Deinde nutrices iis et ministros dedit variaque cibaria, quae non valet lingua enumerare, tribuit. Populus Damasci rem audivit; et duces, veziri primoresque civitatis venerunt gratulatum regi, qui gratias agens multis eos honoribus affecit atque omnibus qui aderant, sive nobilibus sive vulgaribus, liberalem se praebuit. Quattuor autem post annis—quorum nullus dies fuit quin de salute Safiae puerorumque quaereret—multa ornamenta gemmasque et pecuniam ad illam ferri iussit praecepitque ut pueri bene erudirentur. Dum haec omnia fiunt, Sircanus regis filius patrem filio auctum ignorabat. Nuzhatalzamanam tantum natam sciebat. Circa proelia et fortia facta occupatus Davalmacanum natum aliquot annos celatus est.
Quodam autem die cubicularii ad regem venerunt et terram ante eum osculati nuntiaverunt legatos ad se ab rege Romanorum, domino Constantinopolis magnae, venisse, qui aditum ad eum peterent; quem si permitteret, intromissuros se eos; sin vetaret, imperio non adversaturos. Imperavit rex ut intromitterentur, ingressosque benigne salutavit et causam adventus quaesiit. Illi terram ante eum osculati sic responderunt: ‘Scito, O rex potens ac venerande, nos a Fredone* rege, domino terrarum Graecarum et exercituum Christianorum, qui imperium urbis Constantinopolitanae tenet, esse missos ut tibi indicaremus ipsum hodie bellum asperum cum tyranno obstinato, domino Caesareae, gerere. Cuius rei causa haec est. Quidam Arabum rex cum in victoria thesaurum antiquum, tempore Alexandri collectum, invenisset, ex eo divitias innumerabiles asportavit, in quibus tres gemmas in modum ovorum struthocameli rotundas, candidas, puras, pretiosissimas, quibus pares nullae extant. Iis verba magica litteris Graecis inscripta sunt, habentque multos usus atque virtutes, e quibus una est ut, cui infanti talis gemma e collo pendatur, is infans, quamdiu gemma e collo pendeat, nihil nec doloris nec febris nec morbi patiatur. Has igitur captas cum quales essent cognovisset, dono ad Fredonem regem cum aliis muneribus misit in duabus navibus, quarum altera munera, altera viri veherentur qui munera defenderent; quamquam confidebat neminem sibi, quippe Arabum regi, iniuriam inferre ausurum, praesertim cum ea pars maris per quam naves iter facturae erant ad imperium Constantinopolitanum pertineret et naves ad ipsum regem Constantinopolitanum tenderent nec quisquam illius maris litora incoleret quin illi regi subiectus esset. At naves profectas et iam terrae nostrae appropinquantes adorti praedones, inter quos quidam milites domini Caesareae erant, omnia quae navibus inerant, pecuniam et thesauros et tres illas gemmas, ceperunt, viros autem occiderunt. Id rex noster cum rescivisset, exercitum ad eos misit, sed hic ab iis fusus est. Exercitum misit validiorem: hunc quoque fuderunt. Tum iratus rex noster iuravit se ipsum ad illos cum toto exercitu iturum nec ante rediturum quam Caesaream vastaret et omnem terram omniaque oppida quae in regis eius dicione essent solo aequaret. Abs te autem, rex potens, Omare Annumane, petitur ut exercitu nos adiuves, quo tibi gloria accrescat. Rex noster aliqua tibi nobiscum munera misit, quae obsecrat ut accipias ac sibi succurras.’ Haec locuti legati terram ante Omarum Annumanum regem osculati sunt.
Hic adventans aurora Seherazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
*Quis ille imperator sit quidve Latine vocari soleat, si modo ullus est, nescio. Inveni regem quendam Persarum mythicum eodem nomine:
Fereydun - Wikipedia