If anyone fancies some 1001 Nights in Latin...

Clemens

Aedilis

  • Aedilis

Location:
Maine, United States.
This looks like some sort of ethical dative but it threw me off. Something like "they feared for Nuraddinus that his father may kill him" (in possibly bad English)?
This would be a hard sentence to render into natural English without serious paraphrasing. Maybe something like, "They feared for Nour Al-Din, lest his father kill him."
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Vezirus vigilat; redeuntem filium intercipit et occidere vult. Accurrens mater ‘Quid huic,’ inquit, ‘facere vis?’ Vezirus ‘Interficere eum,’ inquit, ‘volo.’ Ad haec filius obortis lacrimis ‘Num nihili me,’ inquit, ‘facis?’ Vezirus ‘Tu, fili, vitam meam et rem nihili fecisti.’ Puer ‘Dicitur, pater, is qui in summo sit positus ignoscere debere peccanti qui in imo iaceat.’ Tum vezirus miseritus a pectore filii surrexit. Surrexit et filius manumque patris osculatus est. Hic autem ‘Si iustum te,’ inquit, ‘fili, Anisae Algalisae fore scirem, darem eam tibi.’ Filius ‘Curnam ei iniustus sim, O pater?’ Vezirus ‘Veto ne eam laedas neve vendas.’ Filius ‘Iuro, pater, ista me non facturum.’ Tum permissu patris ancillam adiit et annum cum ea mansit, et Deus altus effecit ut res regem lateret. Resciit quidem Muinus filius Savae sed, quoniam collega tanto honore apud regem erat, regi indicare non est ausus. Anno autem exacto Fadlus filius Chacani cum in balneum isset et adhuc sudans exisset, aere percussus in lectum se contulit nec surgere valuit; insomnia tamen laborabat; cumque diu aegrotaret, Nuraddino filio ad se vocato ‘Victus,’ inquit, ‘fili, unicuique distribuitur et fatum decernitur, et omni animae bibendum est poculum mortis. Tam magnus quam despectus moritur, neque rex ullus est neque propheta qui vivat in aeternum. Tibi res meas, fili, relinquo. Tu modo time Deum; antequam quid facias, eventum considera; ancillam Anisam Algalisam diligenter cura.’ Nuraddinus ‘Quis tui similis est, pater, qui benefactis tuis et sacerdotum pro te precibus cluas?’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum ille ‘Precor Deus altus me,’ inquit, ‘fili, recipiat. Testor non esse deum praeter Deum, et testor Muhammadum esse apostolum Dei.’ Sic locutus semel inspiravit et inter beatos scriptus est. Completae sunt aedes ululatibus; fama ad regem pervenit; audivit populus urbis obitum Fadli filii Chacani; pueri in ludo eum complorant; Nuraddinus filius funus parat. Obsequiis duces et veziri et primores civitatis et urbis populus interfuerunt, in quibus fuit etiam Muinus filius Savae vezirus. Postea cum Nuraddinus valde diuque patrem lugeret, ipso in domo patris sedente pulsatum est ostium. Aperuit invenitque unum ex patris amicis, qui manum Nuraddini osculatus ‘Qui talem,’ inquit, ‘qualis tu es, domine, reliquit, non est is mortuus. Ceterum hanc sortem habuit etiam dominus ille primorum et novissimorum, cui Deus benedicat et pacem conferat. Quapropter resume animum, domine, et mitte maerorem.’ Exinde Nuraddinus convocatis decem amicis, qui filii mercatorum erant, et ancilla sua comissari coepit et epulas crebras dare multaque largiri. Quod cum aliquamdiu faceret, venit ad eum procurator et ‘Nonne audisti,’ inquit, ‘domine Nuraddine, aliquos sic dicere: Pecuniam qui consumit nec computat, pauper fit? Optime igitur ille, qui ait: Nummos meos conservo defendoque; scio enim eum mihi gladium, id scutum esse. Eosne inimicis offeram, ut ex felice fiam infelix, alius cibo potuque gaudeat nec mihi largiatur assem? Minime vero. Ego nummos ab improbis custodiam. Praestat hoc quam ut a despecto drachmam petam pro quinque postridie reddendis et averso illo ego deiecto animo relinquar. Quam viles enim habentur qui pecunia carent, licet eorum virtutes luceant sicut sol! Crebris sumptibus, domine, et magna liberalitate perit res.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Haec ille cum dixisset, Nuraddinus ‘Ex omnibus istis,’ inquit, ‘quae dixisti, verbum non attendam. Optime enim a quodam dictum est: Si quando pecuniam habebo neque largiar, precor ne extendatur manus mea neve pes me sustineat. Quis enim avarus avaritia gloriam sibi peperit, vel quis liberalis liberalitate interiit? Vere haec ille cum dixerit, scito, procurator, nolle me, si apud te satis ad ientaculum mihi parandum maneat, curam mihi de cena inicias.’ Cum haec dixisset Nuraddinus, discessit procurator. Institit Nuraddinus moribus generosis. Quotiens aliquis ei conviva dixerat ‘Hoc bellum est’, id ei dono dabat; quotiens ‘Illa domus bella est’, donabat; et cotidie convivium mane, vespere convivium dabat. Quae postquam per annum integrum fecit, quodam die subito, dum ipse sedet, ancilla Anisa Algalisa versus quosdam recitavit quorum hic fere sensus est: ‘Bene de diebus existimasti, dum boni fuerunt, nec mala quae fert fatum metuisti. Tranquillae tibi noctes cum essent, iis deceptus es; nam noctibus serenis turbida fiunt.’ Vtque finivit, pulsatum est ostium. Surrexit Nuraddinus, cumque ostium peteret, unus e convivis clam secutus est. Nuraddinus ostio aperto procuratorem vidit. Quid rei sit interrogat. Ille ‘Id quod tibi timebamus,’ inquit, ‘domine, accidit.’ Nuraddinus ‘Quid?’ Procurator ‘Non restat tibi sub manu mea drachma, immo ne minus quidem drachma. En tabulae.’
 
