Lucretius - De Rerum Natura (Books IV-VI) IV 1-2 - avia Pieridum peragro loca nullius ante / trita solo. 10 - id quoque enim non ab nulla ratione videtur. 51-2 - dico igitur rerum effigias tenuisque figuras / mittier ab rebus summo de cortice eorum. 61-2 - nam saepe videmus / illorum spoliis vepres volitantibus auctas. 63-4 - quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago / ab rebus mitti summo de corpore rerum. 65-6 - nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant / quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas. 110-1 - nunc age, quam tenui natura constet imago / percipe. 127-8 - quin potius noscas rerum simulacra vagari / multa modis multis, nulla vi cassaque sensu? 154 - qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent. 155-6 - et quamvis subito quovis in tempore quamque / rem contra speculum ponas, apparet imago. 166-7 - quandoquidem speculum quocumque obvertimus oris, / res ibi respondent simili forma atque colore. 172-3 - usque adeo taetra nimborum nocte coorta / inpendent atrae Formidinis ora superne. 181-2 - parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam / clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. 183-4 - principio persaepe levis res atque minutis / corporibus factas celeris licet esse videre. 189-90 - suppeditatur enim confestim lumine lumen / et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur. 214-5 - iamne vides igitur quam puncto tempore imago / aetheris ex oris in terrarum accidat oras? 237-8 - esse in imaginibus qua propter causa videtur / cernundi neque posse sine his res ulla videri. 239-40 - nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur / undique et in cunctas iaciuntur didita partis. 244-5 - et quantum quaeque ab nobis res absit, imago / efficit ut videamus et internoscere curat. 250-1 - propterea fit uti videamus quam procul absit / res quaeque. 269-70 - nunc age, cur ultra speculum videatur imago / percipe: 324 - splendida porro oculi fugitant vitantque tueri. 342-3 - nam multis partibus hic [aer] est / mobilior multisque minutior et mage pollens. 368-9 - nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus / aër id quod nos umbram perhibere suemus. 375-6 - semper enim nova se radiorum lumina fundunt / primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur. 377-8 - propterea facile et spoliatur lumine terra / et repletur item nigrasque sibi abluit umbras. 386 - proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli. 387 - qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur. 389-90 - et fugere ad puppim colles campique videntur, / quos agimus praeter navem velisque volamus. 395-6 - solque pari ratione manere et luna videtur / in statione, ea quae ferri res indicat ipsa. 432-3 - in pelago nautis ex undis ortus in undis / sol fit uti videatur obire et condere lumen. 467-8 - nam nihil aegrius est quam res secernere apertas / ab dubiis, animus quas ab se protinus addit. 469-70 - denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit / an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. 478-9 - invenies primis ab sensibus esse creatam / notitiem veri neque sensus posse refelli. 482-3 - quid maiore fide porro quam sensus haberi / debet? 485 - qui [sensus] nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis. 486-7 - an poterunt oculos aures reprehendere, an aures / tactus? 487-8 - an hunc porro tactum sapor arguet oris, / an confutabunt nares oculive revincent? 494-5 - seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores / nascuntur, seorsum sonitus. 495-6 - ideoque necesse est / non possint alios alii convincere sensus. 511-2 - illa tibi est igitur verborum copia cassa / omnis, quae contra sensus instructa paratast. 522-3 - nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem / sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. 524-5 - principio auditur sonus et vox omnis, in auris / insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. 526-7 - corpoream quoque enim vocem constare fatendumst / et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus. 533-4 - haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent / corporeis e principiis, ut laedere possint. 540-1 - ergo corpoream vocem constare necessest, / multa loquens quoniam amittit de corpore partem. 556 - servat enim [vox] formaturam servatque figuram. 560-1 - ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam / internoscere, verborum sententia quae sit. 563-4 - praeterea verbum saepe unum perciet auris / omnibus in populo missum praeconis ab ore. 568-9 - at quae pars vocum non auris incidit ipsas, / praeter lata perit frustra diffusa per auras. 640-1 - praeterea nobis veratrum est acre venenum, / at capris adipes et cocturnicibus auget. 663 - nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. 673-4 - nunc age, quo pacto naris adiectus odoris / tangat agam. 678-80 - ideoque per auras / mellis apes quamvis longe ducuntur odore, / volturiique cadaveribus. 