• Donate to the National Bank of Ukraine's account for humanitarian assistance to refugees through our donation button!

Deum et Naturam

Iacobinus

Member

Location:
Lutetiæ Parisiorum
Salvete,

In Spinozæ libro De Ethica lego 'æternum namque illud et infinitum Entem quod Deum seu Naturam appellemus, eamdem qua existere necessitate agere' et memini Ovidium, in eius Metamorphosis scribere:
"Hanc deus & melior litem natura diremit ;
Nam cælo terras et terris abscidit undas
Et liquidum spisso secrevit ab ære cælum.
"
¿ Suntne deus & melior litem natura unus esse ?

I.
 

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
Spinoza vero Deum et Naturam idem esse putavit. Sed Ovidius? Nescio.

Puto autem hoc versus sic intellegatur: Deus et 《melior natura》 《hanc litem》 diremit.

Sed, quia 'diremit' verbum singulare est, fortasse Deus = melior natura (secundum Ovidium).

[2022-11-16 emendatum: Natura -> Naturam; intellegitur -> intellegatur.]
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Belgium
Spinoza vero Deum et Natura[m] idem esse putavit.
In mentem venit illud Senecae:

Vis illum fatum uocare? Non errabis; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam dicere? Recto dices; est enim cuius consilio huic mundo prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. Vis illum naturam uocare? Non peccabis; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus. Vis illum uocare mundum? Non falleris; ipse enim est hoc quod uides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua.
 
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Pulchre fecisti.
 

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
Pulchrē scrīpsit L. Annaeus Seneca.

Sed, sī Deus, ut crēdō, āctus pūrus est, ens perfectum, immōbile mōvēns, Nātūrā autem āctus impūrus, ens imperfectum et semper mōtum, ergo Deus vērē nōn est Nātūrā.
 

Iacobinus

Member

Location:
Lutetiæ Parisiorum
Nati verò imperfecti ; natura naturata (naturæ omnia esse, manifestationes & attributorum modi) infecta, certè... ¿ Sedne natura naturans (naturæ principia) perfecta est ? Quia naturalis seléctio est æternalis. Eædem physis leges. Idem universum semper adolescens, sed semper infinitum. ¿ Nonne quod æternale potest dici "perfectum" ?

Spinoza, in suâ Ethicâ (De Deo, propositio XXIX, scholium), scripsit naturam naturantam esse, “in se, & per se concipi, sive taliam substantiæ attributam, quæ æternam, & infinitam essentiam exprimant, hoc est, Deum, quatenus ut causam liberam consideretur”.
 
Last edited:
Top