Last edited:

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
Vere haec ille cum dixerit, scito, procurator, nolle me, si apud te satis ad ientaculum mihi parandum maneat, curam mihi de cena inicias.
Several things I don't understand here. First, cum clauses are still a bit of a pain for me especially when there's verbal morphological ambiguity. Furthermore, I'm not sure how that clause relates to the rest of the sentence: what is the point of bringing him (who I assume is the aforementioned quidam) up again, as opposed to what he said (e.g. "in the spirit of those words")?

And then other things confuse me, like "curam inicias", but let me get to the point: "When he will have said those things, know, overseer (something like an accountant?), that I do not want you to care of dinner for me if there is enough left to you to prepare breakfast for me"? Does he mean "don't plan for the future; let's have a good time now", or am I missing a more concrete point he's making?
Tranquillae tibi noctes cum essent, iis deceptus est
I'm not sure I understand this: should that be "es", or am I missing an obvious subject? One could be "fatum", but I'm not sure how "deceptus" should be interpreted in that case.
‘Non restat tibi sub manu mea drachma, immo ne minus quidem drachma. En tabulae.’
Is the second part of the first sentence only for emphasis, and how does it translate exactly? "Not even less than a drachma"?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
When he will have said those things
"Since he said these things truly"; i.e. since he was right in what he said.
that I do not want you to care of dinner for me
"I don't want you to throw/strike care/worry of dinner into me"; i.e. I don't want you to make me worry about dinner.
Does he mean "don't plan for the future; let's have a good time now"
That's the idea.
I'm not sure I understand this: should that be "es"
Of course. Typo.
One could be "fatum", but I'm not sure how "deceptus" should be interpreted in that case.
It wouldn't agree anyway. EDIT: Maybe you thought deceptus would be a noun then, or a typo for deceptum (if I can make a typo in one place, I can in another).
Is the second part of the first sentence only for emphasis, and how does it translate exactly? "Not even less than a drachma"?
Yes.
 
Last edited:

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
Maybe you thought
Bold of you to assume I indulge in the practice of "thinking".