701-2 - quare etiam quod olet non tam facile esse videbis / investigare in qua sit regione locatum. 722-3 - nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde / quae veniunt veniant in mentem percipe paucis. 748 - tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa. 749 - haec fieri, ut memoro, facile hinc cognoscere possis. 768-9 - quod super est, non est mirum simulacra moveri / bracchiaque in numerum iactare et cetera membra. 770 - nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago. 773 - scilicet id fieri celeri ratione putandumst: 777-8 - multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis / clarandumst, plane si res exponere avemus. 799 - tanta est mobilitas et rerum copia tanta. 802-3 - et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute / cernere non potis est animus. 822 - quod ne miremur sopor atque oblivia curant. 858-9 - illud item non est mirandum, corporis ipsa / quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. 865-6 - his igitur rebus rarescit corpus et omnis / subruitur natura, dolor quam consequitur rem. 870-1 - umor item discedit in omnia quae loca cumque / poscunt umorem. 875-6 - sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro / abluitur, sic expletur ieiuna cupido. 883 - inde voluntas fit. 919 - dissolvuntur enim tum demum membra fluuntque. 923-4 - namque iaceret / aeterno corpus perfusum frigore leti. 931 - tu fac ne ventis verba profundam. 971-2 - cetera sic studia atque artes plerumque videntur / in somnis animos hominum frustrata tenere. 1018-9 - multi de magnis per somnum rebus loquuntur / indicioque sui facti persaepe fuere. 1020 - multi mortem obeunt. 1057 - namque voluptatem praesagit muta cupido. 1073-4 - nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, / sed potius quae sunt sine poena commoda sumit. 1075-6 - nam certe purast sanis magis inde voluptas / quam miseris. 1089-90 - unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, / tam magis ardescit dira cuppedine pectus. 1115-6 - tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido, / parva fit ardoris violenti pausa parumper. 1120 - usque adeo incerti tabescunt volnere caeco. 1141-2 - atque in amore mala haec proprio summeque secundo / inveniuntur. 1223-4 - inde Venus varia producit sorte figuras, / maiorumque refert voltus vocesque comasque. 1239 - nequiquam divom numen sortisque fatigant. 1283 - quod super est, consuetudo concinnat amorem. 1284-5 - nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, / vincitur in longo spatio tamen atque labascit. 1286-7 - nonne vides etiam guttas in saxa cadentis / umoris longo in spatio pertundere saxa? V 1-2 - quis potis est dignum pollenti pectore carmen / condere pro rerum maiestate hisque repertis? 6 - nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. 13 - confer enim divina aliorum antiqua reperta. 14-5 - namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris / vitigeni laticem mortalibus instituisse. 42 - quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. 45-6 - quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres / sollicitum curae quantique perinde timores! 76-7 - praeterea solis cursus lunaeque meatus / expediam qua vi flectat natura gubernans. 91-2 - quod super est, ne te in promissis plura moremur, / principio maria ac terras caelumque tuere. 104 - sed tamen effabor. 144-5 - haud igitur constant divino praedita sensu, / quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. 146-7 - illud item non est ut possis credere, sedes / esse deum sanctas in mundi partibus ullis. 148-9 - tenuis enim natura deum longeque remota / sensibus ab nostris animi vix mente videtur. 152 - tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. 155 - quae tibi posterius largo sermone probabo. 170-1 - nam gaudere novis rebus debere videtur / cui veteres obsunt. 175-6 - an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, / donec diluxit rerum genitalis origo? 177-8 - natus enim debet quicumque est velle manere / in vita, donec retinebit blanda voluptas. 179-80 - qui numquam vero vitae gustavit amorem / nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? 204-5 - inde duas porro prope partis fervidus ardor / adsiduusque geli casus mortalibus aufert. 220-1 - cur anni tempora morbos / adportant? quare mors inmatura vagatur? 255-6 - pars etiam glebarum ad diluviem revocatur / imbribus et ripas radentia flumina rodunt. 260 - ergo terra tibi libatur et aucta recrescit. 273-4 - aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto / innumerabiliter privas mutatur in horas. 275-6 - semper enim, quodcumque fluit de rebus, id omne / aëris in magnum fertur mare. 279-80 - haut igitur cessat gigni de rebus et in res / reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat. 318-9 - denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne / continet amplexu terram: 322-3 - nam quodcumque alias ex se res auget alitque, / deminui debet, recreari, cum recipit res. 328-9 - quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam / aeternis famae monimentis insita florent? 