Illa ridens conversa ‘Quid vis?’ inquit; ‘Id tibi dabo.’ Sircanus ‘Numquid fieri potest ut, postquam terram tuam calcarim tuamque dulcedinem gustarim, servus tibi factus sic redeam ut cibum tuum non ederim?’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Puella ‘Hospitium,’ inquit, ‘nemo nisi improbus negat. Age igitur sis, equum ascende et in ista ripa contra me equita. Hospes meus es.’ Laetans Sircanus ad equum properat eoque conscenso contra illam equitavit donec ad pontem pervenit e ligno iuglandis factum et catenis ferreis suspensum. Quem Sircanus ubi aspexit, ecce videt illas ancillas quae cum puella luctatae erant, stantes eamque spectantes. Illa autem cum ad eas accessisset, unam ex iis Graeco sermone iubet ad Sircanum ire eumque prehensis equi frenis ad monasterium ducere. Praevia igitur ancilla Sircanus pontem transit mirans ea quae viderat et secum ‘Vtinam Dandanus vezirus,’ inquit, ‘in hoc mecum loco esset, ut has venustas oculis suis aspiceret!’ Deinde cum transisset, conversus ad puellam ‘O tu pulchritudinis miraculum,’ inquit, ‘duplici iam mihi iure obligata es, quod ego et tu comites sumus et quod ego domum tuam eo hospitium accepturus, in tuo patrocinio constitutus. Quin igitur mihi indulges ut in terram Islamicam venias, ut homines videas validos tamquam leones et quis ego sim cognoscas?’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Trecentas insuper et sexaginta, quot sunt dies in anno Aegyptiaco,* concubinas ex omnibus nationibus habebat.

*Non omnino verum videtur: Coptic calendar - Wikipedia
Well, the number has changed now. Maybe a word was missing in the earlier passage.



His illa irata ‘Iam, per Christum,’ inquit, ‘perspicio quid animo tuo insit nequitiae, qui decipientis sis verba locutus. Numquid enim istud faciam, cum sciam futurum ut, postquam ad Omarum Annumanum regem vestrum venerim, ab eo non dimittar, quippe quam nulla in regiis istius aequet, quamvis iste Bagdati Chorasaniaeque sit dominus et duodecim ei a mensium numero regiae aedificatae sint, in quibus trecentae sexaginta sex, quot in anno dies numerantur, concubinae habitent? Iste, inquam, abire me non sinet, cum vos vobis licere credatis mei similibus frui, ut aiunt Scipturae vestrae, quicquid dextrae vestrae possederint. Quid igitur mihi talia verba facis? Quod autem ais me Muslimos fortes visuram, id, per Christum, falsum est; vidi enim vestrum exercitum hoc biduo, cum terrae nostrae appropinquaretis, nec regius mihi exercitus, sed quasi turbae congregatae visae sunt. Porro quod dicis me quis tu sis cognituram, tui similes similibus mei talia dicere non decet, licet tu, qui huc devenisti, ipse Sircanus Omari Annumani regis sis filius.’ Tum Sircanus suspicatus eam nosse excercitus adventum eiusque numerum, decem equitum milia, nosse etiam eum exercitum a patre suo cum se ipso ad regem Constantinopolis adiuvandum missum, ‘Per illum te,’ inquit, ‘domina, in quem secundum tuam religionem credis obsecro ut causam mihi harum rerum eloquare, ut verum a falso et cuius sit culpa dinoscam.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ad haec illa ‘Per religionem meam,’ inquit, ‘nisi timerem ne puella Romana esse noscerer,* obirem periculum et cum istis decem equitum milibus manus consererem, eorum ducem Dandanum vezirum interficerem, Sircanum illum, qui fortissimus inter eos putatur, domarem, nec id mihi crimini esset. Ego libros pertractavi litterasque Arabicas didici, nec mea virtus a me tibi memoranda est, qui meam in arte pugnatoria peritiam viresque ipse videris. Quod si Sircanus hic pro te nunc adesset et hunc rivum transilire iuberetur, se id non posse confiteretur. Quem ego Christum precor ut huc mihi mittat obviam, ut ego ad eum virili more prodeam et compedes ei imponam.’

Hic adventans aurora Seherazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.