I was just desperate to find another subject "est" could go with.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nuraddinus cum haec audisset, capite demisso ‘Nulla,’ inquit, ‘potentia, nullae vires sunt nisi a Deo.’ Ille autem qui clam secutus erat, reversus ad comites ‘Videte,’ inquit, ‘quid faciatis; nam Nuraddinus decoxit.’ Et Nuraddinus ubi rediit, in vultibus eorum dolorem vidit. Tum unus e convivis surrexit et intuens Nuraddinum ‘Velim,’ inquit, ‘domine, mihi veniam des abscedendi.’ Nuraddinus ‘Cur hodie abscedere vis?’ Ille ‘Vxor mea parturit nec ab ea abesse possum. Ad eam ire volo eamque videre.’ Huic cum venia data esset, surrexit alius et ‘Velim hodie,’ inquit, ‘domine Nuraddine, apud fratrem esse, quia is filium circumcidit.’ Deinceps singuli venia petita discesserunt. Nuraddinus cum solus remaneret, vocatae ancillae ‘Viden,’ inquit, ‘O Anisa Algalisa, quid mihi acciderit?’ Cumque verba procuratoris rettulisset, illa ‘Aliquot abhinc,’ inquit, ‘noctibus, domine, tecum de hac re loqui volebam, sed cum te epigramma in hanc sententiam dicentem audissem: Si tibi larga est fortuna, esto tu largus in homines passim, antequam illa fugiat; nam neque ulla eam liberalitas venientem repellet, neque ulla avaritia abeuntem retinebit; cum haec te, inquam, dicentem audissem, reticui.’ Tum Nuraddinus ‘Scis,’ inquit, ‘Anisa Algalisa, pecuniam me non nisi in amicos impendisse, quos me deserturos non credo.’ Ad haec Anisa Algalisa ‘Nihil tibi,’ inquit, ‘per Deum, isti proderunt.’ At ille ‘Iam nunc ibo ostia eorum pulsatum; fortasse aliquid impetrabo quo mercaturam agere incipiam; oblectationes vero lususque relinquam.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Haec locutus e vestigio abiit. Cumque in eam plateam pervenisset in qua decem eius sodales habitabant—cuncti enim in una platea domus habebant—et ad primum ostium accessisset ac pulsasset, cuidam ancillae egressae et quis esset interroganti ‘Dic,’ inquit, ‘domino tuo Nuraddinum ad ostium stare; servum eius ei manus osculari et favorem eius exspectare.’ Ancilla domum ingressa ubi haec domino rettulit, is clamans ‘Redi,’ inquit, ‘et me abesse nuntia.’ Illa igitur reversa ‘Dominus meus,’ inquit, ‘ domine, abest.’ Discedit Nuraddinus ratus, si ille homo nequam esset et qui se abesse mentiretur, at certe alium non ita futurum. Ad secundum igitur ostium accessit et eadem quae prius dixit. Alter se abesse fingit. Nuraddinus ‘Necesse est,’ inquit, ‘singulos experiar; fortasse unus loco ceterorum erit.’ Decem deinceps ambivit, neque ullum invenit qui vel ostium aperiret vel se ostenderet vel panem dari iuberet. Nuraddinus ‘Homo,’ inquit, ‘dum rebus utitur secundis, est qualis arbor, quam dum fructus manet circumstat populus; ubi vero omnia quae ferebat poma deciderunt, digrediuntur omnes aliam quaesitum arborem. Pereat omnis huius aevi progenies, cuius nec decimam partem honestam inveni.’ Dein cum ad ancillam suam aucto dolore revertisset, illa ‘Nonne tibi,’ inquit, ‘domine, dixeram nihil istos tibi profuturos?’ Nuraddinus ‘Eorum nullus,’ inquit, ‘per Deum, fuit qui vultum mihi suum ostenderet.’ Exinde suadente ancilla supellectilem paulatim vendidit, et postquam nihil in aedibus remanebat, aspiciens Anisam Algalisam ‘Quid iam,’ inquit, ‘faciamus?’ Illa ‘Censeo,’ inquit, ‘ut statim in forum descendas meque vendas. Scis enim decem me milibus denarium emptam; fortasse Deus efficiet ut illius pretii partem aliquam obtineas. De cetero si Deus decreverit ut rursus conveniamus, conveniemus.’ Nuraddinus ‘Mihi vero haud facile est a te, Anisa Algalisa, vel horam abesse.’ Anisa Algalisa ‘Neque mihi a te, sed sunt quaedam necessitatis imperia.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum ambo maestissimi abeunt. Nuraddinus Anisam Algalisam cocioni tradens ‘Scito,’ inquit, ‘quanti sit quod venditas.’ Ille ‘Elementa,’ inquit, ‘meae artis non sum oblitus. Nonne ista est Anisa Algalisa, quam pater tuus a me decem milibus denarium emit?’ Nuraddinus eam esse respondit. Abit cocio ad mercatores, quos cum nondum omnes convenisse vidisset, exspectavit. Cum autem cuncti adessent et forum ancillis omne genus, Turcensibus et Romanis et Circassiensibus et Georgianis et Aethiopis repletum esset, cocio ‘O mercatores,’ inquit, ‘O divites, non omne rotundum iuglans est, non omne oblongum ariena, non omne rubrum caro, non omne album adeps, non omne rufum vinum, non omne fuscum palmula. O mercatores, hanc margaritam unicam, inaestimabilem quanto licemini?’ Cum unus quattuor milibus et quingentis denariis respondisset, ecce Muinus filius Savae vezirus, qui forte in foro erat, Nuraddinum conspicatus miratusque quid ille ibi ageret cum nihil ei reliquum esset quo ancillas emeret, mox vidit cocionem audivitque dum ancillam mercatoribus circumstantibus venditat. Tum ratus, id quod erat, decoxisse Nuraddinum et ancillam adduxisse ut venderet, ‘O quantum,’ inquit, ‘si verum est, animo meo solacium!’ Et appellavit venditantem, qui accessit et terram ante eum osculatus est. Vezirus ‘Istam,’ inquit, ‘quam venditas ancillam volo.’
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Cocio, cum negare non liceret, illam obtulit. Quam vezirus ubi aspexit magnumque in figurae gracilitate et verborum subtilitate leporem contemplavit, placuit. Interrogavit ad quantum pretium perventum esset. Cum quattuor milia et quingentos denarios responsum esset, se id pretium soluturum ait. Mercatores autem, qui veziri nequitiam novissent, ultra liceri non ausi, recesserunt. Tum Muinus filius Savae cocioni ‘Quid stas?’ inquit. ‘I et domino quattuor milia renuntia; tu quingentos habebis.’ Cocio ad Nuraddinum reversus ‘Nihili,’ inquit, ‘ancilla veniit.’ Nuraddinus ‘Quonam istud modo?’ Cocio ‘Cum licitatio a quattuor milibus et quingentis coepisset, venit ille homo nequam, Muinus filius Savae, cui cum ancilla placuisset, imperavit ut quattuor tibi milia renuntiarem; quingentos mihi redituros. Ego vero illum scire puto tuam istam ancillam esse et, si statim tibi pretium solverit, id gratia Dei fore. Verum scio illum, quae eius nequitia est, pretium perscripturum, deinde procuratoribus imperaturum ne quid tibi solvant sed, quotiens postulaveris, cras se daturos dicant. Sic te, magnanimum virum, in dies different promissionibus. Vbi vero eos taesum postulationum erit, rogabunt ut sibi des chartam. Acceptam discerpent. Pretium tibi ancillae peribit.’ Ad haec Nuraddinus cocionem aspiciens ‘Quid,’ inquit, ‘faciendum est?’ Ille ‘Consilium tibi dabo, quod si acceperis, optime res cedet. Nunc ad me veni, dum in medio foro sto, et ancillam prehendens de manibus meis, colapho ei incusso ita dic: Vae tibi! Fidem praestiti; ut iuraveram tibi, sic te in forum venditandam duxi. Hoc si feceris, fortasse et ille et ceteri decipientur credentque nullam aliam ob causam illam huc a te ductam quam ut fidem praestares.’ Tum Nuraddinus ‘Bene suades,’ inquit. Cocio eo relicto in medium forum prodiit et manu ancillae prehensa Muino filio Savae veziro dominum ancillae venire indicavit. Venit Nuraddinus ad cocionem; ancillam ei de manu extrahit et colapho ancillae incusso ‘Vae tibi!’ inquit. ‘In forum te duxi ut fidem praestarem. Domum te confer et posthac noli iussa detrectare. Neque enim mihi pretio tuo opus est, quamvis id pretium supellex domus meae, si eam etiam atque etiam venderem, non aequaret.’ Ad hoc Muinus filius Savae ‘Vae tibi!’ inquit. ‘Num quid apud te remanet quod veneat ematurve?’ Et vim illaturus erat. Sed prohibuere mercatores, qui omnes Nuraddinum diligebant. Et is mercatoribus ‘Ecce ego vos penes sum; istius autem nostis nequitiam.’ Vezirus autem ‘Nisi vos prohiberetis, ego istum, per Deum, occiderem.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Tum omnes inter se cum se aspexissent et quasi oculis sibi consensum significassent, ‘Nemo nostrum,’ inquiunt, ‘Nuraddine, inter te atque istum interveniet.’ Quod cum dixissent, Nuraddinus, fortis homo, ad vezirum accedit eumque equo detractum et in terram proiectum pugnis pulsare coepit. Pugno dentibus impacto barba sanguine inficitur. Erant autem cum veziro decem servi; qui ut dominum a Nuraddino sic tractari viderunt, manus gladiorum capulis adhibent. At in Nuraddinum invasuris eumque concisuris ait turba ‘Iste vezirus est, hic veziri filius; fortasse mox inter eos conveniet, vos autem utrique odio eritis si intercesseritis; vel dominum casu percutietis et omnes pessime moriemini. Prudentius itaque non intervenietis.’ Tandem Nuraddinus cum vezirum pulsare desisset, assumpta ancilla domum abiit. Vezirus autem surrexit. Vestis eius, quae alba fuerat, iam tribus erat coloribus, luti et sanguinis et cineris. Qui ubi se talem vidit, regiam petiit et ante eam consistens magna voce ‘O maxime regum,’ inquit, ‘iniuria mihi illata est!’ Adductus est ad regem; qui eum intuitus cum Muinum filium Savae, vezirum suum, agnovisset, interrogavit quis illa ei fecisset. Tum ille flens sic queritur: ‘Num ego te vivo iniuriam accipiam? Num vorabunt me canes, cum sis leo? Num omnes ex aqua tua bibent, ego autem sitiam, cum sis imber? Talia, domine, quisquis te diligit, quisquis tibi servit, adversa patitur.’ Rex ‘Quis autem,’ inquit, ‘ista tibi fecit?’ Vezirus ‘Hodie,’ inquit, ‘cum in forum ancillarum venissem ut coquam emerem, conspexi ancillam qualem nullam antea videram. Ait cocio eam Nuraddini filii Fadli esse. Fadlo te, domine rex, olim decem milia denarium tradidisse quibus ancillam tibi formosam emeret. Hanc iis emptam; quae cum placuisset, filio suo a Fadlo datam esse. Mortuo autem patre filium luxuriose vixisse, donec omnibus rebus venditis decoxerit. Tum vero, cum nihil ei reliqui esset, ancillam in forum ut venderet adduxisse. Iam autem cum ancillam sibi traditam cocio venditaret et mercatoribus licentibus pretium ad quattuor milia denarium pervenisset, emere me velle dixi. At Nuraddinus ubi id audivit ‘Infauste senex,’ inquit, ‘vendam eam Iudaeo, vendam Christiano, sed non tibi.’
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ad haec ego ‘Non mihi,’ inquam, ‘emo, sed regi, domino nostro, cuius tot tantaque in nos extant beneficia.’ Id ille ubi audivit, iratus me senem equo detractum et in terram proiectum pulsavit dum talem, qualem nunc vides, reliquit. Haec omnia ideo tantum sum passus quod tibi ancillam emere, qua delectareris, volui.’ Vezirus cum haec dixisset, humi procubuit ac flere tremereque coepit. Rex cum eum sic affectum vidisset ac verba eius audisset, stante inter oculos vena irae, conversus ad quadraginta armatos qui astabant iussit eos ad aedes Nuraddini e vestigio ire easque spoliatas demoliri; ipsum autem Nuraddinum et ancillam vinctos ad se trahere. Illi iussa confecturi abeunt. Erat autem apud regem quidam cubicularius nomine Ilmaddinus Sangarus, qui olim Fadlo filio Chacani, patri Nuraddini, servierat. Is ubi mandatum regis audivit viditque domini filio necem ab inimicis parari, id aegre ferens Nuraddini domum equitavit. Cum pulsato ostio Nuraddinus prodisset et agnitum hominem salutare vellet, ille ‘Non est hoc,’ inquit, ‘domine, salutandi nec loquendi tempus. Fuge; relinque domum domino mortiferam; terram aliam invenies, animam non item.’ Nuraddinus 'Quid est?' inquit. Ille rursus ‘Fuge,’ inquit, ‘cum ancilla; nam Muinus filius Savae vobis insidiatur, cuius in manus si deveneritis, interficiemini. Iam rex ad vos quadraginta armatos misit. Suadeo ut celeriter abeatis antequam noceatur vobis.’ Dein porrectis Nuraddino quadraginta denariis ‘Hos,’ inquit, ‘accipe. Si plures mecum haberem, darem tibi. Sed non est morandi tempus.’ Tum Nuraddinus domum rursus ingressus it ad ancillam certioremque rei facit. Illa perturbatur. Ambo statim ex urbe exeunt et, Deo fugam velante, in litus perveniunt. Ibi navem reperiunt profecturam, magistro stante in ea media atque imperante, si quis adhuc vale dicere vel quippiam parare vellet, id actutum faceret; iam iam se abituros. Cum omnes nihil sibi ultra opus esse respondissent, navem solvi iussit. Tum Nuraddinus ‘Quo,’ inquit, ‘magister?’ Ille ‘In Domum Pacis,’ inquit, ‘Bagdatum.’