332-3 - quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, / nunc etiam augescunt. 376-7 - quare etiam nativa necessumst confiteare / haec eadem. 385 - quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur. 386-7 - tantum suppeditant amnes ultraque minantur / omnia diluviare ex alto gurgite ponti: 406 - quod procul a vera nimis est ratione repulsum. 411-2 - umor item quondam coepit superare coortus, / ut fama est, hominum vitas quando obruit undis. 465-6 - omnia quae sursum cum conciliantur, in alto / corpore concreto subtexunt nubila caelum. 492-3 - sidebant campi, crescebant montibus altis / ascensus. 493-4 - neque enim poterant subsidere saxa / nec pariter tantundem omnes succumbere partis. 509 - motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. 545 - usque adeo magni refert quid quaeque queat res. 550-1 - praeterea grandi tonitru concussa repente / terra supra quae se sunt concutit omnia motu. 554-5 - nam communibus inter se radicibus haerent / ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta. 559-60 - denique iam saltu pernici tollere corpus / quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat? 564-5 - nec nimio solis maior rota nec minor ardor / esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. 602-3 - nonne vides etiam quam late parvus aquai / prata riget fons inter dum campisque redundet? 608-9 - quod genus inter dum segetes stipulamque videmus / accidere ex una scintilla incendia passim. 620 - non, inquam, simplex his rebus reddita causast. 635-6 - propterea fit ut haec [luna] ad signum quodque reverti / mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. 646-7 - nonne vides etiam diversis nubila ventis / diversas ire in partis inferna supernis? 669-70 - multa videmus enim, certo quae tempore fiunt / omnibus in rebus. 670-1 - florescunt tempore certo / arbusta et certo dimittunt tempore florem. 675-6 - fulmina postremo nix imbres nubila venti / non nimis incertis fiunt in partibus anni. 699-700 - propterea noctes hiberno tempore longae / cessant, dum veniat radiatum insigne diei. 741-2 - inde loci sequitur Calor aridus et comes una / pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. 744-5 - inde aliae tempestates ventique secuntur, / altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens. 746-7 - tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem / reddit. 747 - hiemps sequitur crepitans hanc [Brumam] dentibus algu. 751-2 - solis item quoque defectus lunaeque latebras / pluribus e causis fieri tibi posse putandumst. 793-4 - nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, / nec terrestria de salsis exisse lacunis. 797-8 - multaque nunc etiam existunt animalia terris / imbribus et calido solis concreta vapore. 805 - tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. 806 - multus enim calor atque umor superabat in arvis. 816-7 - terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile / praebebat multa et molli lanugine abundans. 818-9 - at novitas mundi nec frigora dura ciebat / nec nimios aestus nec magnis viribus auras. 820 - omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. 830-1 - omnia migrant, / omnia commutat natura et vertere cogit. 832-3 - namque aliud putrescit et aevo debile languet, / porro aliud succrescit et e contemptibus exit. 855-6 - multaque tum interiisse animantum saecla necessest / nec potuisse propagando procudere prolem. 860-1 - multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae / commendata manent, tutelae tradita nostrae. 862-3 - principio genus acre leonum saevaque saecla / tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos. 882 - id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. 899-900 - quippe videre licet pinguescere saepe cicuta / barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. 931-2 - multaque per caelum solis volventia lustra / volgivago vitam tractabant more ferarum. 937-8 - quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat / sponte sua, satis id placabat pectora donum. 939-40 - glandiferas inter curabant corpora quercus / plerumque. 943-4 - multaque praeterea novitas tum florida mundi / pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. 958-9 - nec commune bonum poterant spectare neque ullis / moribus inter se scibant nec legibus uti. 960-1 - quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat / sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. 962 - et Venus in silvis iungebat corpora amantum. 969 - multaque vincebant, vitabant pauca latebris. 982-3 - sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum / infestam miseris faciebant saepe quietem. 988-9 - nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla / dulcia linquebant lamentis lumina vitae. 1006 - improba navigii ratio tum caeca iacebat. 1007-8 - tum penuria deinde cibi languentia leto / membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. 