Nocte sexagesima quarta, Sic, inquit, beate rex, accepi: Puella Christiana cum illa Sircano dixisset, ille superbia studioque bellico impulsus irruere in eam cum vi voluit, sed retinuit eum mira puellae nimiaque venustas. ‘Pro singulis,’ inquit, ‘criminibus venustas patronos adducit millenos.’



*I don't get this. If she can kick the backsides of ten thousand cavalry, what does she have to fear?
 
Last edited:

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
*I don't get this. If she can kick the backsides of ten thousand cavalry, what does she have to fear?
I don't think it makes much sense indeed, but maybe she would've wanted to infiltrate them first? Or maybe she feared it would initiate a war on a larger scale.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
I'm afraid I'm not sure either. Maybe he's asking about all the weird stuff he's seen so far, including her wrestling with the servants etc.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Dum autem praeviam puellam sequitur, nates videt sicut undas turbidi maris confligentes. Denique ad portam marmore cameratam perventum est, quam puella aperuit et ipsa cum Sircano intravit. Inde vestibulum longum transierunt decem cameris instructum, in quibus singulae lampades crystallinae tamquam soles ardebant. In extremo vestibulo ancillae candelas odoratas ferentes et infulas gemmis diversi generis ornatas capite gerentes occurrunt. Has puella, puellam Sircanus sequitur usque ad monasterium. In hoc plures lecti contra se invicem dispositi erant, super quos aulaea aurata pendebant. Solum variis marmoribus stratum, et in medio piscina quattuor et viginti canalibus aureis instructa, e quibus aqua manabat similis argento. Summus autem lectus veste serica regiaque purpura stratus erat. ‘Hunc lectum,’ inquit puella, ‘ascende, domine.’ Quod cum ille fecisset, puella abiit. Qua de re sciscitanti famuli responderunt eam in cubiculum isse, se autem Sircano ministraturos. Tum appositas raras dapes Sircanus edit, saturoque pelvis et urceus aureus affertur. His manus lavans de exercitu cogitat, quid eo factum esset ignarus, dumque se imperii patris oblitum reputat, turbatur animo. Sic eum per noctem paenituit, et dolenti dies illuxit.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
‘Deseruere me vires,’ inquit; ‘errat animus amore; Deus me miserum adiuvet!’ Quae cum dixisset, advenit puella plus viginti ancillis stipata pulcherrimis, inter quas ipsa velut luna plena inter stellas splendebat. Vestem purpuream gerebat; zona diversis gemmis ornata medium corpus ita premebat ut nates tamquam colliculus eminerent crystallinus virgam sustinens argenteam; mammas autem duo mala granata crederes. Haec Sircanus ut vidit, gaudio paene furens, exercitus vezirique oblitus, caput puellae intuitur, quod margaritis gemmisque distinctum videt. Ancillae autem ad dextram laevamque fimbrias vestis eius longas, dum incedit superba, tenebant. Tum prosilit e sede Sircanus prae tantae maiestate pulchritudinis et ‘O zonam crudelem!’ exclamat. ‘Haec,’ inquit, ‘cui tam graves nates, mammae tam tenerae, affectus suos celat, ego meos celare nequeo.’ Illa interim eum diu diligenterque intuita, postquam ad eum accessit, ‘Te hospite,’ inquit, ‘gaudet hic locus, Sircane. Qualis tibi, vir fortissime, nox, postquam nos a te discessimus, fuit? Vitium est vero dedecusque in principibus mendacium, praesertim maximis; tu autem Sircanus filius Omari Annumani es. Noli igitur temet dignitatemque tuam negare. Rem tuam me ne celaveris, neve quicquam mihi posthac nisi verum dixeris. Mendacium enim odia inimicitiasque parit. Te telo fati transfixum manus dare oportet.'
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Haec Sircanus cum audisset, infitiari non potuit verumque elocutus est. ‘Ego sum,’ inquit, ‘Sircanus Omari Annumani filius, quem fortuna premens in hunc locum perduxit. Itaque quodcumque vis iam fac.’ Ad haec illa capite diu demisso, tandem eum rursus intuens, ‘Bono animo es,’ inquit; ‘hospes enim meus es, ego tuque inter nos obligati amicique sumus, cura mihi tui praesidiumque incumbit. Quare esto securus. Quod si velint incolae huius terrae tibi nocere, non ante, per Christum, ad te perveniant quam ego pro te animam efflarim; es enim in Christi meoque positus praesidio.’ Haec cum dixisset, ad latus Sircani adsedit et cum eo lusit, donec ille pulso timore scivit eam, si voluisset ipsum occidere, priore nocte occisuram fuisse. Tum puella ancillam Graece allocuta est, et ancilla, postquam paulisper afuit, cum apparatu mensae, potu ciboque rediit. Sircanus vero suspicatus aliquid cibo admixtum, eo se abstinet. Puella intellecto quid intima ille mente volveret, ad eum conversa ‘Non est,’ inquit, ‘per Christum, ita, neque huic cibo quicquam eius quod putas inest. Quod si mihi in animo fuisset te occidere, iam id fecissem.’ Haec cum dixisset, ipsa e singulis cibis aliquid edit. Tum edit Sircanus puella gaudente ac simul edente.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Postquam saturi manus laverunt, iussit puella vasa aurea, argentea, crystallina cum vinis genere variis pretiosisque afferri. Cum omnia quae poposcerat allata essent, poculum implevit et aliquid ex eo prior, sicut de cibo fecerat, bibit; deinde rursus impletum Sircano tradidit. Cui bibenti ‘Vide,’ inquit, ‘Muslime, quam iucundum agas tempus.’ Et cum eo bibit dum ille sapere desiit.

