• Donate to the National Bank of Ukraine's account for humanitarian assistance to refugees through our donation button!

De Eunucho

 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
potestne aliqui me illustrare?

non intellego hos versus in Eunucho:
Ego cum illō quīcum tum ūnō rem habēbam hospite
Abiī hūc;

mihi videtur esse, "Ego cum illō hospite abiī hūc, quīcum tum ūnō rem habēbam"
sed quid igitur sibi vult quīcum tum ūnō rem habēbam?
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
quī (casu ablativo) ... unō (i.e. solō) — duo illa verba inter se consentiunt.

"cum eo uno rem habebam" = "cum eo, nec ullo alio hospite, rem habebam."
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
gratias vobis ago :)

scitisne quatenus rem habere significet? amator esse vel procus vel concubere vel res alia?

non multos post versus scripsit postquam sensit me tecum quoque rem habere
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
puto rothbard recte dixisse. "cum aliquo rem habere" potest significare "alicui amicus esse" vel, ut L+S dicit, "to have to do with any one", sed hic significare videtur concumbere, ut rothbard dixit.
Fortasse "quicum concubui"?
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
confiteor me iterum confusum

in linea 255, Gnatho dixit: dum haec loquimur, interea loci ad macellum ubi advenimus

si diceret ad locum macelli intellegerem, sed cur loci in casu genitivo ponitur?
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
"interea loci" significat "interea":
With loci : plus triginta natus annis sum, cum interea loci Numquam quicquam facinus feci pejus quam hodie, Plaut. Men. 3, 1, 1; id. Ps. 1, 3, 32; Ter. Eun. 2, 2, 24; id. Heaut. 2, 3, 16; Pac. ap. Non. 488, 14 (Trag. Rel. p. 71 Rib.).
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
gratias tibi ago :)
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
Chaerea gaudens dicit:
Nunc est profectō interficī cum perpetī mē possum,
Nē hoc gaudium contāminet vīta aegritūdine aliquā.

nonne sibi vult nunc licet me interficere? non intellego cur interfici infinitivo passivo ponatur.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Belgium
Faciliusne intellectu tibi videtur si hoc ordine ponitur?

"Nunc est profecto (tempus) cum perpeti possum me interfici"
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
:) Gratias tibi ago. Cum scribis manifestus est!
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
iterum, ut soleo, confusus sum

velim vos rogare:

Antipho dicit: quid sibi hic vestītus quaerit
videtur similis esse quid sibi vult hic vestitus, sed si verum est, quo modo differt quaerit et vult?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Belgium
Non sane multum differre videtur.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
et iterum veniam peto...

Fundam tibi nunc nimis vellem darī
Ut tū illōs procul hinc ex occultō caederēs

cur funda in accusativo ponitur?
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

fortasse

h.Will, and in oblique discourse and questions would, the auxiliaries of the future and potential: animum advortite: Comediai nomen dari vobis volo, I will give you, etc., Plaut. Cas. prol. 30:
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
"funda" est subiectum verbi "darī". Subiectum infinitivi ponitur accusativo casu.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
ignoscite mihi, nempe manifestum est
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

mea culpa
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Belgium
Immo utriusque culpa est! :whip: :devil-trident:
 
Top