1024-5 - nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, / sed bona magnaque pars servabat foedera caste. 1026-7 - aut genus humanum iam tum foret omne peremptum / nec potuisset adhuc perducere saecla propago. 1033 - sentit enim vim quisque suam quod possit abuti. 1039-40 - alituum porro genus alis omne videmus / fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum. 1052-3 - nec ratione docere ulla suadereque surdis, / quid sit opus facto, facilest. 1062 - quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis. 1094-5 - multa videmus enim caelestibus insita flammis / fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis. 1112 - nam facies multum valuit viresque vigebant. 1113-4 - posterius res inventast aurumque repertum, / quod facile et validis et pulchris dempsit honorem. 1115-6 - divitioris enim sectam plerumque secuntur / quam lubet et fortes et pulchro corpore creti. 1119 - neque enim est umquam penuria parvi. 1131-2 - proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, / angustum per iter luctantes ambitionis. 1141-2 - res itaque ad summam faecem turbasque redibat, / imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. 1143-4 - inde magistratum partim docuere creare / iuraque constituere, ut vellent legibus uti. 1145-6 - nam genus humanum, defessum vi colere aevom, / ex inimicitiis languebat. 1151 - inde metus maculat poenarum praemia vitae. 1186-7 - ergo perfugium sibi habebant omnia divis / tradere et illorum nutu facere omnia flecti. 1194-5 - O genus infelix humanum, talia divis / cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 1196-7 - quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis / volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! 1250-1 - nam fovea atque igni prius est venarier ortum / quam saepire plagis saltum canibusque ciere. 1273-4 - nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat / propter inutilitatem hebeti mucrone retusum. 1275 - nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. 1276 - sic volvenda aetas commutat tempora rerum. 1277 - quod fuit in pretio, fit nullo denique honore. 1281-2 - nunc tibi quo pacto ferri natura reperta / sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi. 1286 - posterius ferri vis est aerisque reperta. 1287-8 - et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, / quo facilis magis est natura et copia maior. 1291-2 - nam facile ollis / omnia cedebant armatis nuda et inerma. 1308-9 - temptarunt etiam tauros in moenere belli / expertique sues saevos sunt mittere in hostis. 1350 - nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. 1354-5 - et facere ante viros lanam natura coëgit / quam muliebre genus. 1355-6 - nam longe praestat in arte / et sollertius est multo genus omne virile. 1382-3 - et zephyri cava per calamorum sibila primum / agrestis docuere cavas inflare cicutas. 1391 - nam tum sunt omnia cordi. 1397-8 - tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni / consuerant. 1398 - agrestis enim tum musa vigebat. 1403-4 - unde oriebantur risus dulcesque cachinni, / omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. 1408 - unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur. 1423-4 - tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis / exercent hominum vitam belloque fatigant. 1425 - quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. 1426-7 - frigus enim nudos sine pellibus excruciabat / terrigenas. 1434-5 - idque minutatim vitam provexit in altum / et belli magnos commovit funditus aestus. 1445 - nec multo prius sunt elementa reperta. 1446-7 - propterea quid sit prius actum respicere aetas / nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. 1454-5 - sic unum quicquid paulatim protrahit aetas / in medium ratioque in luminis erigit oras. 1456-7 - namque alid ex alio clarescere corde videbant, / artibus ad summum donec venere cacumen. VI 42 - quo magis inceptum pergam pertexere dictis. 71 - quo magis errantes caeca ratione feruntur. 83 - inde videre licet qualis iam vita sequatur. 132-3 - est etiam ratio, cum venti nubila perflant, / ut sonitus faciant. 133-4 - etenim ramosa videmus / nubila saepe modis multis atque aspera ferri. 137-8 - fit quoque ut interdum validi vis incita venti / perscindat nubem perfringens impete recto. 142-3 - sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur / dant in frangendo graviter. 143-4 - quod item fit in altis / fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. 145-6 - fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens / fulminis. 154-5 - nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus / terribili sonitu flamma crepitante crematur. 156-7 - denique saepe geli multus fragor atque ruina / grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte. 162-3 - nam tum quoque lumen / exilit et claras scintillas dissipat ignis. 173-4 - hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt / nubes et tremulo tempestas impete fulgit. 