Hic adventans aurora Seherazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.

Nocte sexagesima quinta, Sic, inquit, beate rex, accepi: Cum Sircanus puella simul bibente potumque identidem praebente propter vinum amoremque sapere desisset, illa ‘O Margana,’(1) inquit, ‘affer nobis aliquid instrumentorum quibus canamus.’ Ancilla cito obsecuta citharas Damascenam, Persicam, Aegyptiacam, tibiamque Tartaricam affert. Puella sumpta cithara Damascena, chordis contensis, suavi voce canere coepit. Vox eius lenior aura, liquore Tasnimi(2) dulcior erat. Deinde singulae invicem ancillae Graece cecinerunt laetante Sircano, rursusque domina cecinit; quae cum finivisset, ‘Numquid verba mea,’ inquit, ‘Muslime, intellexisti?’ Ille ‘Non,’ inquit; ‘sed venustate tantum tuorum digitorum sum delectatus.’ Puella ridens ‘Quid facias,’ inquit, ‘si canam Arabice?’ Sircanus ‘Amittam mentem.’



(1) Nomen significat margaritam vel corallium, et quidem a vocabulo Graeco per Persicam et Syriacam linguam ductum est quod est μαργαρίτης, unde etiam Latine dicitur margarita. Quapropter forsitan conveniat illam ancillam Latine Margaritam vocari. Vlterius considerabo quid faciam.