Hic adventans aurora Seherazadam interpellavit, eaque a sermone concesso desistens conticuit.
 
Last edited:

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
Back to an earlier passage:
Fidem praestiti
What does it mean exactly, both literally and in the context of the story?

And in the new passage:
animam non item
What does it mean? I wonder if it could be "you'll find another land, but not a new life/soul (if you stay here)", but it seems like too concise a way to say it. I've always found "anima" confusing and vague, which doesn't help.
 

Inak

Member

Fidem praestiti
What does it mean exactly, both literally and in the context of the story?
I understood fidem praestare as "to keep promise"; here the promise is unspecified and actually non-existent, as it's all a ruse to break the deal.

Correction: the promise is specified, actually - he "promised" to take her to the forum to sell her.
 
Last edited:

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
I understood fidem praestare as "to keep promise"; here the promise is unspecified and actually non-existent, as it's all a ruse to break the deal.

Correction: the promise is specified, actually - he "promised" to take her to the forum to sell her.
Ah makes sense, but then there must be something else I'm not interpreting correctly: he's faking being mad at her and wanting to take her back home as she was about to get sold, because he promised (to her, presumably?) that he would sell her? Is he pretending to take issue with the exact modality of the sale?
 

Inak

Member

Ah makes sense, but then there must be something else I'm not interpreting correctly: he's faking being mad at her and wanting to take her back home as she was about to get sold, because he promised (to her, presumably?) that he would sell her? Is he pretending to take issue with the exact modality of the sale?
Not sure if I got that right either. I guess the pretence was that he didn't really want to sell her, but she somehow achieved the deal, which is why he was mad at her. And, as she acted against his intentions, the deal would be void.
 

kizolk

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Bourgogne, France
Not sure if I got that right either. I guess the pretence was that he didn't really want to sell her, but she somehow achieved the deal, which is why he was mad at her. And, as she acted against his intentions, the deal would be void.
That could work, although it seems unlikely that a broker would conduct such business with a handmaid without her master's approval, unless it's part of his plan to say he got fooled by her into thinking she was acting on her master's orders.
 
Top