183-4 - inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris / quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra. 185-6 - scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte / extructis aliis alias super impete miro. 214 - fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli. 217-8 - tum sine taetro / terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu. 222 - ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. 223-4 - praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum / et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. 238 - tanto mobilior vis et dominantior haec est. 246-7 - fulmina gignier e crassis alteque putandumst / nubibus extructis. 249 - nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res. 262-3 - sic igitur supera nostrum caput esse putandumst / tempestatem altam. 269-70 - hic igitur ventis atque ignibus omnia plena / sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. 287-8 - inde tremor terras graviter pertemptat et altum / murmura percurrunt caelum. 288-9 - nam tota fere tum / tempestas concussa tremit fremitusque moventur. 293-4 - tantus discidio nubis ventique procella / mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. 299 - hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis. 317-8 - sic igitur quoque res accendi fulmine debet, / opportuna fuit si forte et idonea flammis. 360-1 - frigore enim desunt ignes ventique calore / deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes. 368-9 - prima caloris enim pars est postrema rigoris; / tempus id est vernum. 396 - cur etiam loca sola petunt frustraque laborant? 400-1 - denique cur numquam caelo iacit undique puro / Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit? 406-7 - praeterea si vult caveamus fulminis ictum, / cur dubitat facere ut possimus cernere missum? 438-9 - versabundus enim turbo descendit et illam / deducit pariter lento cum corpore nubem. 446-7 - hic ubi se in terras demisit dissoluitque, / turbinis immanem vim provomit atque procellae. 455 - haec faciunt primum parvas consistere nubes. 473-4 - quo magis ad nubis augendas multa videntur / posse quoque e salso consurgere momine ponti. 483-4 - fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa / corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis. 506-7 - consimili ratione ex omnibus amnibus umor / tollitur in nubis. 517-8 - sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque / nubila vi cumulata premuntur et impete venti. 535-6 - nunc age, quae ratio terrai motibus extet / percipe. 540-1 - multaque sub tergo terrai flumina tecta / volvere vi fluctus summersos caeca putandumst. 546-7 - quippe cadunt toti montes magnoque repente / concussu late disserpunt inde tremores. 575-6 - hac igitur ratione vacillant omnia tecta, / summa magis mediis, media imis, ima perhilum. 577 - est haec eiusdem quoque magni causa tremoris: 594-5 - frigus uti nostros penitus cum venit in artus, / concutit invitos cogens tremere atque movere. 601-2 - proinde licet quamvis caelum terramque reantur / incorrupta fore aeternae mandata saluti: 611-2 - adde vagos imbris tempestatesque volantes, / omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque. 615 - quo minus est mirum mare non augescere magnum. 617-8 - quippe videmus enim vestis umore madentis / exsiccare suis radiis ardentibus solem. 639-41 - nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae / expirent ignes inter dum turbine tanto, / expediam. 682-3 - primum totius subcava montis / est natura fere silicum suffulta cavernis. 684 - omnibus est porro in speluncis ventus et aër. 696-7 - ex hoc usque mari speluncae montis ad altas / perveniunt subter fauces. 711 - item in multis hoc rebus dicere habemus. 712-3 - Nilus in aestatem crescit campisque redundat / unicus in terris, Aegypti totius amnis. 738-9 - nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque, / expediam, quali natura praedita constent. 747-8 - is locus est Cumas aput, acri sulpure montes / oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti. 760-1 - omnia quae naturali ratione geruntur, / et quibus e fiant causis apparet origo. 767-8 - quod procul a vera quam sit ratione repulsum / percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor. 769-70 - principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, / in terra cuiusque modi rerum esse figuras. 786-7 - est etiam magnis Heliconis montibus arbos / floris odore hominem taetro consueta necare. 802-3 - carbonumque gravis vis atque odor insinuatur / quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante! 804-5 - at cum membra domans percepit fervida febris, / tum fit odor vini plagae mactabilis instar. 816-7 - hos igitur tellus omnis exaestuat aestus / expiratque foras in apertum promptaque caeli. 818-9 - sic et Averna loca alitibus summittere debent / mortiferam vim. 824-5 - quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus / reliquias vitae membris ex omnibus aufert. 