(2) Tasnimum Muslimi vocant unum e Paradisi fluminibus, quod melle fluat.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum illa citharam resumptam alio modo percutiens versus Arabicos cecinit. Carmine completo ubi Sircanum aspexit, animo lictum vidit. Qui postquam paulisper inter puellas iacuit, sensu recepto, cantum recordatus laetatus est. Exinde ipse et puella ad potandum conversi luserunt ac iocati sunt dum dies cum vespera abiit et nox alas explicuit. Tum puella in cubiculum discessit; quod cum Sircano quo isset petenti famuli dixissent, ‘Deus eam,’ inquit, ‘custodiat et servet.’ Mane autem ancilla advenit dicitque Sircano dominam eum ad se vocare. Sequitur ille, cumque loco dominae appropinquaret, ancillae eum cum tympanis cantuque prosequuntur usque ad ostium magnum eburneum et margaritis gemmisque distinctum, per quod in conclave magnum introierunt, cuius in parte opposita porticus erat magna sericis constrata; in circuitu autem fenestrae apertae arbores et rivos prospiciebant. Erant porro in conclavi simulacra cava, quae aer penetrans instrumenta quaedam intus posita movebat, ut simulacra loqui viderentur. Puella vero inibi sedens ut Sircanum conspexit, adsurrexit et prehensa eius manu eum iuxta se ut sederet fecit et qualem noctem egisset interrogavit. Ille ei bene precatus est; deinde sederunt colloquentes. Puella ‘Ecquid nosti,’ inquit, ‘quod ad amantes amorique servientes pertineat?’ Sircanus ‘Etiam; poemata quaedam,’ inquit, ‘novi.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Puella ‘Fac audiam.’ Et cum ille quosdam versus recitasset, ‘Ille poeta,’ inquit puella, ‘eximius eloquentissime Azzam dominam suam laudat.’ Hic ipsa quosdam eiusdem poetae versus, quos praeclaros ducebat, recitat. Deinde ‘Fertur Azza,’ inquit, ‘summa pulchritudine fuisse. O fili regis, si quid ex Gamili versibus ad dominam nosti, nobis recita.’ Sircanus ‘Eos omnes,’ inquit, ‘novi.’ Cumque aliquid recitasset in quo poeta querebatur amicam nihil aliud quam mortem ipsius cupere, puella recitatione laudata ‘Quid autem,’ inquit, ‘volebat illa facere poetae, ut is talia diceret?’ Sircanus ‘Id quod tu mihi facere vis; verum tu ne eo quidem eris contenta.’ Ad haec illa risit. Exinde potaverunt usque ad noctem. Tum puella cubiculum petiit atque dormivit. Dormivit et Sircanus suo loco. Mane ubi experrectus est, ancillae ad eum iterum cum tympanis et aliis organis venerunt et eum ex illo conclavi in aliud amplioris magnificentiae duxerunt, in quo simulacra et imagines bestiarum erant quas frustra verbis describere temptares. Sircanus locum admiratur. Quem puella ubi vidit, surrexit et manum eius prehendit eumque iuxta se collocavit. ‘Filius Omari Annumani regis es,’ inquit; ‘callesne igitur ludum scacorum?’ Ille ‘Calleo,’ inquit; ‘sed noli qualis illa esse poetae amata quacum ille scacis ludens nequaquam delectatus est et se eius aspectibus periturum putavit si eam quos motus factura esset coniecturus intueretur.’ Cum haec ille dixisset, allatis scacis ludere coeperunt. Sed Sircanus, cum quotiens motus puellae spectare volebat, vultum eius aspiceret, equum loco elephanti, elephantum loco equi ponebat.* Puella ridens ‘Si sic ludis,’ inquit, ‘nihil scis.’ Ille ‘Hoc primum certamen est,’ inquit, ‘et pro nihilo habendum.’ Cum igitur puella vicisset, Sircanus scacos rursus disponit et cum ea ludit. Vicit illa iterum, tertium, quartum, quintum.



*Elephantus est qui apud nos episcopus vocatur; equus scilicet qui eques.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
‘Omnia victus es,’ inquit. Cui ille ‘A tali femina victum esse iuvat.’ Tum illa cibum afferri iussit et, postquam ederunt at manus laverunt, vinum poposcit; cumque bibissent, sumptam alterius quam prius generis citharam perite pulsans cecinit. Postquam advesperavit (fuerat autem ille dies priore melior), puella cubiculum, Sircanus suum lectum petit. Mane rursus, ut iam solebat fieri, ancillae cum tympanis organisque veniunt et Sircanum ad dominam ducunt, quae ut eum vidit adsurgit et prehensa manu eius iuxta se collocavit rogavitque qualem noctem egisset; ille autem ei vitam longam precatus est. Deinde puella citharam sumpsit. At cum caneret, ecce strepitus auditus est; ad quem conversi viros et iuvenes strictis coruscantibusque gladiis accedentes viderunt, qui sic lingua Graeca locuti: ‘Nobis in manus, Sircane, venisti; necis certus esto.’ Tum Sircanus se a puella venusta deceptum putavit, detentum dum milites ipsius venirent, ii ipsi quorum illa sibi timorem incussisset. Verum tamen se ipsum in se peccasse, a se ipso perniciei obiectum esse. Sed ad puellam conversus ut vituperaret, vultum eius expaluisse vidit. Quae in pedes exsiliens ‘Quinam estis vos?’ inquit. Dux militum ‘O generosa regina, orborum mater,’ inquit, ‘numquid scis quis iste sit?’ Illa ‘Eum non novi; quis igitur est?’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
‘Iste est terrarum vastator, magister equitum,(1) Sircanus Omari Annumani regis filius, qui castella expugnat et omnia loca munita occupat, de quo nuntium ad Hardubum regem patrem tuum anus’ (hic eam anum nominavit quacum puella luctata erat) ‘rettulit. Tu autem multum exercitui Romano profuisti, quod tuo beneficio leonem istum perniciosum apprehendimus.’ Haec ille cum dixisset, puella ‘Quid tibi nomen est?’ inquit. Ille ‘Ego sum Masara filius servi tui Musurae filii Casardae,(2) militum principis.’ Puella ‘Quomodo sine permissu meo huc intrasti?’ Dux ‘Vbi, domina, ad ostium adveni, nullus me ostiarius arcuit; immo cuncti nobis ostiarii, ut solet, praeierunt. Quod si quis alius quam nos advenit, eum exspectantem ad ostium relinquunt dum veniam ei introeundi impetrent. Verum non est hoc longi sermonis tempus, cum rex exspectet dum istum principem, columen Islamici exercitus, adducamus, ut eum interficiat et exercitum eius sic eo unde venit repellat ut nos non sit necesse proelio fatigari.’


