"Noctes Atticae" nostrae

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Salvete, Belgicus non sum, sed pro "nocte attica" poema belgicum latine reddidi. Spero id placiturum esse.


Placet vere! :) Quis poema scripsit?

Horrificum fuit: circum me festinabant tremebant movebantur omnia quae quiescere videntur.
Fortasse potius cum subiunctivo -- "omnia quae quiescere videantur."? ("all (the sort of things) that appear...")

Conatum vidi quo arbores se ex terra protrudebant, dum rauci hesitantesque cantabant, dum anni fugebant pallescentes ut iris.
De verbo "dum", Pacifica haec mihi dixit:

Scias oportet "dum" hoc sensu plerumque cum praesenti tempore poni, etiamsi praeterita res narretur.
 

Imber Ranae

Ranunculus Iracundus

  • Civis Illustris

Location:
Grand Rapids, Michigan
Salvete, Belgicus non sum, sed pro "nocte attica" poema belgicum latine reddidi. Spero id placiturum esse. Vel potius adhuc initium poematis; fortasse hic postea ceterum faciam.


Somnavi me lente vivere, lentius quam vetissimus lapis.
Horrificum fuit: circum me festinabant tremebant movebantur omnia quae quiescere videntur.
Conatum vidi quo arbores se ex terra protrudebant, dum rauci hesitantesque cantabant, dum anni fugebant pallescentes ut iris.
*somniavi
*veterrimus
*fugiebant
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Etiam "veterrimum lapidem".
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
gratias vobis ago pro auxilio
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
De domino tirocinii mei atque enemate eius

Ad Ignis Umbram ( Ignis Umbra ) ;)

Cum biochemiae in universitate studerem omni aestate munus aliquid pro "Cooperative Education Program" (id est quasi tirocinium quo discipuli experiri atque praemium accipere possunt) in laboratorio agebam. Aestate prima vir quidam Sinicus mihi dominus fuit; sermo eius propter sonum Sinicum magnum difficillimus intellectu erat. Primo die in cubiculum suum me induxit atque multas quaestiones, de quarum rerum chemiae perita essem, mihi ponebat, tum rogavit: "Fecistine umquam 'enema'?"

Diu eum valde mirans aspexi. Scilicet primum me male audivisse putavi, maxime incredula ergo "Quid?" inquam. At ille "enema" confirmavit, tum: "FECISTINE UMQUAM 'ENEMA'?" Diu iterum haesitavi dubitavique nesciens quomodo me respondere oporteret, sed tandem "Minime vero!" firme dixi. At solum annuit, deinde tot de munere meo res mihi exponere coepit ut mox quaestionem insolitam eius omnino oblita essem.

Post autem nonnullas hebdomadas, cum me machina NMR uti ille doceret, tandem mihi succurrit: "enema" istud eius non vero enematem esse, sed, sono Sinico, "NMR".
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
De domino tirocinii mei atque 'enema' eius
Enemate.
Ad Ignis Umbram.
Primo die in cubiculum eius me induxit
In cubiculum suum.
de quibus rebus chemiae experta essem
Quarum rerum perita essem?
Diu eum valde mirans aspiciebam.
Aspexi.
incredullima
"Incredulissima" credo esse debere, quamquam haec forma apud auctores non extare videtur. Forsitan praestet dicere "maxime incredula".
Diu iterum haesitabam dubitabamque
Fortasse hoc non vere pravum est, sed "haesitavi dubitavique" usitatius mihi videtur.
deinde quot de munere meo res mihi exponere coepit
Aliquot.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Cur non imperfectum? Estne propter verbum "diu"?
Quodam modo ita est, quia adverbium "diu" quasi totum tempus quo duravit actio, ab initio ad finem, definit. Tota igitur actio ante oculos versatur, non solum quoddam punctum eius.
Volui dicere "he explained so many things to me about the job that I soon forgot..."
"Tot" igitur.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Gratias :) Statim haec corrigam.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA
Callaina, quomodo munus totum te praeter quaestionem insolitam habuit? :p
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Callaina, quomodo munus totum te praeter quaestionem insolitam habuit? :p
Non nimis istud munus amavi, sed non pessimum erat; munera collegii autem ("corporate jobs") numquam valde amo. Multo melius me munus in laboratorio universitatis, aestatibus posterioribus, habuit.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA
Sane intellego. Cur munera collegi tibi non placent? Quid differt?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Etiam una tantum "g" littera in "collegio" est.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA
Revera nescio utrum rectum sit: "quin" an "cur non"...
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hic "cur non" rectum. "Cur non" dicitur in interrogatione vera, ubi responsum expectatur. "Quin" autem dicitur ad exhortandum aliquem ut aliquid faciat, aut ad reprehendendum quia non facit.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA
Hic "cur non" rectum. "Cur non" dicitur in interrogatione vera, ubi responsum expectatur. "Quin" autem dicitur ad exhortandum aliquem ut aliquid faciat, aut ad reprehendendum quia non facit.
Ah. Gratias! Ante nesciebam, sed iam scio!
In muneris collegi, plerumque ad praetium adipiscendum laboratur; in muneris universitatis, scientiam augendam. :D
Visne discere potius quam pretium adipisci? Euge! Idem volo; omnino puto scientiam valere plus quam pecuniam.
 
Top