843-4 - quo magis est igitur tellus effeta calore, / fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor. 848-9 - esse apud Hammonis fanum fons luce diurna / frigidus et calidus nocturno tempore fertur. 853 - quod nimis a verast longe ratione remotum. 861 - quae ratiost igitur? 864-5 - hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, / extemplo penitus frigescit terra coitque. 873 - frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna. 895-6 - sic igitur per eum possunt erumpere fontem / et scatere illa foras. 903-4 - multaque praeterea prius ipso tacta vapore / eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis. 905 - hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst. 910 - hunc homines lapidem mirantur. 916 - usque adeo permananter vis pervalet eius. 920 - quo magis attentas auris animumque reposco. 924 - perpetuoque fluunt certis ab rebus odores. 927 - nec varii cessant sonitus manare per auras. 936-7 - nunc omnis repetam quam raro corpore sint res / commemorare; quod in primo quoque carmine claret. 942-3 - principio fit ut in speluncis saxa superna / sudent umore et guttis manantibus stillent. 944-5 - manat item nobis e toto corpore sudor, / crescit barba pilique per omnia membra, per artus. 946-7 - diditur in venas cibus omnis, auget alitque / corporis extremas quoque partis unguiculosque. 966-7 - ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, / at coria et carnem trahit et conducit in unum. 968-9 - umor aquae porro ferrum condurat ab igni, / at coria et carnem mollit durata calore. 970-1 - barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, / effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus. 973-4 - denique amaracinum fugitat sus et timet omne / unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst. 979-80 - hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re / adgredior, quod dicendum prius esse videtur. 984-5 - quippe etenim varii sensus animantibus insunt, / quorum quisque suam proprie rem percipit in se. 1042-3 - fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat / inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim. 1047 - usque adeo fugere a saxo gestire videtur. 1053-4 - cogitur offensare igitur pulsareque fluctu / ferrea texta suo. 1068 - saxa vides primum sola co[a]lescere calce. 1072-3 - vitigeni latices aquai fontibus audent / misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom. 1080 - cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo? 1089 - quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur. 1096-7 - ea cum casu sunt forte coorta / et perturbarunt caelum, fit morbidus aër. 1114-5 - est elephas morbus qui propter flumina Nili / gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam. 1117-8 - inde aliis alius locus est inimicus / partibus ac membris; varius concinnat id aër. 1131-2 - consimili ratione venit bubus quoque saepe / pestilitas et iam pigris balantibus aegror. 1144 - inde catervatim morbo mortique dabantur. 1145-6 - principio caput incensum fervore gerebant / et duplicis oculos suffusa luce rubentes. 1154-5 - spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, / rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. 1156-7 - atque animi prorsum tum vires totius, omne / languebat corpus leti iam limine in ipso. 1168-9 - intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, / flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. 1172-3 - in fluvios partim gelidos ardentia morbo / membra dabant nudum iacientes corpus in undas. 1174-5 - multi praecipites nymphis putealibus alte / inciderunt ipso venientes ore patente: 1176-7 - insedabiliter sitis arida corpora mersans / aequabat multum parvis umoribus imbrem. 1178-9 - nec requies erat ulla mali: defessa iacebant / corpora. 1182 - multaque praeterea mortis tum signa dabantur: 1196 - nec nimio rigida post artus morte iacebant. 1197-8 - octavoque fere candenti lumine solis / aut etiam nona reddebant lampade vitam. 1204 - huc hominis totae vires corpusque fluebat. 1212 - usque adeo mortis metus iis incesserat acer. 1213-4 - atque etiam quosdam cepere oblivia rerum / cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. 1221-2 - languebant pleraque morbo / et moriebantur. 1222-3 - cum primis fida canum vis / strata viis animam ponebat in omnibus aegre. 1224 - extorquebat enim vitam vis morbida membris. 1225 - incomitata rapi certabant funera vasta. 1226 - nec ratio remedii communis certa dabatur. 1246 - optimus hoc leti genus ergo quisque subibat. 1257-8 - omnia conplebant loca tectaque; quo magis aestu / confertos ita acervatim mors accumulabat. 1271-2 - nec iam religio divom nec numina magni / pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. 1273-4 - nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, / quo prius hic populus semper consuerat humari. 1283 - lacrimis lassi luctuque redibant. 1285-6 - nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus / nec mors nec luctus temptaret tempore tali.