(1) Liceretne haec سيد الفرسان sic transferri aliquantum dubitavi, cum apud Romanos equitum magistratus certum quoddam munus fuerit, nec sciam num quid hic prorsus simile significetur. Potest etiam vocabulum سيد in dominum verti.

(2) Haec omnia nova nomina—Hardubi, Masarae, Musarae, Casardae—si a Graecis ducta sunt, quae illa Graeca sint nescio. Porro in quodam libro illum ducem militum inveni Ferdinandum se vocantem, quod nomen Germanicum multo magis quam Graecum sonat. Sed cum fieri potest ut Germanus Graecis serviat, tum illud Arabicum vocabulum الروم (ar-rúm) ambiguum est. Nempe a Romanis ductum est. Plerumque Byzantios significat, quos Romanos appellari licet, cum imperium Byzantium sit Romanum Orientale. Itaque adhuc vocabulum الروم in Romanos verti. Sed interdum fit ut idem vocabulum etiam ad Francos vel ad quospiam regionibus Christianis oriundos referatur. Mentio fit etiam in hac fabula de lingua الرومية, id est lingua qua loquuntur الروم. Mihi non visum est convenire ut eam linguam Romanam dicerem; cum autem verisimillimum sit fabulam in terra Byzantica agi, linguam Graecam dixi. Praeterea hoc verbum in fabula legitur. Fas tamen est addubitare. Temporum quidem rationi non quadret, si de "cruciatis" qui dicuntur agatur; sed his in fabulis, ut iam vidimus, non semper sibi constat temporum ratio.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Puella ‘Haud bella dicis,’ inquit. ‘Mentita est anus; inania locuta est de rebus quas ipsa non novit. Hic, per Christum,* non est Sircanus neque captivus, sed homo qui ad nos venit et a nobis hospitium petivit atque impetravit. Quod si tu nobis eum Sircanum ipsum esse sic probaveris ut nihil id amplius dubitemus, tamen humanitati meae non conveniat eum vobis tradere qui in meam curam praesidiumque venerit. Nolite igitur me in hospite laedere et ignominia me afficere; sed tu redi ad regem patrem meum et terram ante eum osculatus renuntia rem aliter esse quam anus dixerit.’ Contra Masara ‘O Abriza regina,’ inquit, ‘non possum ad regem sine hoste eius redire.’ Tum illa irata ‘Vae tibi, talia te verba non decent. Responsum fer, nec id tibi crimini dabitur.’ At Masara ‘Non nisi cum isto redibo.’ Puella colore mutato ‘Noli sic garrire atque delirare. Neque enim hic vir ad nos venisset nisi centum a se viros vinci posse confideret; nec esse se Sircanum, si esset, negaret. Non expedit vobis cum eo manus conserere; nam si conserueritis, ille se a vobis non ante avertet quam omnes qui hic adsunt occiderit. En ipse apud me est, et eum ad vos, cum gladio suo scilicet et scuto, adducam.’ Dux militum ‘Si a tua ira,’ inquit, ‘tutus esse possum, ab ira patris tui non possum. Signum dabo militibus ut istum comprehendant ac deiectum ad regem ducant.’ Puella ‘Non erit ita; dedecus sit enim, cum hic unus, vos centum milites sitis. Quod si pugnare cum eo vultis, singuli aggredimini, ut regi pateat quis vestrum sit fortissimus.’

Hic adventans aurora Seherazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.



*Per Christum iurans mentitur. Per Deum autem iurantem neminem adhuc in his fabulis memini mentitum. Forsitan id nihil significet. Tantum notavi.
 
Top