Falsī amīcī: fessus

 

Giovarco

New Member

Location:
Vienna
Iam lego librum "Lingua Latina colloquia persārum". In capitulō sextō sunt servī et ancillæ, quī lecticam dominæ portant. Verbum "fessus" legi et eum nōn quaesii. Italice valet enim verbum "fesso" "silly" aut "idiot". Videntur, dominō maledīcere. Extrēmō capitulō rectum erat ^_^

(Correctionis probatus sunt)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Iam lego librum qui "Lingua Latina, colloquia personarum" inscribitur. In capitulō sextō sunt servī et ancillæ, quī lecticam dominæ portant. Verbum quod est "fessus" (aut verbum fessi) legi neque (id) quaesii. Italice valet enim verbum "fesso" "silly" aut "idiot". Videntur, dominō [Dominumne portant an dominam? Superius enim "lecticam dominae" scripsisti.] maledīcere. Extrēmō capitulō rectum erat ^_^

(Correctiones gratae erunt/Gratum mihi feceritis si errata emendaveritis.)
Mihi istud verbum semper subridiculum est visum, quia lingua Francogallica "fesse" dicitur "clunis".
 
 

Giovarco

New Member

Location:
Vienna
Mihi istud verbum semper subridiculum est visum, quia lingua Francogallica "fesse" dicitur "clunis".
Clunis? Certē ridiculus :changeshape: Lingua Latina est aliquando ardua. Aliquot verba sunt cognātus, alia falsī amicī. Sane cum linguā Italicā multa sunt.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

iam conor magis discere linguam graecam hodiernam, et sunt nōnnūllae difficultātēs tālis generis. uerbī causā, uocābulum ἀδύνατος in antīquā linguā significat aliquem quī nōn potest aliquid aut aliquid quod nōn fierī potest, sed in nouā linguā uīdī in significātiōne corporis tenuitātis (αὐτός είναι αδύνατος = ille est macer).
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
In lingua Francogallica "débile" est "stultus", id est mente debilis. Enimvero haec mutatio haud ita multum abest ab illa quae de "fesso" in lingua Italica facta est.



Clunis? Certē ridiculum :changeshape: Lingua Latina est aliquando ardua. Aliquot verba sunt cognāta, alia falsī amicī. Sane cum linguā Italicā multa sunt.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Enimvero haec mutatio haud ita multum abest ab illa quae de "fesso" in lingua Italica facta est.
Erravi. Videtur enim illud Italicum "fesso" non ab Latino "fesso" sed a "fisso" ductum (quasi cui caput fissum sit).
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
iam conor magis discere linguam graecam hodiernam, et sunt nōnnūllae difficultātēs tālis generis. uerbī causā, uocābulum ἀδύνατος in antīquā linguā significat aliquem quī nōn potest aliquid aut aliquid quod nōn fierī potest, sed in nouā linguā uīdī in significātiōne corporis tenuitātis (αὐτός είναι αδύνατος = ille est macer).
linguam graecam hodiernam numquam didici, sed saepe legere conans irascor, quod simul ita simile linguae antiquae videtur ut censeam me intellegere debere, simul re vera ita dissimile est ut intellegere nequeam.
 
Top